<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.11-3.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.11-3.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>et audetis adscribere causam nobis  <lb/>
            offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis <lb/>
            reperiatur haec esse et in contumelia alia quam opinamini <lb/>
            stare? nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus <lb n="5"/>
            incalescunt, cur eos non putemus aegre atque <lb/>
            aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique <lb/>
            formati sunt, et cum ita credatis, non aliter se fingi et <lb/>
            ignominiosa cum ostentatione proponi? ergo cum haec ita sint, <lb/>
            miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos <lb n="10"/>
            excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque cotidie <lb/>
            struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et male- \' <lb/>
            dictianibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, <lb/>
            quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, <lb/>
            quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis <lb n="15"/>
            celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas <lb/>
            et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium <lb/>
            regere atque administrare fortunas. nam nobis quidem <lb/>
            cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se <lb/>
            colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos <lb n="20"/>
            multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. <lb/>
            de sexu hactenus.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus  <lb/>
            esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et <lb/>
            templorum amplissimis conlocatis in sedibus. neque quisquam <lb/>
            ludaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducaei generis fabulas, <lb n="25"/>
            tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur <lb/>
            <milestone n="6sb" unit="altpage"/> in eorum litteris dici et ut rem certam * atque auctoritate

<note type="footnote"> 1 uel <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut <hi rend="italic">P om Sdb</hi> 4 nec <hi rend="italic">Freinshemius</hi> alia <hi rend="italic">add <lb/>
            Oehlerus</hi> 5 stare <hi rend="italic">Sab:</hi> Btrare P 7 aegerrime <hi rend="italic">Urs:</hi> acerrime <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 quas <hi rend="italic">Sab:</hi> quam P indecoris <hi rend="italic">Sab:</hi> indecoriis <hi rend="italic">P</hi> 15 theolegi <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 17 clabum <hi rend="italic">P corr</hi> 18 administraret <hi rend="italic">P corr c\'</hi> <lb/>
            20 diridere <hi rend="italic">P corr</hi> dicitis ? quam uos <hi rend="italic">del Hugius</hi> 21 quam) <lb/>
            et <hi rend="italic">Oel</hi> atque <hi rend="italic">Urs om Salm</hi> quam uos <hi rend="italic">Hugius</hi> 22 <hi rend="italic">sqq. in mg</hi> De <lb/>
            specie &amp; I formis I decp 25 iudeicas P iudaicas <hi rend="italic">Gel</hi> 26 tribuamus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> tribuant P anos (a <hi rend="italic">eras) P</hi> os <hi rend="italic">Salm</hi> 27 dici et] <lb/>
            dicier <hi rend="italic">Meursius</hi> ut <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut uel <hi rend="italic">P om Gel</hi> uelut <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            rem certam <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> re certa P res certa <hi rend="italic">Meursius</hi> rem certam <lb/>
            atque] lege certaque <hi rend="italic">Gel lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse <lb/>
            uideri</hi> testimonio <hi rend="italic">cf. 4, 18</hi> auctorita <hi rend="italic">P corr c</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione <lb/>
            quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt ut creditur <lb/>
            sociae, quaerendi sunt uobis altioris intellegentiae doctores, per <lb/>
            quos possitis addiscere, quibus modis conueniat litterarum <lb/>
            illarum nubes atque inuolucra relaxare. nostra de hoc sententia<lb n="5"/>
            talis est. naturam omnem diuinam, quae neque esse coeperit <lb/>
            aliquando nec uitalem ad terminum sit aliquando uentura, <lb/>
            liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies <lb/>
            possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta <lb/>
            finire. quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur<lb n="10"/>
            et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aeuitatem <lb/>
            quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.  <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>