<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.75-2.76</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.75-2.76</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="75" subtype="section" type="textpart"><p>tu opponas et referas: cur tam sero emissus <lb/>
            est sospitator? in infinitis, perpetuis saeculis nihil omnino dicendum <lb n="5"/>
            est serum. ubi enim finis et initium nullum est, nihil <lb/>
            praematurum est, nihil tardum. tempus enim a finibus et extremitatibus <lb/>
            noscitur, quae habere non potest perpetua series <lb/>
            et immoderata continuatio saeculorum. quid enim si res ipsae, <lb n="10"/>
            quibus opem conueniebat ferri, opportunitatem istam temporis <lb/>
            exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere <lb/>
            sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter <milestone n="63" unit="altpage"/> debuit <lb/>
            posterioribus consuli? nonne litteras auditis commemorantes <lb/>
            uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus <lb n="15"/>
            corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum <lb/>
            centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in <lb/>
            regionibus eruta uix repertoribus fecerunt fidem humanorum <lb/>
            reliquias esse membrorum? potest ergo fieri, ut tum demum <lb/>
            emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens <lb n="20"/>
            hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. si quod <lb/>
            hodie factum est, ante milia fieri oportuisset annorum, fecisset <lb/>
            istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie <lb/>
            factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias <lb/>
            temporum non expectare mensuras. rationibus fixis peraguntur <lb n="25"/>
            res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate <lb/>
            mutari.</p></div><div n="76" subtype="section" type="textpart"><p>cur erg6, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum <lb/>
            habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur <lb/>
            persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera

<note type="footnote"> 3 infecta <hi rend="italic">Sab:</hi> infacta P 4 potestatum <hi rend="italic">Gel:</hi> potestatibus potestatn <lb/>
            P 5 monstrata. P 6 nihil omnino <hi rend="italic">Gel:</hi> nihil omino <hi rend="italic">(ex</hi> <lb/>
            omni) P nihilominus <hi rend="italic">Safo</hi> 9 perpetua <hi rend="italic">addidi</hi> 10 et immoderata <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> etiam moderata P 11 oportunitatem P 15 saemideos P <lb/>
            17 centenarios] stentoreos <hi rend="italic">Sab</hi> nagitus <hi rend="italic">Sab</hi> 19 p.otest <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">Sab</hi> 22 oportuisset <hi rend="italic">Urs:</hi> potuisset P 27 cur <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            cum P inquit (t <hi rend="italic">ex</hi> d) <hi rend="italic">P</hi> inquit, si] inquitis <hi rend="italic">Sab</hi> seruiatis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 28 confidatis <hi rend="italic">Sab</hi> nostrae <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            poenarum et suppliciorum subire? perquiramus et nos contra, <lb/>
            cur et uos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque <lb/>
            illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, <lb/>
            animantium mactetis greges, acerras omnes turis plenas con- <lb/>
            Sciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et<lb n="5"/>
            procellis, quibus cotidie uos agunt exitiabiles multiplicesque <lb/>
            fortunae? cur, inquam, dii uestri cessant a uobis auertere tot  <lb/>
            morborum et ualetudinum <milestone n="63b" unit="altchapter"/> genera, naufragia ruinas incendia <lb/>
            pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem <lb/>
            bonorum, discordias simultates bella, captiuitates urbium et <lb n="10"/>
            sublatis ingenuitatibus seruitutes? sed et nobis in huiusmodi <lb/>
            casibus minime auxiliatur deus. prompta et manifesta causa <lb/>
            est. nihil est enim nobis promissum ad hanc uitam nec in <lb/>
            carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est <lb/>
            auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes <lb n="15"/>
            quaecunque sunt parui ducere atque aestimare fortunae, ac si <lb/>
            quando ingruerit uis quaepiam grauior, quam finem necesse <lb/>
            sit consequi, adscribere infortunio uoluptatem nec timere nec <lb/>
            fugere quo facilius exui corporalibus possimus et uinculis et  <lb/>
            tenebrosam euadere caecitatem.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>