<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.73-2.74</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.73-2.74</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="73" subtype="section" type="textpart"><p>quid,  <lb/>
            nos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, <lb/>
            non post Pisonem et Gabinium consules in numerum uestrorum <lb/>
            rettulistis deorum ? quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor <lb/>
            indicatur uel Midas uel Dardanus, non cum Hannibal Poenus <lb n="20"/>
            res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse <lb/>
            et scire coepistis et memorabili religione sancire? sacra Cereris <lb/>
            matris non quod uobis <milestone n="62" unit="altpage"/> incognita essent, adscita paulo ante,  <lb/>
            obtentum est ut Graeca dicantur nouitatem ipsam testificante <lb/>
            cognomine? non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen <lb n="25"/>
            Pompiliana indigitamenta nescire? ex quo apparet et <lb/>
            liquidum est, et hunc uobis fuisse incognitum, post autem aliquando <lb/>
            coepisse esse et hunc notum. si quis igitur uos

<note type="footnote"> 1 longa <hi rend="italic">Urs:</hi> longam <hi rend="italic">P</hi> bonam <hi rend="italic">Oel</hi> 7 aut fons <hi rend="italic">Sab</hi> 10 indubitabile <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> indnbile P 11 sequimur <hi rend="italic">Gel:</hi> sequitur <hi rend="italic">P</hi> 12 oporteret <lb/>
            ac <hi rend="italic">seripsi:</hi> oporteat P oporteat et <hi rend="italic">Gel</hi> oporteat ac <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            conueniret <hi rend="italic">Urs</hi> foporteat aut ubinam conueniat spem <hi rend="italic">uel</hi> oporteat et <lb/>
            colere aut ubinam conueniret spem\'); comuenire et <hi rend="italic">P</hi> 16 uertimur <lb/>
            <hi rend="italic">Salm lacunam signaui: mterciderunt</hi> religio nostra <hi rend="italic">uel similia</hi> <lb/>
            soli <hi rend="italic">Saim</hi> 19 frygiam <hi rend="italic">P</hi> 20 iudicatur <hi rend="italic">Sab</hi> 21 italicas <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 22 scire] aaciscere ? caereris <hi rend="italic">P</hi> 23 incognitae <hi rend="italic">P <lb/>
            corr</hi> sunt autem adscita ? 24 obtemtum P 26 indigetamenta <lb/>
            it 27 aliquanto <hi rend="italic">Sab</hi> 28 hunc <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem <lb/>
            tam sero susceperitis cultum, responsuros uos certum est: aut <lb/>
            quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, ant quia <lb/>
            nunc sumus a uatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis <lb/>
            eorum sumus auxiliisque seruati. quodsi hoc a uobis recte<lb n="5"/>
            existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote <lb/>
            esse responsum. religio nostra nunc nata est: nunc enim <lb/>
            missus aduenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret <lb/>
            ueritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum  <lb/>
            ab rebus opinabilibus auocaret.</p></div><div n="74" subtype="section" type="textpart"><p>et quid, inquit, est uisum deo<lb n="10"/>
            regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas <lb/>
            sospitator ad uos Christus caeli ex arcibus mitteretur? interrogamus <lb/>
            et nos contra: quae causa, quae rafio est, ut non <lb/>
            suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, <lb/>
            serius aestas atque autumnitas fiant? cur post messes arefactas<lb n="15"/>
            atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluuiae, quas <lb/>
            rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus  <lb/>
            ministrari? immo illud exquirimus <milestone n="62b" unit="altchapter"/> potius, cur, si Herculem <lb/>
            oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque <lb/>
            nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus<lb n="20"/>
            aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Ioue sint proditi, ut <lb/>
            sola illos posteritas sciret, superiorum uero ignoraret antiquitas? <lb/>
            rationem aliquam fuisse dicetis. ratio ergo et hic fuit, <lb/>
            cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adueniret. <lb/>
            quaenam igitur ratio est? non imus infitias nescire nos. neque <lb n="25"/>
            enim promptum est cuiquam dei mentem uidere, aut quibus <lb/>
            modis ordinauerit res suas, homo animal caecum et ipsum se <lb/>
            nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, <lb/>
            quando uel quo genere, ipse rerum cunctarum pater,

<note type="footnote"> % <lb/>
            3 nesciebamus <hi rend="italic">Sab:</hi> desciebamus P 5 hoc <hi rend="italic">add c</hi> 6 patribus <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 8 induceret P 10 auocaret P inquid P 11 atque <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 13 uos <hi rend="italic">Elmenhorstius</hi> 14 hyems <hi rend="italic">Sab</hi> 15 arefactas <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> arefacta P 17 atque <hi rend="italic">Sdb</hi> 18 hercu.lem P, <lb/>
            19 opotuit <hi rend="italic">P corr c</hi> 25 imus <hi rend="italic">Sab:</hi> minus <hi rend="italic">P</hi> infi«cias (c in t <lb/>
            <hi rend="italic">corr c\') P</hi> 27 <hi rend="italic">sqq</hi>. suas. homo ... nullis potest rationibus consequi, <lb/>
            ... genere: ipse ... scit id solus <hi rend="italic">Salm</hi> 28 nullis <hi rend="italic">Urs</hi> potest <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> potens P-</note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            moderator et dominus scit solus. nec si ego nequiuero causas uobis <lb/>
            expromere, cur aliquid fiat illo uel hoc modo, continuo sequitur <lb/>
            ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae <lb/>
            generibus uirtutum tantis et potestatum indubitabilis esse <lb/>
            monstrata est.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>