<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.71-2.72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.71-2.72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p>sed quod agimus <lb/>
            nos, nouum est, quod autem uos, priscum est et nimiae uetustatis: <lb/>
            et quid istud aut uos iuuat aut nostram causam rationemque <lb/>
            contristat? noua res est quam gerimus, quandoque et <lb/>
            ipsa uetus fiet: uetus quam uos agitis, sed temporibus quibus <lb n="20"/>
            coepit noua fuit ac repentina. religionis autem auctoritas non <lb/>
            est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed <lb/>
            quid coeperis conuenit intueri. ante trecentos annos religio, <lb/>
            inquit, uestra non fuit. et dii uestri non fuerunt ante milia <lb/>
            annorum duo. quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus <lb n="25"/>
            potest ? non difficilibus, non obscuris, sed quas possit <lb/>
            uidere qui uolet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. <lb/>
            <milestone n="61" unit="altpage"/> quis Iouem cum fratribus genuit? genialibus Opi adiunctus  <lb/>
            Saturnus, ut uos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. quis

<note type="footnote"> 1 celebro <hi rend="italic">P corr</hi> 2 diespeter <hi rend="italic">P</hi> 3 corpore <hi rend="italic">Sab</hi> 4 ut*ique <lb/>
            P 5 numero <hi rend="italic">Sab:</hi> numeros <hi rend="italic">P</hi> quo <hi rend="italic">add Salm</hi> 6 caepit <lb/>
            et <hi rend="italic">scripsi:</hi> coepit P non ulla <hi rend="italic">vfil</hi> nulla <hi rend="italic">17*8</hi> essentia <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            essetiam P 7 non <hi rend="italic">addidi</hi> -8 dea <hi rend="italic">Sab:</hi> nea P inuiolauili <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 11 exorti <hi rend="italic">Sab:</hi> exoriti P 18 iubat <hi rend="italic">P corr</hi> 23 qui <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> trecentos <hi rend="italic">Urs:</hi> quadringentos P 24 inquid <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            27 bolet P <hi rend="italic">corr</hi> 28 genitalibus <hi rend="italic">Sab</hi> Opi <hi rend="italic">scripsi:</hi> opis P <lb/>
            adiunctis (i <hi rend="italic">ex</hi> u) P 29 et <hi rend="italic">P corr c</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            Picum, Fauni patrem atque auum Latini? Saturnus, ut uos <lb/>
            idem uestris scriptis atque auctoribus traditis. ergo si haec <lb/>
            ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati <lb/>
            sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. <lb/>
            consentaneum est ita esse quod dicitur. ab Ioue et Pico quot<lb n="5"/>
            sunt generis usque ad Latinum gradus? trini, ut indicat series. <lb/>
            uultis Faunus, Latinus et Picus annis uixerint uicenis atque <lb/>
            centenis? ultra enim negatur posse hominis uita produci. <lb/>
            aestimatio iusta et liquida est. trecenti ergo sunt pleni et <lb/>
            sexaginta post hos anni? res ita est, ut indicat supputatio. <lb n="10"/>
            cuius socer Latinus fuit? Aeneae. genitor Aeneas cuius? Ascanii <lb/>
            Albani oppidi conditoris. quot apud Albam regnatum est annis? <lb/>
            quadringentis et prope bis denis. aetatis urbs Roma cuius <lb/>
            esse in annalibus indicatur? annos ducit quinquaginta et mille <lb/>
            aut non multum ab his minus. ergo ab Ioue, qui frater est <lb n="15"/>
            Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni <lb/>
            ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur <lb/>
            aetati. quod cam redargui non possit, non tantum recens nata <lb/>
            religio ostenditur quam obitis, set infantes et paruulos esse <lb/>
            ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo<lb n="20"/>
            corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis  <lb/>
            atque stillato lacte nutriri.</p></div><div n="72" subtype="section" type="textpart"><p>at religiones uestrae multis annis <lb/>
            praecedunt nostram et eo sunt ueriores quod uetustatis auctoritate  <lb/>
            munitae sunt. <milestone n="61" unit="altchapter"/> et quid eas prodest annis quam plurimis <lb/>
            anteire, cum a certo coeperint tempore, aut spatii cuius <lb n="25"/>
            sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 faoni P corr c\' 2 idem uos Sab 3 germanitati Pcorr &amp;</hi><lb/>
            4 sunt <hi rend="italic">P corr</hi> 5 <hi rend="italic">mmg W</hi> quod <hi rend="italic">P</hi> 6 gradus <hi rend="italic">Sab, r:</hi> granus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">in mg</hi> v 11 genitor Aeneas <hi rend="italic">ZinkiuB:</hi> genitor **latinus <hi rend="italic">P</hi> genitoris <lb/>
            Latinus <hi rend="italic">Sab</hi> genitoris Latini <hi rend="italic">Gel</hi> genitor is <hi rend="italic">uel</hi> genitoris Ascanii <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi> cuius <hi rend="italic">Urs</hi> genitor gener is Latini <hi rend="italic">Mewrsius</hi> genitor is Ascanii <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            genitor gener Latini <hi rend="italic">Klussmannus</hi> Ascanii <hi rend="italic">addidi</hi> 12 quoi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            13 urbs <hi rend="italic">Sab:</hi> urbe <hi rend="italic">P</hi> 14 annalibus <hi rend="italic">Sdb:</hi> aulibus P iudicatur <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 17 at P haud <hi rend="italic">Sab</hi> largeamur <hi rend="italic">P corr ff</hi> 19 quam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> quas P 22 at <hi rend="italic">Sab:</hi> et P religiones <hi rend="italic">Sab:</hi> religionis P <lb/>
            23 uestustatis P </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            milibus ? ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione <lb/>
            uideamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus <lb/>
            nouella uobis uidetur res esse, et qui eum uenerantes colunt, <lb/>
            inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones <lb/>
            ? estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat <lb n="5"/>
            re tempore nomine potest aliquid inueniri nonne solus ingenitus, <lb/>
            immortalis et perpetuus solus\' est? quis caput ac fons <lb/>
            rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod <lb/>
            nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, <lb/>
            non ex eius perpetuitate perficitur? indubitabile istud et uerum. <lb n="10"/>
            non ergo quod sequimur nouum est, sed nos sero addidicimus <lb/>
            quidnam sequi oporteret ac colere aut ubinam conueniret spem <lb/>
            salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. nondum enim <lb/>
            adfulserat qui uiam monstraret errantibus et caligine in altissima <lb/>
            constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret <lb n="15"/>
            caecitatem. sed causa in huiusmodi uertitur * sola?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>