<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.65-2.66</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.65-2.66</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p>immo, inquit, <lb/>
            si deus est potens misericors conseruator, conuertat nobis <lb/>
            mentes et inuitos faciat suis pollicitationibus credere. uis <lb/>
            ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad uincendi<lb n="10"/>
            studium puerilis atque * animi contentio. quid est enim <lb/>
            tam iniustum, quam repugnantibus, quam inuitis extorquere in <lb/>
            contrarium uoluntates, inculcare quod nolint et quod refugiant <lb/>
            animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum <lb/>
            habitum sententiamque traducere? tu qui te uerti et uim desideras<lb n="15"/>
            perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, <lb/>
            cur respuis adsumere uoluntate id quod uersus desideras atque <lb/>
            immutatus efficere? nolo, inquit, et uoluntatem non habeo. <lb/>
            quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti <lb/>
            ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias,<lb n="20"/>
            uerum inania uerba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. <lb/>
            Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere, <milestone n="59" unit="altchapter"/> non <lb/>
            potero? ita est, ut ipse proponis. partes enim salutis dandae <lb/>
            conferendique animis quod tribui conuenit necessariumque est <lb/>
            adplicari solus ab deo patre iniunctas habet et traditas, ita <lb n="25"/>
            se habentibus semotis atque interioribus causis. ut enim dii

<note rend="script" type="footnote"> 1 offertur <hi rend="italic">Sab:</hi> effertur <hi rend="italic">P</hi> 3 tu te <hi rend="italic">Meursius tamquam e codice:</hi> tuti <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> tibi <hi rend="italic">Sab</hi> te <hi rend="italic">Gel</hi> commoditatem <hi rend="italic">Sab</hi> priuaueris <hi rend="italic">Gel:</hi> probaueris <lb/>
            (u <hi rend="italic">ex</hi> b) <hi rend="italic">P</hi> 6 deos <hi rend="italic">Gel:</hi> ds P deus <hi rend="italic">Sab</hi> 7 inquid P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> 10 ad <hi rend="italic">del Zinkius</hi> . 11 studium, puerilis <hi rend="italic">Zinkius lacunam<lb/>
             indicauit Vahlenus: intercidisse uideri</hi> pusilli <hi rend="italic">uel simile</hi> (inanis ?) <lb/>
            <hi rend="italic">uerbum</hi> animi] inanis <hi rend="italic">Sab</hi> 13 quod refugiant <hi rend="italic">Sab:</hi> quo refugiant <lb/>
            P 15 *ea P (uerti <hi rend="italic">manu prima superscriptum est)</hi> <lb/>
            17 respues <hi rend="italic">P corr</hi> 18 uolo <hi rend="italic">Urs</hi> inquid <hi rend="italic">P corr</hi> 19 deaideranti] <lb/>
            desideras tibi <hi rend="italic">Sab</hi> 21 inania <hi rend="italic">Urs:</hi> in alia P 24 animis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel, r:</hi> animi P 25 a <hi rend="italic">Sab</hi> iniunctas <hi rend="italic">scripsi:</hi> iniunctum P <lb/>
            traditas <hi rend="italic">scripsi:</hi> traditum. P reram ita se habentium ?. </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            certi certas apud nos habent tutelas licentias potestates neque <lb/>
            eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae <lb/>
            postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem <lb/>
            et spiritum perpetuitatis adponere. si enim patrem creditis <lb/>
            Liberum dare posse uindemiam, medicinam non posse, si Cererem <lb n="5"/>
            fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, <lb/>
            aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Volcanum rerum <lb/>
            esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse <lb/>
            a nobis est ut debeatis accipere,, ab nullo animas posse uim <lb/>
            uitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus <lb n="10"/>
            huic muneri officioque praefecit. hanc omnipotens imperator <lb/>
            esse uoluit salutis uiam, hanc uitae ut ita dixerim ianuam, <lb/>
            per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum <lb/>
            est uel inrepere uel inuadere ceteris omnibus clausis atque <lb/>
            inexpugnabili arce munitis.</p></div><div n="66" subtype="section" type="textpart"><p>licet ergo tu purus et ab omni  <lb n="15"/>
            fueris uitiorum contaminatione purgatus, conciliaueris illas atque <lb/>
            inflexeris potestates, ad caelum ne redeunti uias cludant atque <lb/>
            obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris <lb/>
            contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit <lb/>
            Christo adtribuente <milestone n="59b" unit="altpage"/> perceperis et ueram fueris admissus ad ;  <lb n="20"/>
            uitam. nam quod nobis obiectare consuestis, nouellam esse <lb/>
            religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos <lb/>
            neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in. barbaros <lb/>
            ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. <lb/>
            quid enim, si hoc modo culpam uelimus infligere prioribus <lb n="25"/>
            illis atque antiquissimis saeculis, quod inuentis frugibus glandes <lb/>
            spreuerint et repudiauerint arbuta, quod corticibus contegi et <lb/>
            amiciri desierint pellibus, postquam uestis excogitata est textilis <lb/>
            usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus

<note type="footnote"> 3 pontificis <hi rend="italic">Sab</hi> 5 uindemiam <hi rend="italic">Gel:</hi> uindemiam iam P caererem <lb/>
            P 6 aescolapium P 7 uulcanum (uu <hi rend="italic">ex</hi> uo) P 9 a <lb/>
            nobis <hi rend="italic">Sab:</hi> a bonis P a <hi rend="italic">Sab</hi> 10 incolumitatis P 12 iauuam <lb/>
            P 13 hanc <hi rend="italic">Mew-rim:</hi> hunc P 4ngress#us P 17 potestates, <lb/>
            ne <hi rend="italic">Gel</hi> ne redeunti <hi rend="italic">HUdebranditts:</hi> redeunti P redennti <lb/>
            ne <hi rend="italic">Salm</hi> 18 obsepiant <hi rend="italic">P</hi> 19 ipsam <hi rend="italic">Sab:</hi> ipsa P <lb/>
            23 uos <hi rend="italic">Gel</hi> oportnisse <hi rend="italic">scripsi:</hi> potuisse P 27 spreue**rint P <lb/>
            arbuta <hi rend="italic">Sob:</hi> arbnsta P </note> <lb/>
             
<pb n="102"/>
            et lautioribus successibus institutis non antiquas adamauerint <lb/>
            casulas nec sub rupibus et cauernis praeoptauerint ut beluae <lb/>
            permanere? commune est omnibus et ab ipsis paene incunabilis <lb/>
            traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, <lb/>
            et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et<lb n="5"/>
            pptere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum.  <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>