<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.57-2.58</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.57-2.58</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>cum ergo haec ita sint neque aliter fiat,  <lb/>
            quin sit unum ex omnibus uerum, pugnant tamen argumentis <lb/>
            omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, siue <lb n="5"/>
            cum suas res adserunt siue cum alienis opinionibus contradicunt. <lb/>
            non alia neque absimili ratione de animarum ab his <lb/>
            condicione disseritur. hic enim eas retur et esse perpetuas et <lb/>
            superesse mortalium corporum functioni, superesse ille non credit, <lb/>
            sed cum ipsis corporibus interire: alterius uero sententia <lb n="10"/>
            est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum temporis <lb/>
            aliquid eis ad uitam dari, mortalitatis deinde in iura <lb/>
            succedere. et cum omnia nequeant ueri esse consortia, ita tamen , <lb/>
            fortibus et ualidissimis probationibus omnes agunt, ut reperire <lb/>
            non possis quidnam tibi uideatur falsum, quamuis ex omni <lb n="15"/>
            parte diuersa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. <lb/>
            quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset <lb/>
            humana, uel quod uideretur inuentum, aliorum omnium <lb/>
            comprobaretur adsensu. inanissima igitur res est et superuacui <lb/>
            operis, tamquam scias aliquid promere, aut uelle scire contendere <lb n="20"/>
            quod, etsi sit uerum, posse uideas destrui, aut acceptare <lb/>
            pro uero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium <lb/>
            <milestone n="55" unit="altpage"/> proferatur. et merito res ita est. non enim diuina diuinis  <lb/>
            sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque <lb/>
            ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. <lb n="25"/>
            quid ergo ?</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum <lb/>
            conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, <lb/>
            mala unde proruperint, uel cur ea rex summus et esse patiatur <lb/>
            et confici neque ab rebus propellat humanis? uos enim horum <lb/>
            quicquam exploratum habetis et cognitum? si suspicionum <lb n="30"/>
            exponere uolueritis audaciam, potestis explicare ac promere, <lb/>
            mundus iste qui nos habet utrumne non sit genitus an

<note type="footnote"> 5 dicant <hi rend="italic">Sab:</hi> dicam P 7 is <hi rend="italic">P corr c</hi> 9 corporum <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            functioni <hi rend="italic">Sab:</hi> punctioni P 11 temporis <hi rend="italic">addidi</hi> 15 quauis <hi rend="italic">P <lb/>
            corr c\'</hi> 16 contrariaetatibus <hi rend="italic">P corr</hi> dissona <hi rend="italic">Urs</hi> 20 aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb:</hi> aliquod P uelle <hi rend="italic">Sab:</hi> uelles P 21 quod <hi rend="italic">om Sab</hi> <lb/>
            et si <hi rend="italic">Sab</hi> 24 commetamur <hi rend="italic">Sab</hi> 29 a <hi rend="italic">Sab</hi> 32 utrumne non <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> utrumne P utrum non <hi rend="italic">Urs</hi> ingenitus <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            tempore in aliquo constitutus? si constitutus et factus est, quonam <lb/>
            operis genere aut rei cuius ob causam? potestis inducere <lb/>
            atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat <lb/>
            sed orbito semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte <lb/>
            et uoluntate circumagat an uirtutis alicuius inpulsionibus torqueatur?<lb n="5"/>
            locus ipse ac spatium, in quo situs est ac uolutatur, <lb/>
            quid sit? infinitus an finitus, inanis an solidus? axis eum sustineat <lb/>
            extremis cardinibus nitens an ipse se potius ui propria <lb/>
            sufferat et spiritu interiore suspendat? potestis interrogati <lb/>
            planum facere scientissimeque monstrare, quid niuem in plumeas<lb n="10"/>
            subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis et causae, <lb/>
            ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem <lb/>
            in oriente finiret? quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu <lb/>
            tam uarias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit  <lb/>
            luna? <milestone n="55b" unit="altchapter"/> quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut <lb n="15"/>
            per omne mundi corpus frustilla haec ignea conuenerit atque <lb/>
            oportuerit figi? cur alia ex his parua, ampliora et maiora <lb/>
            sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?  <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>