<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.53-2.54</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.53-2.54</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p>ergo cum haec ita <lb/>
            sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis . <lb n="25"/>
            esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, <lb/>
            iuri subiectas mortis, paruarum et labilium uirium: perpetuitate <lb/>
            donari, si spem muneris tanti deum ad principem conferant,

<note type="footnote">3 Tim. p. 41 </note>

<note type="footnote"> 1 elefanti P mului P <hi rend="italic">corr e\'</hi> 2 phanterae P panterae <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">Gel:</hi> qui P niunt <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 4 timeus P 6 quandoquidem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quidem <hi rend="italic">P</hi> quia <hi rend="italic">Urs</hi> quia eadem <hi rend="italic">Balm</hi> 8 que P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c</hi> 10 horum <hi rend="italic">scripsi:</hi> hominem P hominum <hi rend="italic">uel omnium Urs</hi> <lb/>
            tum <hi rend="italic">Sob:</hi> cum P cum ea <hi rend="italic">Salm</hi> *alios P aerem <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            15 gens <hi rend="italic">Sab</hi> hominem <hi rend="italic">Sab</hi> fincxerit P 16 pote <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            19 piae <hi rend="italic">P corr</hi> sanctaeque <hi rend="italic">P corr</hi> 21 noluit <hi rend="italic">Urs:</hi> uoluit P <lb/>
            23 fictionem magnitudini <hi rend="italic">Sab:</hi> fictione magnitudinis P 27 parbarum <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> iam perpetuitate ? 28 si <hi rend="italic">add Gel</hi> dominum <hi rend="italic">Sab</hi> </note><lb/>
             
<pb n="90"/>
            cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. sed stulte <lb/>
            istud credimus. quid ad uos, ineptissime, fatue? ubi uobis <lb/>
            nocemus uel quam uobis facimus aut inrogamus iniuriam, si <lb/>
            omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, <lb/>
            cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum<lb/>
            dicitur uindicari?</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>ergone, inquiet aliquis, sine <lb n="5"/>
            dei uoluntate quicquam potis est fieri ? considerandum est nobis <lb/>
            sollicite et cura inspiciendum non parua, ne dum honorare <lb/>
            nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur <lb/>
            nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. qua ratione, qua <lb/>
            causa? quoniam si cuncta eius uoluntate conficiuntur nec citra <lb/>
            eius nutum <milestone n="53" unit="altchapter"/> quicquam potest in rebus uel prouenire uel cadere, <lb n="10"/>
            necessario sequitur, ut mala etiam cuncta uoluntate eius intellegantur <lb/>
            enasci. sin autem dicere uoluerimus contra, pessimorum <lb/>
            ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque <lb n="15"/>
            nullius, incipient euideri aut eo inuito res pessimae <lb/>
            fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro atque inscio. <lb/>
            rursus autem si dicere nulla esse uoluerimus mala, sicut esse <lb/>
            nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae <lb/>
            gentes uniuersaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos <lb n="20"/>
            et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula <lb/>
            genus uritur et laceratur humanum. tum deinde a nobis exquirent: <lb/>
            cur, mala si nulla sunt, ab operibus uos certis et <lb/>
            facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens <lb/>
            iusserit atque inperauerit libido? cur in noxios denique terribilibus <lb n="25"/>
            poenas constituitis legibus ? nam stoliditas inueniri quae <lb/>
            inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam <lb/>
            malos perdere et condemnare peccantis?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>