<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.51-2.52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.51-2.52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>sed risui uobis est nostra responsio, quod <lb/>
            cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, <lb/>
            ex quibus sint causis atque originibus procreatae. quod est<lb n="5"/>
            enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum <lb/>
            quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut <lb/>
            uter magis uidetur inrisione esse dignissimus nobis, qui sibi <lb/>
            scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui <lb/>
            retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat <lb n="10"/>
            notionem et quod sit caecis obscuritatibus inuolutum? si penitus <lb/>
            spectetur rei cuiusque natura, in simili et uos estis quam <lb/>
            in nobis reprehenditis causa. non enim quia dicitis ab ipso <lb/>
            animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum <lb/>
            aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae<lb n="15"/>
            ueritatis. conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: <lb/>
            nam si scire est illud quod ipse tu uideris aut cognoueris <lb/>
            animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis uos dicere <lb/>
            aliquando uidisse, id est animas sede ab supera et regione <lb/>
            descendere. suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae <lb n="20"/>
            fide. quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum <milestone n="52" unit="altchapter"/> incerta et <lb/>
            † nihil ex positu iaculatio mentis in latentia? ergo qui suspicatur, <lb/>
            non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. <lb/>
            quodsi uerum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices <lb/>
            et ista uestra qua fiditis pro ignoratione est habenda  <lb n="25"/>
            suspicio.</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p>ac ne tamen uobis tantummodo censeatis coniecturis <lb/>
            uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam <lb/>
            commune est quod interrogatis expromere. unde, inquitis, <lb/>
            homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae?

<note rend="script" type="footnote"> . 1 inperfectum <hi rend="italic">expunxit</hi> d 2 improbabilem <hi rend="italic">om Sab</hi> probabilem <lb/>
            se esse quamuis <hi rend="italic">Salm</hi> 3 contrarium <hi rend="italic">om P: post</hi> contendat <hi rend="italic">add<lb/>
             OreUius</hi> 6 autem <hi rend="italic">Urs</hi> 10 se ex se <hi rend="italic">Salm:</hi> se ee <hi rend="italic">P</hi> eese <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            14 succere <hi rend="italic">P corr c</hi> 16 *#**#non P (mente <hi rend="italic">erasum esse uiàettW)</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">in mg</hi> d P 20 non <hi rend="italic">add c</hi> ezpraessae P 22 nihil] in <lb/>
            nil <hi rend="italic">Sab</hi> labili ? infido ? ex positu <hi rend="italic">scripsi:</hi> expositum <hi rend="italic">P</hi> in <lb/>
            latentia <hi rend="italic">scripsi:</hi> inlata P 24 est apud ... iudices, et <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            26 ac P ne* P 27 idem <hi rend="italic">Sab, r</hi> easdem <hi rend="italic">Salm</hi> 28 interrogatis, <lb/>
            expromere <hi rend="italic">uidgo</hi> </note> 
<pb n="89"/>
            + <lb/>
            unde sunt elephanti tauri cerui muli asini? unde leones <lb/>
            equi canes lupi pantherae eorumque quae uiuunt quid aut <lb/>
            unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico. <lb/>
            ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus aut horum <lb/>
            animae uenerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda <lb n="5"/>
            animata esse credantur et uiuere, quandoquidem ex elementis <lb/>
            ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, <lb/>
            quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae <lb/>
            rationes. nam et uidemus alios ex sapientibus dicere,. <lb/>
            tellurem esse horum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum <lb n="10"/>
            his alios iungere, solem uero nonnullos esse horum opificem et <lb/>
            ex ignibus animatos eius uitali agitatione motari. quid? si et <lb/>
            haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, <lb/>
            potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, <lb/>
            genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? <lb n="15"/>
            nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint <lb/>
            nec <milestone n="52b" unit="altpage"/> ad deum primum natiuitatis eorum referatur auctoritas ? <lb/>
            quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum <lb/>
            pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem deo remouit <lb/>
            a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem <lb n="20"/>
            noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, <lb/>
            cuius animam fecerat uniuersitatis istius, quam quod hominis\' <lb/>
            fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem <lb/>
            magnitudini eius et eminentiae conuenire?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>