<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.35-2.36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.35-2.36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>sed si animae, inquiunt, mortales et <lb/>
            qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis <lb/>
            ex qualitatibus possunt? si nos istud nescire dicamus ac tantummodo <lb/>
            auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra uidebitur <lb/>
            credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse <lb n="5"/>
            difficile, nihil arduum, si quod <milestone n="44b" unit="altchapter"/> inpossibile nobis est factu, <lb/>
            illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? est enim <lb/>
            quod obstare eius uoluntatibus possit. aut quod esse uoluerit, <lb/>
            non necessario sequitur ut fiat? an numquid nostris ex diuisionibus <lb/>
            colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec <lb n="10"/>
            rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus <lb/>
            nos ipsi et nullius apud principem mominis? et tamen, o isti, <lb/>
            qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio <lb/>
            limite uitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, <lb/>
            quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine <lb n="15"/>
            quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae <lb/>
            sortis condicione nutabiles? nam si omnes concedimus, <lb/>
            unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, <lb/>
            nihilque omnino ante illum quod alicuius uocaminis fuerit <lb/>
            inuenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credit deos esse <lb n="20"/>
            mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. si sunt <lb/>
            prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si <lb/>
            ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et <lb/>
            exordia natiuitatis et uitae: quod autem habet introitum et <lb/>
            uitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat  <lb n="25"/>
            et occasum.</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>sed immortales perhibentur dii esse. non ergo <lb/>
            natura, sed uoluntate dei patris ac munere. quo igitur pacto <lb/>
            immortalitatis largitus est donum deis die certa prolatis, et <lb/>
            animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamuis

<note rend="script" type="footnote"> 1 nitam <hi rend="italic">800</hi> mortales <hi rend="italic">Salm:</hi> mortalis P et <hi rend="italic">Salm:</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">P om Sdb 3 tnntummodo P corr 6 factu Sdb: factu P</hi> <lb/>
            7 admodum executioni <hi rend="italic">Sab</hi> 9 no <hi rend="italic">P corr r</hi> Bequatur <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            non quid <hi rend="italic">Sab</hi> diuinationibus <hi rend="italic">dubitanter Klussmannus</hi> 12 nominis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 14 limitae <hi rend="italic">P corr</hi> 17 mutabiles <hi rend="italic">Gel</hi> 20 hii P <lb/>
            credidit <hi rend="italic">Sab</hi> 21 iuuente P prolati. si sunt <hi rend="italic">Urs:</hi> prolati sunt <lb/>
            P prolati sint <hi rend="italic">Sab</hi> 22 et temporis si ordinis posterioris <hi rend="italic">add c</hi> <lb/>
            28 largitus <hi rend="italic">Urs:</hi> largiter P deis <hi rend="italic">Urs: ieT P</hi> die <hi rend="italic">add Kltissmannus<lb/>
             </hi> certa] ex se <hi rend="italic">Urs</hi> sorte incerta <hi rend="italic">Zinkius</hi> 29 quamuis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> quas uis P. </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            eas mors saeua posse uideatur extinguere et ad nihilum <milestone n="45" unit="altpage"/> redactas  <lb/>
            inremeabili abolitione delere. Plato ille diuinus multa <lb/>
            de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone <lb/>
            ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum <lb/>
            corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, <lb n="5"/>
            sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua <lb/>
            contineri. quod enim recte sit uinctum et nodis perfectissimis <lb/>
            conligatum, dei bonitate seruari: neque ullo ab alio nisi ab <lb/>
            eo qui uinxit et dissolui, si res poscat, et salutari iussione <lb/>
            * donari. ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare <lb n="10"/>
            uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis <lb/>
            a nobis, - cum, numinibus ipsis dicat Plato medias esse <lb/>
            naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia <lb/>
            subrogari? si enim forte nescitis et antea uobis incognitum <lb/>
            propter rei nouitatem fuit, accipite sero ac discite <lb n="15"/>
            ab eo qui nouit et protulit in medium Christo, non esse animas <lb/>
            regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generates. <lb/>
            coepisse se nosse atque in sui nominis esse substantia praedicari, <lb/>
            sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae. <lb/>
            gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen <lb n="20"/>
            ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>