<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.13-2.30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:2.13-2.30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>            interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum  <lb/>
            et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, <lb/>
            inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum uel <lb n="25"/>
            ea. uel talia reperiamini et uos dicere quae nobis dici pronuntiarique <lb/>
            ridetis? nec mihi cum his sermo est qui per uaria <lb/>
            sectarum deuerticula dissipati has atque illas partes opinionum <lb/>
            diuersitate fecerunt: <milestone n="33b" unit="altpage"/> uos, uos appello qui Mercurium, qui

<note type="footnote"> 2 apat <hi rend="italic">P corr</hi> 3 aput <hi rend="italic">P corr</hi> frygas P 4 acaia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            epyro P 6 essent <hi rend="italic">Stewechius:</hi> sint P 7 ritibus <hi rend="italic">Stewechius</hi> <lb/>
            9 curnvn <hi rend="italic">Meursius, r:</hi> cursum P paetri <hi rend="italic">P corr</hi> 11 diis P <lb/>
            13 Brendam <hi rend="italic">Meursius</hi> altissimis <hi rend="italic">P corr</hi> 16 et <hi rend="italic">Sab in err:</hi> <lb/>
            ut P typhas <hi rend="italic">Gel:</hi> typus P 19 aeripiendae P <hi rend="italic">corr</hi> 20 subiciendiquae <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 24 philosofyae <hi rend="italic">P</hi> inaequitare P <lb/>
            26 repperiamini P pronuntiariquae <hi rend="italic">P corr</hi> 28 diuerticula <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            Platonem Pythagoramque sectamini, uosque ceteros, qui estis <lb/>
            unius mentis et per easdam uias placitorum inceditis unitate. <lb/>
            audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum ueneramur <lb/>
            et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? <lb/>
            quid Plato uester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem,<lb n="5"/>
            nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum <lb/>
            fieri potis est cogitatione ac mente uersari? audetis ridere <lb/>
            nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam <lb/>
            quidem nos dicere confitemur sed a uobis aliter quam sentiamus <lb/>
            audiri? quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus<lb n="10"/>
            occeperit ab occiduis partibus exoriri et - in cardinem uergere <lb/>
            qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio <lb/>
            scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere <lb/>
            longiores per eosdem gradus quibus hodie crescitur ad <lb/>
            incunabula infantiae desituros? audetis ridere nos, quod animarum<lb n="15"/>
            nostrarum prouideamus saluti id est ipsi nobis? quid <lb/>
            enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? uos enim <lb/>
            non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod <lb/>
            uitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille uos habet, <lb/>
            ne uelut trabalibus clauis adfixi corporibus haereatis? quid <lb n="20"/>
            illi sibi uolunt secretarum <milestone n="34" unit="altchapter"/> artium ritus, quibus adfamini nescio <lb/>
            quas potestates, ut sint uobis placidae neque ad sedes remeantibus  <lb/>
            patrias obstacula impeditionis opponant?</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>audetis ridere <lb/>
            nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, <lb/>
            in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognouimus?<lb n="25"/>
            quid Plato idem uester in eo uolumine, quod de animae <lb/>
            inmortalitate conposuit, non Acherontem, non Stygem, non <lb/>
            Cocytum fluuios et Pyriphlegetontem nominat, in quibus animas <lb/>
            adseuerat uolui mergi exuri? et homo prudentiae non

<note type="footnote"> 5 p. 173 10 p. 270 26 Phaed. p. 113 </note>

<note type="footnote"> 3 qui <hi rend="italic">800</hi> deum <hi rend="italic">Sab</hi> 5 Theaeteto <hi rend="italic">Sab:</hi> theato P <lb/>
            6 adde <hi rend="italic">(eras)</hi> suadet P 7 potis <hi rend="italic">Saim:</hi> potes P pote <hi rend="italic">JSab</hi> <lb/>
            10 im P 11 occeperit <hi rend="italic">Sab:</hi> acceperit P uergere <hi rend="italic">Sab:</hi> uercere <lb/>
            P 15 reditnros <hi rend="italic">Urs</hi> exituros <hi rend="italic">Salm</hi> 19 abstineatis <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            20 traualibus P 24 quosdam <hi rend="italic">Sab:</hi> quasdam P 28 Cocytum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cocytem P pyriflegetontem P nominat, in <hi rend="italic">Sab:</hi> nominati P </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            paruae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, <lb/>
            ut cum animas dicat immortales, perpetuas et corporali <lb/>
            soliditate priuatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat <lb/>
            sensu. quis autem hominum non uidet, quod sit immortale, <lb/>
            quod simplex, nullum posse, dolorem admittere, quod autem <lb n="5"/>
            sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? nec tamen <lb/>
            eius auctoritas plurimum a ueritate declinat. quamuis enim <lb/>
            uir lenis et beniuolae uoluntatis inhumanum esse crediderit <lb/>
            capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone <lb/>
            suspicatus iaci eas in flumina torrentia flammarum globis et <lb n="10"/>
            caenosis uoraginibus taetra. iaciuntur enim et ad nihilum redactae <lb/>
            interitionis perpetuae frustratione uanescunt. sunt enim <lb/>
            mediae qualitatis, <milestone n="34b" unit="altpage"/> sicut Christo auctore compertum est, et.  <lb/>
            interire quae possint deum si ignorauerint, uitae et ab exitio <lb/>
            liberari, si ad eius se misericordias atque . indulgentias adplicarint, <lb n="15"/>
            ut quod ignotum est pateat. haec est hominis mors <lb/>
            uera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis <lb/>
            cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis <lb/>
            extremus — haec inquam est hominis mors uera, cum <lb/>
            animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur <lb n="20"/>
            igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter <lb/>
            saeui et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti. <lb/>
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>            quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur  <lb/>
            spes cassas id quod a nouis quibusdam dicitur uiris et inmoderata <lb/>
             sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum <lb n="25"/>
            ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre

<note type="footnote"> 1 paruae <hi rend="italic">Canterus:</hi> prauae P iudiciiquae <hi rend="italic">P corr</hi> rem <hi rend="italic">Sab, <lb/>
            r: re P</hi> 2 et <hi rend="italic">Gel:</hi> et ex <hi rend="italic">P</hi> 3 doloribus <hi rend="italic">Sab</hi> 4 sensTX <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            lensum P aensuum <hi rend="italic">Sab vnerr</hi> 9 condemnari <hi rend="italic">800</hi> 11 cenosis P\' <lb/>
            tetra P 13 qualitatis <hi rend="italic">Gel:</hi> qualitates P 14 «ab P <lb/>
            15 liberart P se misericordias <hi rend="italic">seripnt</hi> seminas P semina <hi rend="italic">Sab</hi> se <lb/>
            minas <hi rend="italic">Gel</hi> se misericordiam <hi rend="italic">Urs</hi> applioarint <hi rend="italic">Gtl:</hi> adplicarent P <lb/>
            16 ut <hi rend="italic">scrapay:</hi> et P et ut <hi rend="italic">Gel</hi> 17 <hi rend="italic">sqq. ucrba</hi> nam ... eitremus pa- <lb/>
            <hi rend="italic">renthesin sfficere editores non intettexerunt</hi> 20 perlongissimi temporis <lb/>
            cruciatu <hi rend="italic">Sab</hi> circuitum <hi rend="italic">Urs</hi> consumuntnr <hi rend="italic">Sab</hi> 21 ignifero <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> iacient <hi rend="italic">Saim:</hi> iacent <hi rend="italic">P</hi> iaciunt <hi rend="italic">Sdb</hi> 22 anti P 24 cassas, <lb/>
            id <hi rend="italic">uulgo</hi> id <hi rend="italic">om Sab</hi> nouis <hi rend="italic">Gel: nobisP</hi> 25 sui <hi rend="italic">Gel:</hi> sibi P <lb/>
            domino <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> deo P 26 ac <hi rend="italic">om Urs</hi> dignitatis <hi rend="italic">Sab:</hi> dignitates <lb/>
            P </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            prolatas, diuinas sapientes doctas neque ulla corporis attrectatione <lb/>
            contiguas. quod quia uerum et certum est, a perfecto <lb/>
            I sumus inemendabili\' perfectione prolati, inculpabiles et ideo <lb/>
            inreprehensibiles uiuimus, boni iusti et recti, uitiositatis nullius <lb/>
            rei, nulla cupiditas nos uincit, nulla libido dehonestat, uirtutum<lb n="5"/>
            omnium seruamus atque integramus tenorem. et quia uno ex <lb/>
            fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conueniensque <lb/>
            sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus,  <lb/>
            idem omnes nouimus nec, quot in orbe sunt homines, nobis sunt  <lb/>
            sententiae totidem neque infinita uarietate <milestone n="35" unit="altpage"/>  discretae. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> at dum<lb n="10"/>
            ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis <lb/>
            secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus <lb/>
            atque iracundia ferueamus, exerceamus in flagitiis <lb/>
            uitam et in libidinem publicam uenalium corporum prostitutione <lb/>
            damnemur. et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora<lb n="15"/>
            coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis <lb/>
            ad uitiorum dehonestamenta traduci? uultis homines insitum <lb/>
            typhum superciliumque deponere, qui deum uobis adsciscitis <lb/>
            patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere uos <lb/>
            unam? uultis quaerere peruestigare rimari, quid sitis uos ipsi, <lb n="20"/>
            cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam <lb/>
            ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad uitam? uultis <lb/>
            fauore deposito cogitationibus tacitis peruidere, animantia nos <lb/>
            esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? <lb/>
            quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? <lb n="25"/>
            uel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium <lb/>
            numero dedignemur adscribi? ex ossibus illis fundata sunt <lb/>
            corpora et neruorum conligatione deuincta: et nobis comparili

<note type="footnote"> 1 ulla <hi rend="italic">Sob:</hi> ull.am <hi rend="italic">P</hi> 2 est <hi rend="italic">scripqi:</hi> est et <hi rend="italic">P</hi> 5 uincit <hi rend="italic">Sab :</hi> <lb/>
            uincet <hi rend="italic">P</hi> 9 idem <hi rend="italic">Zinkivs:</hi> deum <hi rend="italic">P</hi> quod P nobis <hi rend="italic">Oehlerus: <lb/>
            non P om Sab . 10 at Gel: ac P 11 ad Sab, r: ac P</hi> <lb/>
            lauimur <hi rend="italic">P corr c</hi> 12 fimus <hi rend="italic">Elmenhorsiius-</hi> fiamus ? 13 flagitiis <lb/>
            P 15 sed <hi rend="italic">Urs</hi> 17 insitum typhum <hi rend="italic">Klussmannus:</hi> institutum <lb/>
            P \'fasti typhum <hi rend="italic">uel</hi> fastum, typhum <hi rend="italic">uel</hi> o isti typhum\' <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            istum typhum <hi rend="italic">Balm</hi> 18 deum <hi rend="italic">Gel:</hi> dum P 23 fastu <hi rend="italic">Urs</hi> tumore <lb/>
            <hi rend="italic">Saitjt</hi> femore <hi rend="italic">Klimmannus</hi> 24 ceteris aut <hi rend="italic">Gel:</hi> cetera ut <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            25 #discrepare P </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            ratione ex ossibus fundata sunt corpora et neruorum conligatione <lb/>
            deuincta. auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas <lb/>
            reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus \' <lb/>
            commeatibus crebris. femininis generibus masculinisque distincta <lb/>
             sunt: <milestone n="35b" unit="altpage"/> in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore  <lb n="5"/>
            formati. edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis <lb/>
            procreant: et nos corporum coniugationibus nascimur et ex <lb/>
            aluis fundimur atque emittimur matrum. cibo sustentantur et <lb/>
            potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque <lb/>
             posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam <lb n="10"/>
            respuit per eosdem effundimus tramites. cura illis est omnibus <lb/>
            famem prohibere mortiferam et necessario inuigilare pro <lb/>
            uictu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus uitae, <lb/>
            nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum deuitetur et infelix <lb/>
             sollicitudo ponatur? morbos illa et inedias sentiunt et <lb n="15"/>
            ad ultimum senectute soluuntur: quid enim? nos immunes <lb/>
            malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus <lb/>
            frangimur et senectutis destruimur tabe? quod si <lb/>
            et illud est uerum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in <lb/>
             pecudes atque alias beluas ire animas improborum, postquam <lb n="20"/>
            sunt humanis corporibus exutae, manifestius comprobatur, <lb/>
            uicinos nos esse neque interuallis longioribus disparatos. siquidem <lb/>
            res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia <lb/>
            dicuntur et motum agitare uitalem.</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>sed rationales nos <lb/>
             sumus et intellegentia uincimus genus omne mutorum. crederem <lb n="25"/>
            istud uerissime dici, si cum ratione et consilio cuncti <lb/>
            homines uiuerent, seruarent officiorum tenorem, abstinerent ab <lb/>
            inlicitis sese, <milestone n="36" unit="altpage"/> negotia turpia non adirent, neque quisquam <lb/>
            prauitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet <lb/>
            &lt;o atque inimica deposceret. uellem tamen scire, quaenam sit haec

<note type="footnote">3 rpiritu <hi rend="italic">Sdb</hi> 4 crebris] reciprocis ? 5 seztis <hi rend="italic">Sab:</hi> seiu P <lb/>
            6 conciliis <hi rend="italic">jSab:</hi> consiliis P 8 aluis <hi rend="italic">Sctb:</hi> alueis P emittimur. <lb/>
            matrum cibo sustentamur et potu. et <hi rend="italic">Sab</hi> 15 illa <hi rend="italic">Sab:</hi> illas <lb/>
            P inaedias P 18 tabe <hi rend="italic">Sab: tubae</hi> P 20 ueluas P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> 21 exutae <hi rend="italic">Gel:</hi> sumptae P \'eiutae <hi rend="italic">uel</hi> submotae <hi rend="italic">uel</hi> (humanil <lb/>
            rebus) eiemptae\' <hi rend="italic">Urs</hi> 24 dicuntur <hi rend="italic">scrvpsi:</hi> dicitur P dicimur <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            28 sese <hi rend="italic">Salm:</hi> esse P et si <hi rend="italic">Sab</hi> 29 prauitate <hi rend="italic">Gel:</hi> paruitate P </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. <lb/>
            quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora <lb/>
            et aestatis flagrantias euitare? quid, animantia cetera huius <lb/>
            rei prouidentiam non habent? nonne alia cernimus opportunissimis <lb/>
            sedibus nidulos sibi construere, mansiones alia e saxis <lb n="5"/>
            et rupibus tegere et communire suspensis, excauare alia telluris <lb/>
            sola et in fossibilibus foueis tutamina sibimet et cubilia <lb/>
            praeparare? quodsi ministras manus illis etiam donare parens <lb/>
            natura uoluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent <lb/>
            moenium alta fastigia et artificiosas excuderent nouitates. tamen <lb n="10"/>
            in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse <lb/>
            conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines <lb/>
            imitari nulla meditatione possimus, quamuis sint nobis opifices <lb/>
            manus atque omni genere perfectionis artifices.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>uestem illa <lb/>
            non norunt, sellas naues atque aratra conpingere nec denique <lb/>
            superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit. non sunt <lb n="15"/>
            ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inuenta. <lb/>
            neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed <lb/>
            exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu  <lb/>
            <milestone n="36b" unit="altchapter"/> temporum paulatim meditatione conflatae. quodsi haberent <lb/>
            scientias animae, quas genus scilicet habere diuinum atque <lb n="20"/>
            immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia <lb/>
            scirent nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum <lb/>
            alicuius aut rerum experientia non paratum. nunc uero inops <lb/>
            uita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens qua.edam <lb/>
            commodule prouenire, dum imitatur experitur et temptat, dum <lb n="25"/>
            labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione paruas et <lb/>
            concinnauit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus

<note type="footnote"> 5 nidulos <hi rend="italic">scripsi:</hi> nidulorum P construere mansioneB, alia <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> alia e <hi rend="italic">scripsi:</hi> aliae P alia <hi rend="italic">Sab</hi> saiis se <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            7 fossilibus <hi rend="italic">Sab</hi> sibimet <hi rend="italic">Sab:</hi> simet P 9 construerent <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            construeret P 10 artificiosas <hi rend="italic">r:</hi> artiflciosa P nouitate <hi rend="italic">Ball</hi> <lb/>
            nauitate <hi rend="italic">Urs</hi> 13 possumus <hi rend="italic">Sab</hi> 14 omnigenae <hi rend="italic">Urs</hi> 18 pene-I <lb/>
            trabilibus <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 21 scientias <hi rend="italic">Sab:</hi> sentias P scilicet <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">P om Oel</hi> nosse et <hi rend="italic">Vahlenus</hi> 23 esset <hi rend="italic">Sab, r:</hi> esse P <lb/>
            <hi rend="italic">illum JP corr c esset Sab, r: esse P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            plurimis coemendatas perduxit.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>quodsi homines penitus aut  <lb/>
            ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent <lb/>
            aura, numquam sibi adsciscerent diuinam immortalemque <lb/>
            naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia <lb/>
            sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas <lb n="5"/>
            suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, <lb/>
            quia rastra securiculas uomerem. numquam, inquam, crederent <lb/>
            typho et adrogantia subleuati, prima esse se numina et aequalia <lb/>
            principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam <lb/>
             pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam <lb n="10"/>
            insit admirabile non uidemus, ut ex eorum inuentione <lb/>
            credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc <lb/>
            totum, cuius membra sunt <milestone n="37" unit="altpage"/> haec, mundum et dignitate et  <lb/>
            substantia praeterire. quid enim aliud se spondent uel insinuare <lb/>
            posse uel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque <lb n="15"/>
            noscamus, ut interualla in uocum sonis, ut loquamur <lb/>
            suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? quae <lb/>
            si secum animae diuinis ex regionibus adtulissent, ea esset <lb/>
            necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent <lb/>
            neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his <lb n="20"/>
            omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. nunc uero in <lb/>
            mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, <lb/>
            quotus orator poeta grammaticus ? ex quo apparet, ut saepius <lb/>
            dictum est, inuenta haec esse locorum necessitate ac temporum <lb/>
            neque diuinas et eruditas aduolauisse huc animas, quod neque

<note type="footnote">1 coemendataa <hi rend="italic">scripsi:</hi> coemendata P commendatas <hi rend="italic">Sab</hi> commentata <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> paenitus P 3 aura <hi rend="italic">Sab:</hi> auras P 4 esse] noese <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb</hi> 5 craticnlas <hi rend="italic">Sab:</hi> graticulas P trullas <hi rend="italic">800</hi> creterrasque <lb/>
            <hi rend="italic">Hildebrandiua:</hi> ceteraque P craterasque <hi rend="italic">Ura</hi> 6 lenas P <lb/>
            lo*ricas P 7 qui <hi rend="italic">800</hi> saecuriculas <hi rend="italic">P</hi> 8 tyfo <hi rend="italic">P</hi> typo <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 9 <hi rend="italic">principi Liuvneiits</hi> quia <hi rend="italic">Urs: qui P</hi> 10 pepererunt <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi :</hi> pepererant P repererunt <hi rend="italic">Urs</hi> 12 et hunc <hi rend="italic">Urs</hi> 13 *moodum <lb/>
            P dignitatem P <hi rend="italic">corr</hi> 14 insinuare P 16 * &lt; * * noscamus <lb/>
            P sonis <hi rend="italic">Gel:</hi> sonos P 17 metiamnr <hi rend="italic">Sab:</hi> mentiamot <lb/>
            P 18 regionibus <hi rend="italic">Sab in err, r:</hi> religionibus P ea <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            et P aut <hi rend="italic">Urs</hi> 19 scire, omnes <hi rend="italic">uulgo</hi> omnes c\' 20 repperiretur <lb/>
            P 21 omnibus <hi rend="italic">Gd, r:</hi> hominibus P ominibus <hi rend="italic">Sdb</hi> <lb/>
            22 geOmetres P 24 necessitatem P <hi rend="italic">corr</hi> 25 diuinitns <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            et add <hi rend="italic">Vahleum</hi> eruditus <hi rend="italic">P corr c\'</hi> aduolabisse P <hi rend="italic">corr</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="64"/>
            omnes doctae sint neque discere omnes possint et sint in his <lb/>
            plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium. <lb/>
            plagarum coercitione cogantur. quodsi ea quae discimus reminiscentias <lb/>
            esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, <lb/>
            conueniebat nos omnes ab una ueritate uenientes unum nosse<lb n="5"/>
            unumque reminisci, non habere diuersas, non plurimas dissidentisque <lb/>
            sententias; nunc uero cum singuli aliud atque aliud <lb/>
            adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse  <lb/>
            de caelo sed hic nata addiscere et suspicionibus coalita uindicare.</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            et ut uobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit <milestone n="37b" unit="altpage"/> pretii <lb n="10"/>
            homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, <lb/>
            concipite animis hanc imaginem uestris et, quod fieri si adgrediamur <lb/>
            potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis <lb/>
            adsumptione teneamus. sit igitur nobis tellure in effossa locus <lb/>
            habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus,<lb n="15"/>
            non algidus in frigore, non feruoris nimii in calore, sed ita <lb/>
            temperatus et medius, ut nec frigoris sensum nec ardorem <lb/>
            ualidum perpetiamur aestatis. in hunc sonus omnino nullius <lb/>
            incidat uocis, non auis, non bestiae, non tempestatis, non <lb/>
            hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter<lb n="20"/>
            caeli. excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: <lb/>
            non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid <lb/>
            fiat, quod imaginem luminis caligine interposita. mentiatur; <lb/>
            ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus <lb/>
            flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio  <lb n="25"/>
            postularit.</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>nunc quoniam imagini praeparauimus sedem,

<note type="footnote"> 1 possintet <hi rend="italic">Gel:</hi> possunt ut P posaint, cum <hi rend="italic">Urs</hi> 2 *acuminis P <lb/>
            tardi <hi rend="italic">Sab</hi> 3 <hi rend="italic">quodsiJ Gel:</hi> quod et si P 6 diuersas P <lb/>
            dissidentisquae <hi rend="italic">P corr</hi> dissidentesque c 9 natos <hi rend="italic">Ura</hi> discere <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 10 praetii P 16 algidus in <hi rend="italic">r, Sdhn: algidum</hi> P algidus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> nimii <hi rend="italic">Urs:</hi> nimium P nimins <hi rend="italic">Canterus</hi> 17 frigoris hiemalis <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 18 perpetiatnr <hi rend="italic">Sab</hi> sonus <hi rend="italic">Sab:</hi> sonum P <lb/>
            19 nestiae <hi rend="italic">P corr</hi> non tempestatis <hi rend="italic">Idelendum uidetur</hi> non hominis <lb/>
            non tempestatis <hi rend="italic">Meursius</hi> tempestatis <hi rend="italic">Sab, r:</hi> tempestates P <lb/>
            22 nothum <hi rend="italic">UrB:</hi> notum <hi rend="italic">P</hi> 24 non] modo <hi rend="italic">Zinkius</hi> sed adeatnr <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> inflezionibus <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            accipiamus deinceps mox aliquem natum et * in loci illius hospitium, <lb/>
            quod habeat rem nullam et sit inane ac uacuum, <lb/>
            Platonica licet aut Pythagorea progenie aut. horum alicuius, <lb/>
            qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis <lb/>
            sapientissimi nuncupati. quod cum actum fuerit, nutriri ut <lb n="5"/>
            debeat sequitur et alimoniis <milestone n="38" unit="altpage"/> conuenientibus educari. adhibeamus  <lb/>
            igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper <lb/>
            silens accedat, uerbum nullum faciens nec in sermonis alicuius <lb/>
            similitudinem ora et labra diducat, sed cum mammas dederit <lb/>
            et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante <lb n="10"/>
            fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque <lb/>
            res, nutricias adesse curas et obseruare temporarios motus. at <lb/>
            uero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice <lb/>
            inferantur ab eadem ueste ut diximus posita et tenore reticentiae <lb/>
            seruato. ipse autem qui infertur cibus sit unus atque <lb n="15"/>
            idem semper, nihil materia differens nec per uarios redintegratus <lb/>
            sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panis ex farre <lb/>
            aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut <lb/>
            ex ramis agrestibus baculae. potio autem uini sit prorsus incognita <lb/>
            nec sedandae aliud admoueatur siti quam liquor purus <lb n="20"/>
            e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus <lb/>
            subministratus canis. fiet enim familiaris e more consuetudo <lb/>
            in naturam uersa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius <lb/>
            nesciens quod petatur. quorsum igitur haec spectant? 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            ut, quoniam creditum est, animas diuinas atque immortales <lb n="25"/>
            esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus aduolare, <lb/>
            experiamur ex isto quem hoc genere uoluimus educari, capiatne

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 et om Urs lacuntim signaui</hi> 3 pytagorea P 4 diuini <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> diuinis P 6 et <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P 8 sermonis alicuius similitudinem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> sermonis alicuius P sermone alicuius <hi rend="italic">Sdb</hi> sermonem <lb/>
            aliquem <hi rend="italic">Gel</hi> sermones aliquos <hi rend="italic">Urs</hi> 9 diducat <hi rend="italic">Gel:</hi> deducat P <lb/>
            14 inferatur <hi rend="italic">Sab</hi> 15 infer*tur P 16 redintegratus <hi rend="italic">Sab:</hi> redintegratos <lb/>
            P 17 fitilla <hi rend="italic">Sabn:</hi> fit illa P sit ille <hi rend="italic">Sab</hi> 18 glandes <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> grandes P 20 fume <hi rend="italic">P corr</hi> 22 subministratus <hi rend="italic">Gel:</hi>. <lb/>
            subministratum P 23 porrigetur <hi rend="italic">Urs:</hi> corrigetur <hi rend="italic">P</hi> 25 atque <lb/>
            <hi rend="italic">VcMenus:</hi> adeo P a deo <hi rend="italic">Sab</hi> atque adeo <hi rend="italic">Urs</hi> </note>

<note type="footnote">IV. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> 
<pb n="66"/>
            
             res fidem an sit leuiter credita et frustrabili <milestone n="3sb" unit="altchapter"/> expectatione <lb/>
            praesumpta. procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus <lb/>
            quot uultis annos agens: uultis uicenarius P uultis tricenarius? <lb/>
            immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium <lb/>
            conciliis inferatur, et si uerum est, illum principalis esse substantiae<lb n="5"/>
            portionem † iam laeta ex fontibus uitae deriuatum <lb/>
            hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone <lb/>
            imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse <lb/>
            aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut <lb/>
            quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans <lb n="10"/>
            ante acti temporis decurrerit aeuitatem: ita ille non omni pecore <lb/>
            ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res <lb/>
            nouas et numquam sibi ante cognitas ipsum sese est ante <lb/>
            omnia nesciturus? poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, <lb/>
            terra maria sidera nubes nebula pluuiae tonitrua nix <lb n="15"/>
            grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina,  <lb/>
            taurus equus aut aries, camelus elephantus aut miluus?</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>esurienti <lb/>
            si dederis uuam mustaceum caepe carduum cucumerem <lb/>
            ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere <lb/>
            singula esse debeant esui? ignem si plurimum feceris aut <lb n="20"/>
            uenenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas <lb/>
            uiperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum <lb/>
            quid sit ignorans? iam uero si uestem, si superlectilem ponas  <lb/>
            in medio tam urbanam <milestone n="39" unit="altchapter"/> quam rusticam, eritne, idem ut <lb/>
            possit discriminare, discernere, cui negotio res quaeque conueniat, <lb n="25"/>
            cuius muneris adcommodata sint usui? indicet in quos <lb/>
            habitus uestis stragula facta sit, mitra strophium fascia

<note type="footnote"> 1 expectatione <hi rend="italic">Sab:</hi> expectatio P 3 quod <hi rend="italic">P corr</hi> 6 portionem <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> portione P iam laeta] et <hi rend="italic">Gel</hi> tam lectam (lautam Zm- <lb/>
            <hi rend="italic">Jcius)</hi> et <hi rend="italic">Stewechms</hi> tam laetam <hi rend="italic">Sahn</hi> iam laetae <hi rend="italic">VcMenus</hi> 13 est] <lb/>
            esse <hi rend="italic">Sab</hi> 15 plubiae P 17 camellus <hi rend="italic">P corr</hi> elefantus P <lb/>
            malas <hi rend="italic">Stewechius</hi> 18 mustacium <hi rend="italic">P</hi> 19 is <hi rend="italic">P corr c</hi> 20 debeant <lb/>
            esui? <hi rend="italic">Salm: ■</hi> debeant et sui P debeant? et sibi <hi rend="italic">Sab</hi> debeat? et <lb/>
            sibi <hi rend="italic">Urs</hi> 22 solifugas <hi rend="italic">Bob:</hi> solisfugas P 25 discernere expun- <lb/>
            <hi rend="italic">at</hi> &amp;, <hi rend="italic">om Sab</hi> 27 strofium P </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            puluinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccus <lb/>
            solea calceus P quid si adicias quaerere rota quid sit <lb/>
            aut tribula, uannus dolium cupa, trapetum uomis aut cribrum, <lb/>
            mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula., acus <lb/>
            strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum <lb n="5"/>
            pattioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum <lb/>
            aes aurum codex radius liber? quid instrumenta si <lb/>
            cetera quibus uita succingitur et continetur humana? ita ut <lb/>
            diximus ille non bouis ritu aut asini, porci aut si ullum est <lb/>
            animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas uarias respectans <lb n="10"/>
            sed \\ quae sint singula nesciens et quam in causam <lb/>
            possideantur ignorans? nonne uocem si fuerit necessitate ali-I <lb/>
            qua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum <lb/>
            nescio . quid ore hiante clamabit?</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>quid in Menone, o Plato,  <lb/>
            quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitans et <lb n="15"/>
            ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non <lb/>
            discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noueramus <lb/>
            redire? qui si tibi uere respondet — non enim nos conuenit <lb/>
            fidem rebus abiudicare quas dicis — non rerum scientia sed intellegentia <lb/>
            ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis <lb n="20"/>
            habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum <lb/>
            semper <milestone n="39b" unit="altpage"/> multiplicationis adducat accessio. quodsi uere confidis i  <lb/>
            immortales huc animas et plenas scientiae peruolare, adulescentulum <lb/>
            istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum <lb/>
            rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium <lb n="25"/>
            istum ad te uoca et ex eo percontare non abstrusum

<note type="footnote"> 14 p. 82 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 lena P cala*utica P utica <hi rend="italic">Sab</hi> tunica <hi rend="italic">Gel</hi> calantica <hi rend="italic">Salm</hi>_ <lb/>
            soccua solea calceus <hi rend="italic">Sab:</hi> soccos solex calceos P 2 querere <hi rend="italic">P om <lb/>
            Sab</hi> rota] traha <hi rend="italic">Urs</hi> 3 cribmm <hi rend="italic">Sab:</hi> cibrum P 4 sit <lb/>
            <hi rend="italic">Mmenhorstiw</hi> 5 strigil <hi rend="italic">Sdb</hi> polubrum <hi rend="italic">Gel:</hi> colubrum P <lb/>
            lenticula <hi rend="italic">Urs</hi> 6 pattiocas <hi rend="italic">P om Sdb</hi> batiolae <hi rend="italic">Meursim</hi> batiaca <lb/>
            <hi rend="italic">Saim</hi> scopae <hi rend="italic">Gel:</hi> scophae P sacus P si <hi rend="italic">Sab:</hi> sit P <lb/>
            cithera <hi rend="italic">P corr</hi> 7 aurum <hi rend="italic">om Sab</hi> 9 bouis <hi rend="italic">Urs:</hi> nobis P <lb/>
            11 sed <hi rend="italic">Urs:</hi> et <hi rend="italic">P</hi> 13 mutis <hi rend="italic">GeZ:</hi> multis P 14 clamauit P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c</hi> 15 numori <hi rend="italic">Sab:</hi> muneri P sciscitaris et <hi rend="italic">Sab:</hi> sciscitari <lb/>
            sed P 16 quae <hi rend="italic">Sab:</hi> quas P 19 adiudicare <hi rend="italic">Sab</hi> 23 hunc <lb/>
            P corr 24 gnarum <hi rend="italic">Urs:</hi> ignarum P 25 espe <hi rend="italic">del Urs</hi> </note>

<note type="footnote"> 26 percontraire <hi rend="italic">Fcorr</hi> </note>

<note type="footnote"> ,5* </note> <lb/>
             
<pb n="68"/>
            aliquid, non inuolutum, non de triangulis, non de quadratis, <lb/>
            quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctauus aut sesquetertius <lb/>
            † ultimus, sed quod in medio situm eat, bis bina, bis terna quam <lb/>
            efficiant summulam quaerito. uolumus uidere, uolumus scire, <lb/>
            quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. <lb n="5"/>
            ita ille sensurus est, quamuis ei pateant aures, an aliquid <lb/>
            dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid <lb/>
            postules ? et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est <lb/>
            rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, <lb/>
            secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris <lb n="10"/>
            an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus uocis <lb/>
            nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus? 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quid dicitis, o uiri plus quam satis est uobis ex aliena generositate <lb/>
            tribuentes? haecine est anima docta illa quam dicitis, <lb/>
            immortalis perfecta diuina, post deum principem rerum et <lb n="15"/>
            post daemones et genios locum optinens quartum et affluens <lb/>
            ex crateribus uiuis? hic est ille pretiosus et rationibus homo <lb/>
            augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur et totius  <lb/>
            in speciem similitudinemque mundi fabricatus <milestone n="40" unit="altchapter"/> atque formatus, <lb/>
            nullo melior ut apparuit pecore, obtunsior ligno, saxo? qui <lb n="20"/>
            nesciat homines et in mutis semper solitudinibus degat, <lb/>
            demoretur, iners † ualeat inaere, quamuis annis uiuat

<note type="footnote"> 8 Verg. Aen. 6,471 </note>

<note type="footnote"> 1 inuolutum <hi rend="italic">Sab:</hi> uolutum P , 2 cubus <hi rend="italic">Urs:</hi> dib; P dynamis <lb/>
            <hi rend="italic">Saim:</hi> dynamus P pyramis <hi rend="italic">Urs</hi> sesquioctauus <hi rend="italic">Sab</hi> sesquitertius <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 3 numerus <hi rend="italic">Urs</hi> ultimo <hi rend="italic">Salm</hi> arithmus ? 4 sommulam <lb/>
            quaerito <hi rend="italic">Sab:</hi> summula quaerit P 7 tibi <hi rend="italic">om Sab</hi> ab sese <lb/>
            respondere <hi rend="italic">Meursius tamquam ex codice:</hi> absenseris ponderi P ab se <lb/>
            responderi <hi rend="italic">Sab</hi> 8 marpesia* 9 stauit <hi rend="italic">P corr</hi> 10 cum <lb/>
            altero sermocineris an secum <hi rend="italic">del Meursius</hi> 11 promis an <hi rend="italic">Sàb:</hi> promisa <lb/>
            P 12 pertractus <hi rend="italic">Sab:</hi> pertractum <hi rend="italic">P</hi> 14 haeccine est anima <lb/>
            \'<hi rend="italic">Gel:</hi> haec intestamina P 16 daemones et genios <hi rend="italic">Klussmannus:</hi> mentes <lb/>
            geminas P afluens P 17 grateribus P praetiosus P <lb/>
            18 auguBtissimis praeditus <hi rend="italic">Sab:</hi> angustissimis praeditis P 19 similitudinemque <lb/>
            mundi <hi rend="italic">scripsi:</hi> similitudinis P similitudinemque <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            20 qui cam ? 22 demoretur <hi rend="italic">Sab, r:</hi> demoret P idem erit <hi rend="italic">Saim</hi> <lb/>
            demoretur iners <hi rend="italic">wulgo</hi> ueluti puer <hi rend="italic">Gel</hi> ualeat manere <hi rend="italic">Salm</hi> uelut <lb/>
            infans est ? uibat P </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            innumeris et numquam nodis corporeis eximatur. sed cum scholas, <lb/>
            attigerit et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur <lb/>
            prudens, doctus et quam nuper habuerat imperitiam ponit. et <lb/>
            asellus et bos aeque usu atque adsiduitate cogendi discit arare <lb/>
            ac molere, equus iugum subire et agnoscere in curriculo flexiones, <lb n="5"/>
            camelus sese summittere siue cum sumit onera sine <lb/>
            . cum ponit, columba manumissa reuolare ad dominicas sedes, <lb/>
            canis cum inuenerit praedam cohibere et continere latratum, <lb/>
            uerba psittacus et integrare et nomina rostris expromere.</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>sed <lb/>
            ego cum audio nescio quid praestans animam dici, deo uicinum <lb n="10"/>
            et proximum, scientem huc omnia superioribus aduentare de <lb/>
            saeculis; nolo illam discere sed docere nec ex docta ut dicitur <lb/>
            elementariam fieri sed retinentem res suas corporibus semet <lb/>
            circumligare terrenis. nisi enim sese habuerit res ita, discerni <lb/>
            qui poterit, utrumne illud quod audit reminiscatur an discat, <lb n="15"/>
            cum multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat <lb/>
            quam oblitam quod paulo ante sciebat. ex oppositu corporis <lb/>
            amittit repententiam priorum et ubi est illud quod dicitur, <lb/>
            † incorporalis animas substantiam non habere? quod enim <lb/>
            nullius est corporis, oppositione alterius non inpeditur nec <lb n="20"/>
            potest aliquid sua de ui perdere <milestone n="40b" unit="altpage"/> id quod non potest tactum rei <lb/>
            oppositae sustinere. ut enim numerus sine corporibus constitutus, <lb/>
            quamuis mille corporibus obruatur, intactus et inuiolabilis <lb/>
            constat, ita necesse est animas, si sunt ut perhibetur incorporeae, <lb/>
            obliuionem priorum nullam pati, quamuis. eas solidissimae <lb/>
            corporum circumligauerint uinctiones. quid quod eadem

<note type="footnote">1 scolas P 2 efficietur <hi rend="italic">Balm</hi> 3 ponet <hi rend="italic">Salrn</hi> 4 cogente <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 6 camellus <hi rend="italic">P corr</hi> 7 reuolare <hi rend="italic">Gel:</hi> reuocare P <lb/>
            9 psittapus <hi rend="italic">P corr</hi> et <hi rend="italic">om Urs, Salm</hi> integra <hi rend="italic">Urs</hi> rostris <lb/>
            <hi rend="italic">scripei:</hi> camus P proreus <hi rend="italic">Sab</hi> coruue <hi rend="italic">Salm</hi> exprimere <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            10 praeetrans <hi rend="italic">P corr</hi> 11 hunc <hi rend="italic">P corr</hi> 12 saeculis] sedibus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 15 audit P 16 sit <hi rend="italic">add Uts</hi> 17 sciebat et (ex) oppositu <lb/>
            <hi rend="italic">uuigo</hi> ex <hi rend="italic">Urs:</hi> et P 18 amitti <hi rend="italic">Gsl</hi> amittere <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            19 incorporalem <hi rend="italic">Urs</hi> incorporales <hi rend="italic">Stewechius</hi> corporalem ? animas <lb/>
            in anima <hi rend="italic">corr P</hi> anima <hi rend="italic">Sdb</hi> 21 sua de ui <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> suaderi P uideri <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 22 sine <hi rend="italic">scripsi:</hi> in P in corporibua] incorporeus <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            24 in corpore <hi rend="italic">P corr c</hi> 25 obliuionem <hi rend="italic">Gel:</hi> obliuione P _26 circumligaberint <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> uinctiones <hi rend="italic">Urs:</hi> iunctiones P </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, uerum etiam <lb/>
            priuat immortalitate has omnis et ad fines adplicat quibus <lb/>
            uita consneta est terminari? quicquid enim causa ingruente <lb/>
            nonnulla ita mutatur et uertitur ut integritatem suam retinere <lb/>
            non possit, id necesse est iudicari natura esse passiuum. quod<lb n="5"/>
            autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile <lb/>
            esse ipsa passibilitate interueniente denuntiatur.</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>eargo si et <lb/>
            animae perdunt; omne quod nouerant, corporalibus uinculis <lb/>
            occupatae patiantur necesse est aliquid quod eas efficiat obliuionis <lb/>
            induere caecitatem. neque enim nihil omnino perpessae <lb n="10"/>
            ant integritatem conseruantes suam possunt rerum scientiam <lb/>
            ponere ant in alios habitus sine sui mutabilitate transire. <lb/>
            atquin nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod <lb/>
            simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam <lb/>
            retinere naturam nec debere aut posse aliquid perpeti, si <lb/>
            modo esse perpetuum cogitat et in finibus propriae immortalitatis <lb n="15"/>
            haerere. omnis enim passio leti atque interitus ianua <lb/>
            est, ad mortem ducens uia et ineuitabilem rebus adferens functionem<lb/>
            : quam ri sentiunt animae <milestone n="41" unit="altchapter"/> et tactui eius atque <lb/>
            incursionibus cedunt, usu et illis est uita, non mancipio tradita, <lb n="20"/>
            quamuis aliter quidam inferant et rei tantae fidem suis in <lb/>
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>            argumentationibus ponani ac ne tamen instructi non plenius <lb/>
            abeamus neu rideamur a nobis, quemadmodum dicitis animas, <lb/>
            cum terrenis fuerint corporibus inuolutae, priorum reminiscentiam <lb/>
            non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope <lb/>
            insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideliter <lb n="25"/>
            teneant ea quae ante annos plures, si uelis dicere uel

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 pribat P eorr immortalitate Sab: umnortolitatem</hi> P <lb/>
            4 ut <hi rend="italic">Sab:</hi> et P 7 denmitiatar Sab: denimtut P 9 oblibionis <lb/>
            <hi rend="italic">P corr 13 arbitamur P 15 aliquid Gel: aliquod P</hi> <lb/>
            18 inaeuitabilem P 19 lacunam signaui: itaercidU neceesitas ueI <lb/>
            <hi rend="italic">nmUe uerbum</hi> anime P <hi rend="italic">20 caednnt P illis Gel: illios P</hi> <lb/>
            23 ne (neu Mripn) rideamur <hi rend="italic">Mettrsius:</hi> ne nideamns P ne (nen <hi rend="italic">Hilik-</hi> <lb/>
            brstIdiu) nideamnr <hi rend="italic">sab</hi> andiamna <hi rend="italic">GtiI</hi> andire anemns <hi rend="italic">Urs</hi> scire anemoa <lb/>
            Scihn nideamna ne audiamos <hi rend="italic">Klussmcmmu</hi> 24 reminisoentiam <hi rend="italic">Sdb:</hi> <lb/>
            reminiia sententia P 26 effectae <hi rend="italic">Ofw AdeUter Sab:</hi> addi P <lb/>
            <hi rend="italic">27 aea Pcorr -</hi> </note> <lb/>
            
<pb n="71"/>
            octoginta uel hoc amplius, uel fecerunt uel paspae sunt uel <lb/>
            locutae sunt uel audierunt. si enim obstaculo perficitur corporis, <lb/>
            ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem <lb/>
            sciebant, magis est ut ea debeant obliuisci quae conclusae in <lb/>
            corporibus factitarunt quam quae foris positae ac nondum <lb n="5"/>
            hominibus coniugatae. quod enim rebus ingressis priorum <lb/>
            repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione <lb/>
            deperdere. una enim causa res duas efficere ac sibi <lb/>
            contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur <lb/>
            actoris in recordationem uenire. quod si animae quas uocatis <lb n="10"/>
            membrorum impediuntur obstaculo:,.. quominus artes suas <lb/>
            atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum <lb/>
            constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem <lb/>
            substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, <lb/>
            quem teneant in rebus gradum, quo sint <milestone n="41b" unit="altpage"/> ordine a deo patre  <lb n="15"/>
            discretae, ad infima haec mundi quanam ratione peruenerint, <lb/>
            quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, <lb/>
            adtraxerint? quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se <lb/>
            fuisse et obstructione corporum amisisse quae nouerant? et hoc <lb/>
            ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis <lb n="20"/>
            inuexisset adiunctio: nam scire quid fueris et quid hodie non <lb/>
            sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque <lb/>
            seruatae.</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>quae cum ita se habeant, desinite, quaeso,  <lb/>
            desinite res paruas atque exigui mominis immanibus pretiis <lb/>
            aestimare, desinite hominem, proletarius cum sit, classicis, et <lb n="25"/>
            capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis, cum sit <lb/>
            inops, paupere lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis

<note type="footnote"> 5 positae ac <hi rend="italic">scripsi:</hi> positae P positae et <hi rend="italic">Urs</hi> 6 rebus <hi rend="italic">del Bigaltius <lb/>
            </hi> se ? reram ? 9 contrarias <hi rend="italic">Gel:</hi> contraria P 12 atque <hi rend="italic">om<lb/>
             Urs</hi> antiqua <hi rend="italic">Oberthuerius \'aut</hi> antiqua <hi rend="italic">scribendum est aut, id <lb/>
            quod malo, siibstantiuum neutrum plurale mtercidisse uidetw Klussmannus <lb/>
            </hi> 15 teneant <hi rend="italic">Gel:</hi> tenent P 16 imfima P 20 labis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> labes P 22 **sed P 23 seruatae <hi rend="italic">Sab:</hi> seruare P <lb/>
            24 mominis <hi rend="italic">Meursius:</hi> nominis P praetiis P 25 desinit*e P <lb/>
            proletarius <hi rend="italic">Gel:</hi> proletari P protelari <hi rend="italic">Sab</hi> classicis <hi rend="italic">Urs:</hi> classicus <lb/>
            O <lb/>
            P classibus <hi rend="italic">Gel</hi> 26 capite (e <hi rend="italic">ex</hi> ae) P caput <hi rend="italic">Sab</hi> cum <hi rend="italic">add<lb/>
             Gel</hi> 27 paupere <hi rend="italic">Kettnerus:</hi> pauper P patriciae <hi rend="italic">Gel:</hi> p triae P </note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            unquam meritus nuncupari. cum enim uos oporteret uiros <lb/>
            recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam <lb/>
            frangere, quorum alis cuncti extollimur et inani distendimur <lb/>
            uanitate, non tantum accidere mala ista non censetis, <lb/>
            uerum quod grauius multo est, addidistis causas quibus et <lb n="5"/>
            uitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. quis est <lb/>
            enim hominum, quamuis ille sit indolis infamia semper atque <lb/>
            ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat uiris ab sapientibus <lb/>
            maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias <lb/>
            legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, <lb n="10"/>
            intrepidus res obeat atque <milestone n="42" unit="altchapter"/> adgrediatur inlicitas, non denique <lb/>
            omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, <lb/>
            inpunitatis praeterea etiam libertate munita? quid enim prohibebit, <lb/>
            quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque <lb/>
            diuinum? et qui poterit territari formidinis alicuius<lb n="15"/>
            horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam <lb/>
            ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, <lb/>
            cum sit una immortalitas in utroque nec ui alterius altera  <lb/>
            condicionis possit aequalitate uexari?</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>sed memoratae apud inferos <lb/>
            poenae et suppliciorum generibus multiformes P et quis<lb n="20"/>
            erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis <lb/>
            incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid <lb/>
            nocere aut igneos fluuios aut caenosis gurgitibus paludes aut <lb/>
            rotarum uolubilium circumactus? quod enim contiguum non <lb/>
            est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet amnibus ambiatur<lb n="25"/>
            flammeis, torrentium fluminum uoluatur in caeno, saxorum <lb/>
            imminentium casibus et immanium montium operiatur

<note type="footnote"> 1 meritus <hi rend="italic">Sab:</hi> meritis P meritus heres ? patris clari, tantis <lb/>
            cum meritis nuncupare <hi rend="italic">Salm</hi> 2 auctorest <hi rend="italic">P corr</hi> tyfum P <lb/>
            Typhaeum <hi rend="italic">Sab</hi> Typhoeum <hi rend="italic">in err</hi> 3 alis <hi rend="italic">Urs:</hi> malis P inani - <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> inanium P inani omnes ? 4 alas istas <hi rend="italic">Urs</hi> non add <lb/>
            <hi rend="italic">Klussmannus</hi> 7 infamiam <hi rend="italic">Sab</hi> 9 immortalis (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr) P</hi> <lb/>
            10 se <hi rend="italic">om Oel</hi> securus <hi rend="italic">expimxtt c, om Sab</hi> 14 supernae <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            superbae P superae <hi rend="italic">idem Urs coniecit</hi> 17 quiquam <hi rend="italic">P corr r</hi> <lb/>
            18 ui <hi rend="italic">Meursius:</hi> in P 19 conditionis P 20 ecquis <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">in mg c I</hi> 25 amotum P tutum <hi rend="italic">Salm</hi> amnibus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">ex</hi> omniuus P 26 flammeis <hi rend="italic">scripsi:</hi> flammis Ptorrentium <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> terrentium P flammis torrentium fluminum, uoluatur <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> caeno <hi rend="italic">Sab:</hi> caeno non P </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque <lb/>
            ullum sensum mortiferae passionis adsumere. quid quod ista <lb/>
            persuasio\' non tantum est incitatrix ad uitia libertate ex ipsa <lb/>
            peccandi, uerum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter <lb/>
            eam suscipi superuacanei <milestone n="42b" unit="altpage"/> operis difficultate declarat.  <lb n="5"/>
            nam si uerum est, animas nullius esse participes finis et cum <lb/>
            omnibus saeculis aeuorum perpetuitate procedere, quid periculi <lb/>
            res habet contemptis praetermissisque uirtutibus, quibus est <lb/>
            contractior atque horridior uita, uoluptatibus se dare ac per <lb/>
            omnia libidinum genera effrenatum spargere inmensae cupiditatis <lb n="10"/>
            ardorem? ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine <lb/>
            uitiorum? et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, <lb/>
            quod semper est et nulli obnoxium passioni? ne sordescat et <lb/>
            polluatur actionum turpium foeditate? et qui poterit pollui <lb/>
            corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio <lb n="15"/>
            ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit <lb/>
            ipsius contaminationis adfigere? rursus uero si animae leti <lb/>
            adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est <lb/>
            conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi uerum est <lb/>
            purgari hac animas atque ab omni puras uitiositate praestari. <lb n="20"/>
            nam si communiter obeunt et cum ipsis corporibus sensus eis deperit <lb/>
            extinguiturque uitalis, non tantum est erroris maximi <lb/>
            uerum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere <lb/>
            in angustiis uitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines <lb/>
            iusserint atque instigauerint facere, cum nulla te praemia <lb n="25"/>
            tanti laboris expectent cum dies mortis aduenerit et corporalibus <lb/>
            fueris uinculis exsolutus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>