<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:1.61-2.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:1.61-2.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="61" subtype="section" type="textpart"><p>quid enim, dicit, rex summus <lb/>
            ea quae in mundo facienda esse decreuerat sine homine simulato <lb/>
            non quibat efficere? si oporteret ita fieri quemadmodum <lb n="10"/>
            dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit. <lb/>
            quare isto uoluit et illo genere noluit, latent [aliter] inuolutae et <lb/>
            uix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, <lb/>
            si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius <lb/>
            te formares ad non credendi frontem quam tibi esset expositum <lb/>
            id quod nouisse atque audire conquiris.</p></div><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p>sed more est <lb/>
            hominis interemptus. non ipse: neque enim cadere diuinas in <lb/>
            res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id <lb n="15"/>
            quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione <lb/>
            conpactum. quis est ergo uisus in patibulo pendere, quis mortuus? <lb n="20"/>
            homo quem induerat et secum ipse portabat. incredibile <lb/>
            dictu est et caecis obscuritatibus inuolutum. si uelis, non <lb/>
            caecum est et similitudine proxima constitutum. si quo tempore <lb/>
            Sibylla praesagia, oracula illa depromens fundebat ui ut <lb/>
            dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta a*

<note type="footnote">1 qui qUęret <hi rend="italic">c</hi> qui qu§reret <hi rend="italic">c\', Ball</hi> 2 inferre. P 3 uoluit <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> nouit <hi rend="italic">Urs:</hi> noluit P 6 adque <hi rend="italic">P corr</hi> 7 quas. P <lb/>
            8 seruatis <hi rend="italic">Gel:</hi> seruatus P dicite <hi rend="italic">Sab</hi> dicitis <hi rend="italic">Gel</hi> 9 que <hi rend="italic">P <lb/>
            corr c\'</hi> 11 ista <hi rend="italic">Sab</hi> latent [aliter] <hi rend="italic">Hoffmannus et Hugius:</hi> <lb/>
            latent aliter P latenter <hi rend="italic">Sab</hi> latent taliter <hi rend="italic">Meursius</hi> latent fataliter <hi rend="italic">Klussmannus<lb/>
             </hi> 12 ulli <hi rend="italic">Gel</hi> potusses <hi rend="italic">P corr</hi> &amp; 16 nouisse <hi rend="italic">HiliJebran(tius:-non <lb/>
            esse P nosse Gel adque P corr</hi> conquiris <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            conquireres P 20 mortuus est <hi rend="italic">Sab</hi> 22 dictu <hi rend="italic">Urs:</hi> dictum P <lb/>
            23 similitudine proxima <hi rend="italic">Sctim:</hi> similitudine proximo P similitudini pro- <lb/>
            \'xime <hi rend="italic">Sab</hi> 24 sybilla P Sibylla praesaga, oracula <hi rend="italic">Gel</hi> Sibyll* <lb/>
            praesaga oracula <hi rend="italic">Salm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            latronibus: numquid Apollo diceretur in ea esse occisus? si <lb/>
            Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter uates hariolantes <lb/>
            . essent uita et luce priuati: numquid aliquis diceret lege eos <lb/>
            humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes uias rerum <milestone n="25" unit="altpage"/> <lb/>
             postulantibus explicabant P mors illa quam dicitis adsumpti <lb n="5"/>
            hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec <lb/>
            ipsa perpeti succubuisset species. tanta si non agenda res esset <lb/>
             et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.</p></div><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p>quae  <lb/>
            sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria? quae nulli <lb/>
            nec homines scire nec ipsi qui appellantur dii mundi parte <lb n="10"/>
            queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos <lb/>
            ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in <lb/>
            abditos recessus thesauri interioris inducere. quid enim? si <lb/>
            nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisset contentione <lb/>
            nitendum, ut hostes ab se suos uel potestate uniuersa <lb n="15"/>
            prohiberet ? qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet <lb/>
            non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles <lb/>
            reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat <lb/>
            incedere, is motus conligare membrorum neruorum duritia <lb/>
            nesciebat ? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum <lb n="20"/>
            fuerat letum cui uellet indicere? sed quia fieri ratio ea quae. <lb/>
            fuerant destinata poscebat et hic in. ipso mundo nec modo <lb/>
            quam gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis <lb/>
            lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens <lb/>
            manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus <lb n="25"/>
            nec reputandum putauit quid illorum <milestone n="25b" unit="altpage"/> dissignasset  <lb/>
            audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">Bacis Mercerus:</hi> natis P uates <hi rend="italic">Sdb</hi> si Marcius <hi rend="italic">Urs</hi> hariolanitea <lb/>
            P 3 lege P deos <hi rend="italic">Urs</hi> 5 assumpti <hi rend="italic">Gel:</hi> adsumptio P <lb/>
            7 ipsa... species <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsam... nis P uis <hi rend="italic">del Gel</hi> 8 fati <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            satis P pate.faeienda P 11 quaeant <hi rend="italic">P corr</hi> 12 in. <hi rend="italic">P</hi>, <lb/>
            13 quid <hi rend="italic">Urs:</hi> aides P 14 fuisset <hi rend="italic">Urs:</hi> faisse* P 15 aniuersa <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> inuersa P 18 praeciebat <hi rend="italic">Sab</hi> 19 colligare <hi rend="italic">Urs:</hi> caligare <lb/>
            P alligare <hi rend="italic">Gel</hi> duritia <hi rend="italic">Gel:</hi> duritiam P 20 a <hi rend="italic">Sab</hi> 21 loetum <lb/>
            (f 24 ineptiis <hi rend="italic">Sab:</hi> ineptis P 26 nec <hi rend="italic">Gel:</hi> haec <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            imputandum <hi rend="italic">Gel</hi> quit P designasset <hi rend="italic">Sab</hi> 27 dummodo <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cnmmodo P quit <hi rend="italic">P corr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            deberent. cum enim de animarum periculis multa † mala de <lb/>
            illarum contra insinuator, magister atque auctor ad officiorum <lb/>
            conuenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae <lb/>
            fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, <lb/>
            non hiatum compressit auiditatis, non tela extorsit e manibus<lb n="5"/>
            atque omnia seminaria totius uitiositatis abscidit? ipse denique <lb/>
            non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, <lb/>
            non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus <lb/>
            et corporalibus adfectos malis, morbis unica illa benignitate  <lb/>
            miseratus reddidit et restituit sanitati?</p></div><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo uos subigit,<lb n="10"/>
            quid hortatur maledicere conuiciari inexpiabiles cum eo conserere <lb/>
            simultates, quem redarguere, quem tenere nemo omnium <lb/>
            possit ullius facinoris in reatu? tyrannos ac reges uestros, qui <lb/>
            postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, <lb/>
            qui proscriptionibus exiliis caedibus nudant nobilitatibus <lb n="15"/>
            ciuitates, qui matronarum pudorem ac uirginum ui <lb/>
            subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque <lb/>
            diuos, et quos odiis acrioribus conueniebat a uobis carpi, puluinaribus <lb/>
            aris templis atque alio mactatis cultu, ludorum et <lb/>
            celebritate natalium. nec non et illos omnes, qui conscriptione <lb n="20"/>
            uoluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt <milestone n="26" unit="altchapter"/> publicos <lb/>
            mores, qui luxurias ac uitia uestra secant urunt dilacerant, <lb/>
            qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: <lb/>
            qui matrimonia persuadent habenda esse communia, <lb/>
            qui cum pueris cubitant formonsis lasciuientibus nudis, qui <lb n="25"/>
            pecudes uos esse, qui fugitiuos, qui exules, qui uilissimae seruos <lb/>
            notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">sq</hi>. medelarum contra insinuator <hi rend="italic">Gel</hi> multa de illarum natura insinuator <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> multa de illarum natura insinuaret <hi rend="italic">Oudendorpius</hi> male de <lb/>
            aliorum doctrina insinuarentur ? 2 auctor noster ? 3 superuiae P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c\'</hi> 4 extincsit <hi rend="italic">P</hi> 9 morbis <hi rend="italic">expunxit e\', om Sab</hi> 10 quit <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 11 quit P 12 hominum <hi rend="italic">Sab</hi> 14 populauturquae <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 15 eriliis <hi rend="italic">Saim:</hi> ezuis P et suis <hi rend="italic">Sab</hi> et SMuia <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            17 ubruunt <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 18 diuos <hi rend="italic">Gel:</hi> duros P deos <hi rend="italic">Sab</hi> m err <lb/>
            comueniebat P 20 caelebritate P 22 uitia uestra <hi rend="italic">Urs:</hi> uitas <lb/>
            uestras P , 23 sui <hi rend="italic">Urs:</hi> in P 25 formosis c\' 26 suos <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, <lb/>
            quadrigis et statuis muneramini et quantum est in uobis uelut <lb/>
            quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: <lb/>
            solum Christum conpellare, dilacerare, potestis si deum, uultis, immo <lb/>
            solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus <lb n="5"/>
            mandere, comminutis cum ossibus transuorare. quodnam quaeso <lb/>
            ob meritum dicite, cuius ob peccati culpam? quid ab eo <lb/>
            conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia uos <lb/>
            aspera furialibus stimulis concitaret? quia animarum uestrarum <lb/>
            custodem se missum solo indicauit ab rege, quia uobis inmortalitatem <lb n="10"/>
            ferre, quam uos habere confiditis humanis paucorum <lb/>
            adseuerationibus suasi? quodsi esset apud uos certum falsa <lb/>
            illum dicere, spes etiam uanissimas polliceri, nec sic uideo <lb/>
            fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animaduersione <lb/>
            damnare, immo si animus uobis clemens fuisset et <lb n="15"/>
            mitis, uel propter id solum eum deberetis <milestone n="26b" unit="altpage"/> amplecti, quod  <lb/>
            optabilia uobis sponderet et prospera, quod bonarum esset <lb/>
            nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum laederent, <lb/>
            securioris quinimmo expectationis implerent.</p></div><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p>o ingratum   <lb/>
            et impium saeculum, o in priuatam perniciem incredibili pectoris <lb n="20"/>
            obstinatione paratum. si aliquis ad uos medicus ei summotis <lb/>
            uenisset et numquam uobis regionibus cognitis medicamen <lb/>
            pollicens tale quod a uestris corporibus omnia omnino prohiberet <lb/>
            morborum et ualetudinum genera: non certatim omnes <lb/>
            accurreretis, non. blanditiis omnibus atque honoribus fotum <lb n="25"/>
            familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus <lb/>
            optaretis esse certissimum, non uerum, quod immunes uos <lb/>
            fore ab tam innumeris uexationibus corporum usque ad ultimos <lb/>
            fines sponderet aetatis? et licet ambigua res esset,

<note type="footnote"> 1 bybliotecarum P 4 conuellere <hi rend="italic">Urs</hi> dilacer+are P <lb/>
            dilacerare potestis. ai deum <hi rend="italic">Sab: correxit Salm</hi> 5 ueluarum <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            6 eum <hi rend="italic">Memmius</hi> 7 quit P 12 tcertum P 17 obtabilia P <lb/>
            19 saecuriores P implerent <hi rend="italic">scripsi:</hi> impleret P 20 incredibili <lb/>
            <hi rend="italic">Saib:</hi> incredibile P 21 paratum <hi rend="italic">Urs:</hi> priuatum P pronum <hi rend="italic">Gel:<lb/>
             lacuncm signare mauolt Zmkius</hi> 23 pollicen P 24 <hi rend="italic">sq</hi>. omnes <lb/>
            accurreretis non <hi rend="italic">om Sab</hi> 25 blanditis <hi rend="italic">P corr c</hi> 28 ap <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            inumeris <hi rend="italic">P corr c</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            committeretis uos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire <lb/>
            spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. eluxit <lb/>
            atque apparuit Christus rei maximae nuntiator auspicium <lb/>
            faustum portans et praeconium. salutare credentibus. quaenam <lb/>
            est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut<lb n="5"/>
            uerius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris <lb/>
            et portitorem tanti non tantum uerborum maledictionibus <lb/>
            scindere uerum etiam bello graui atque omnibus persequi <lb/>
            telorum effusionibus et ruinis ? non placent ea quae dicit et <lb/>
            cum <milestone n="27" unit="altchapter"/> offensionibus audiuntur a uobis: pro ludicris ea uaticinationibus <lb n="10"/>
            computate. stolidissimas res loquitur et fatua dona <lb/>
            promittit: ridete ut sapientes uos uiri et in suis erroribus <lb/>
            fatuitatem relinquite uolutari. quaenam est haec feritas, ut <lb/>
            repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, <lb/>
            inexpiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si <lb n="15"/>
            detur eum uelle per uiscera, qui non modo nullum intulerit <lb/>
            malam ulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam <lb/>
            animis salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut <lb/>
            interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam ? <lb/>
            cumque nouitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret <lb n="20"/>
            mentes et credulitatem faceret haesitare, uirtutum omnium <lb/>
            dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum <lb/>
            permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto <lb/>
            csse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute <lb/>
            nec periculum mortis alia se posse ratione uitare.

<note rend="script" type="footnote"> 5 inhumanitasque <hi rend="italic">Sab</hi> 6 loquar Sab fastidioBum <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">ea</hi> quae <hi rend="italic">P</hi> 11 compotate P comportate <hi rend="italic">Sab</hi> 13 fatuitatem <lb/>
            <hi rend="italic">Boo:</hi> fatuitantem <hi rend="italic">P</hi> 15 dilacerare <hi rend="italic">Sdb:</hi> delacerare <hi rend="italic">P</hi> 17 ulli <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> nulli <hi rend="italic">P</hi> omnibus <hi rend="italic">Gel</hi> diceret <hi rend="italic">Sab in err:</hi> dicere <lb/>
            P docuerit <hi rend="italic">Gel</hi> 18 animis <hi rend="italic">scripsi:</hi> his <hi rend="italic">P</hi> esset <hi rend="italic">P</hi> 19 conse- <lb/>
            &lt;juerentur <hi rend="italic">P</hi> 20 turbarent <hi rend="italic">Sab</hi> 21 facerent <hi rend="italic">Sab</hi> hesitare P <lb/>
            25 ABKOUII LIB x. EXP. INO LIB n. FELICIT. P </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="47"/>
            
</p></div></div><div n="2" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER SECVNDVS</title></head><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, uellem cum his <lb/>
            omnibus quibus nomen inuisum est Christi ab instituta principaliter <lb/>
            defensione deuerticulo paulisper facto talia uerba <lb n="5"/>
            miscere: si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid . <lb/>
            interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae <lb/>
            est, quod tam grauibus insectamini Christum bellis, uel <milestone n="27b" unit="altpage"/> quas <lb/>
            eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum <lb/>
            pectorum efferuescatis ardoribus? numquid regiam sibi <lb/>
             uindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis <lb n="10"/>
            occupauit et pacatas ab exordio nationes alias delenit <lb/>
            ac sustulit alias sibi parere ceruicibus compulit subiugatis? <lb/>
            numquid ardoribus auaritiae flagrans uniuersas opes illas, quibus <lb/>
            se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis <lb/>
             suae mancipio uindicauit? numquid libidinum cupiditatibus <lb n="15"/>
            gestiens pudicitiae repagula ui fregit aut alienis furtim insidiatus <lb/>
            est matrimoniis? numquid adrogantiae supercilio tumidus <lb/>
            iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus <lb/>
            inrogauit ?</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>et non in cunctos et ltlmen praetendit uitae et  



<note type="footnote">4 draerticulo <hi rend="italic">Sab</hi> 5 aliquit <hi rend="italic">P corr c</hi> 6 quit <hi rend="italic">P corr c</hi> <lb/>
            8 oftessas P 9 numquit <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 13 numquit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            14 genus P studiosae P 15 numquit <hi rend="italic">P corr</hi> 17 numquit <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 18 ullis ullius <hi rend="italic">Klussmannns</hi> 19 in cunctos] cunctis ? <lb/>
            praetendit <hi rend="italic">scripsi:</hi> praetenderit P </note>

<note type="footnote">47,19 — 52,20 <hi rend="italic">in P sic se excipiunt:</hi> et non \'7,18 omnium uirtutum <lb/>
            11,8 — malorum tanta experiatur examina utrum 61,10 in cunctos et <lb/>
            lumen praetenderit \'7,18 — quadam dulcedine atque 11,8 ne illum tellus 61,10 <lb/>
            c. <hi rend="italic">q. 3. ad verba</hi> in cunctos et lumen <hi rend="italic">adnotauit ma/nus quaedam recen-</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            periculum ignorationis amouit? qui si dignus non esset, cui auscultare <lb/>
            deberetis et credere, uel hoc ipso fuerat non aspernandus <lb/>
            a uobis, quod salutaria uobis ostenderet, quod uias uobis ad <lb/>
            caelum et uota immortalitatis apertaret. at enim odio dignus <lb/>
            est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum<lb n="5"/>
            prohibuit accedi. ergone ille religionis extinctor et impietatis <lb/>
            auctor arguitur, qui ueram in orbe religionem induxit, qui

<note type="footnote"><hi rend="italic">tior in mg:</hi> Transpositio. <hi rend="italic">ad uerba</hi> quadam dulcedine atque <hi rend="italic">manus <lb/>
            alia recentior, quae r esse uidetur, scrxpsit</hi> Haec desunt in impressis <lb/>
            hactenus codicibus. <hi rend="italic">eadem rectum fere ordinetn indicauituide infra. <lb/>
            postremo tertia</hi> manus <hi rend="italic">recentior addidit //</hi> ex lib. i <hi rend="italic">tranapositionis a Gelenio<lb/>
             et Ursino factae ratione habita. ille enim verba</hi> at enim odio dignus <lb/>
            est M.4 <hi rend="italic">(deletis verbis</hi> in cunctos lumen praetenderit — uota immortalitatis <lb/>
            optaret) — quadam dulcedine atque 51,8 nectare ebrii cuncta <lb/>
            contemnant <hi rend="italic">quattuor ultimis uerbis praeter</hi> ne <hi rend="italic">litteras comectura<lb/>
             additis, hic asteriscis in mg positis verba</hi> in cunctos et lumen praetenderit <lb/>
            — quadam dulcedine atque <hi rend="italic">in librum primum</hi> ante <hi rend="italic">caput<lb/>
             65 reiecit. in secundo libro haec habent</hi> ut <hi rend="italic">(pro</hi> et) non 47,1* omnium <lb/>
            uirtutum 51,8 — malorum tanta experiatur examinaV utrumne (utrum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel)</hi> illum tellus 51,20 <hi rend="italic">e. q. s. reliqui editores secundi libri fines egressi<lb/>
             non svmt. Canterus verba sic transposuit</hi> ut non omnium uirtntum <lb/>
            amore in cunctos et lumen praetenderit — quadam dulcedine atque <lb/>
            amore (amore <hi rend="italic">addidit)</hi> correpti cognitas — malorum tanta experiatur <lb/>
            examina? utrum illum tellus <hi rend="italic">e. q. s. eumque secutus est Elmenhorstius. <lb/>
            alia transpositione usus est Salmasius:</hi> qui si dignus non esset <lb/>
            46,i — nota immortalitatis optaret, a,. ut non in cunctos lumen et praetenderit <lb/>
            47,1» — amouerit 4s,i ? at enim odio dignus est «,4 — veluti <lb/>
            quadam dulcedine atque omnium nirtutum — malorum tanta experia.tur <lb/>
            examina? utrumne illum tellus <hi rend="italic">e. q. s. Orellim et Oehlerus <lb/>
            Salmasii exemplum imitati sunt, nisi quod hic manus illius recentioris <lb/>
            vestigiis insistens pauca immutauit:</hi> utrum in cunctos et lumen praetenderit <lb/>
            — quadam dulcedine et nono <hi rend="italic">(pro</hi> non) omnium uirtute — malorum <lb/>
            tanta experiatur examina atque ne illum tellus <hi rend="italic">e. q. s. et ego<lb/>
             Salmasianam emendandi rationem praeter turbas in capite 2 factas <lb/>
            recepi verbis</hi> omnium uirtutum amore — malorum tanta experiatur <lb/>
            examina utrum <hi rend="italic">inter uerba</hi> quadam dulcedine atque <hi rend="italic">et uerba</hi> ne illum <lb/>
            tellus <hi rend="italic">collocatis. nempe folia incodice antiquiore permutata erant: catte<lb/>
             enim Oehlero credas, qui in Parisino libro foliorum transpositionem<lb/>
             factam esse somniat</hi>. </note>

<note type="footnote"> 1 amouit <hi rend="italic">scripsi:</hi> amouerit <hi rend="italic">P</hi> ascnltare <hi rend="italic">P</hi> 3 quod salutaria <lb/>
            uobis <hi rend="italic">add c</hi> 4 apertaret <hi rend="italic">Heralàus:</hi> optaret <hi rend="italic">P</hi> aptaret <hi rend="italic">Meursius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            hominibus caecis et reuera in impietate degentibus pietatis <lb/>
            aperuit ianuas et cui se summitterent indicauit? an ulla est <lb/>
            religio uerior officiosior, potentior iustior, quam deum principem <lb/>
            nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium <lb/>
            solus caput et fons est perpetuus, cunctarum pater fundator et <lb n="5"/>
            conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque caelestia animantur <lb/>
            motu irriganturque uitali, et qui si non esset, nulla profecto <lb/>
            res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>nisi  <lb/>
            forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis <lb/>
             esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. da uerum <lb n="10"/>
            iudicium, et haec omnia circumspiciens quae uidemus magis an <lb/>
            sint dii ceteri dubitabit quam <milestone n="29" unit="altpage"/> in deo cunctabitur, quem esse  <lb/>
            omnes naturaliter scimus, siue cum exclamamus o deus, siue <lb/>
            cum-illum testem † deum constituimus improborum et quasi nos <lb/>
            cernat faciem subleuamus ad caelum. sed minoribus supplicare <lb n="15"/>
            diis homines uetuit. dii enim minores qui sint aut ubi <lb/>
            sint scitis? perstrinxit uos aliquando suspicio illorum aut <lb/>
            mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris <lb/>
            inpertitione uiduatos? quod si non mentis elatio et typhus <lb/>
             qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret uobis, iamdudum <lb n="20"/>
            scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra <lb/>
            fines quos stare religionem noluerit ueram, quantum uobis <lb/>
            periculum nasceretur ex eo quod putatis obsequio uel ex <lb/>
            quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>uerum  <lb/>
             haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum <lb n="25"/>
            ulterius prorsus fuerimus euecti. monstrabimus enim Christum <lb/>
            non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis <lb/>
            miserorum hominum inprudentiam uindicasse. non credimus,

<note type="footnote">2 submitterent <hi rend="italic">\'sab, r</hi> 5 perpetuus, cunctarum <hi rend="italic">OreUvus:</hi> perpetuarum <lb/>
            P pater] pariter <hi rend="italic">Sdb</hi> 10 puerum iudicem <hi rend="italic">uel</hi> naturae <lb/>
            iudicium <hi rend="italic">uel uerum</hi> animae iudicium <hi rend="italic">Heraliilus</hi> 14 deum <hi rend="italic">om Gel</hi> aut <lb/>
            uindicem. ? improborum <hi rend="italic">Sdb:</hi> improbarum P 15 sublebamus <lb/>
            P 17 perstrinxit <hi rend="italic">Sab:</hi> perinstrixit <hi rend="italic">P</hi> 19 typhus <hi rend="italic">Gel:</hi> typus <lb/>
            P 20 qui <hi rend="italic">Sab:</hi> quia P appellatur <hi rend="italic">Gel:</hi> appellatus P <lb/>
            21 quit <hi rend="italic">P corr</hi> 23 putatis <hi rend="italic">dubitanter Oehlerm:</hi> putaretis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            26 monstrabimus <hi rend="italic">Sab:</hi> monstrauimus <hi rend="italic">P</hi> 27 impietate <hi rend="italic">P corr c</hi> </note>

<note type="footnote">IV. </note>

<note type="footnote"> 4. </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            inquitis, uera esse quae dicit. quid enim? quae uos negatis <lb/>
            uera esse, non uera esse apud uos liquet, cum imminentia et <lb/>
            nondum passa nullis possint rationibus refutari? sed et ipse <lb/>
            quae pollicetur non probat. ita est: nulla enim, ut dixi, <lb/>
            futurorum potest existere comprobatio. cum ergo haec sit condicio<lb n="5"/>
            futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis  <lb/>
            attactu, nonne purior ratio est, ex duobus <milestone n="29b" unit="altchapter"/> incertis et <lb/>
            in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas <lb/>
            spes ferat quam omnino quod nullas? in illo enim periculi <lb/>
            nihil est, si quod dicitur imminere cassum fiat et uacuum; in hoc<lb n="10"/>
            damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus  <lb/>
            aduenerit aperiatur non fuisse mendacium.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quid dicitis, o <lb/>
            nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? ita non extimescitis, <lb/>
            ne forte haec uera sint quae sunt despectui uobis et <lb/>
            praebent materiam risus ? nec saltem uobiscum sub ohscuri <lb n="15"/>
            cogitationibus uoluitis, ne quod hoc die credere obstinata <lb/>
            renuitis peruersitate, redarguat serum tempus et inreuocabilis <lb/>
            paenitentia castiget? nonne uel haec saltem fidem uobis faciunt <lb/>
            argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam breui <lb/>
            temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt;<lb n="20"/>
            quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem <lb/>
            nesciens, quae non eius amore uersa molliuerit asperitatem <lb/>
            suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migrauerit; <lb/>
            quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores <lb/>
            consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes <lb n="25"/>
            magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante <lb/>
            fidebant; quod ab dominis se serui cruciatibus adfici quibus <lb/>
            statuerint malunt, solui coniuges matrimoniis, exheredari a <lb/>
            parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris  <lb/>
            militiae <milestone n="30" unit="altchapter"/> sacramenta deponere; quod cum genera poenarum

<note type="footnote"> 1 negatis P 2 non uera esse <hi rend="italic">addidi</hi> liquent <hi rend="italic">Sab</hi> 3 cassa <lb/>
            <hi rend="italic">Urs Cexciàit aut accusatiuus aut infinitiuus aut utrumque\' Klussmannu3 <lb/>
            </hi> 6 futurorum <hi rend="italic">Sab:</hi> futurarum P 7 attactu. P est <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> est et P 10 si <hi rend="italic">add Gel</hi> 12 non] hoc <hi rend="italic">800</hi> 14 de- <lb/>
            <hi rend="italic">spectui Sab: dispectui P 17 rennuitis P sic fere semper</hi> 18 castigaet <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 20 tempore <hi rend="italic">Sab</hi> spatio <hi rend="italic">Salm:</hi> et parui P et paruo <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 21 baTbari P 26 spraetis P 29 rumpere P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="51"/>
            tanta sint a uobis proposita religionis huius sequentibus leges, <lb/>
            augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta <lb/>
            formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium <lb/>
            prohibitionis ipsius stimulis excitetur ? an numquid haec <lb/>
             fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi <lb n="5"/>
            has mentes? itane istud non diuinum et sacrum, est? aut sine <lb/>
            deo eorum tantas animorum fieri conuersiones, ut, cum carnificis <lb/>
            unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus <lb/>
            impendeant credituris, uelut quadam dulcedine atque ** omnium <lb/>
            uirtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque <lb n="10"/>
            mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi?</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte I  <lb/>
            obtunsi et fatui uidentur hi uobis, qui per orbem iam totum <lb/>
            conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. quid ergo? <lb/>
            uos soli sapientiae † conditi atque intellegentiae ui mera nescio <lb/>
            quid † aliud uidetis et profundum: soli esse nugas intellegitis <lb n="15"/>
            haec omnia, soli uerba et pueriles ineptias ea quae nobis <lb/>
            promittimus principali ab rege uentura. unde quaeso est uobis <lb/>
            tantum sapientiae traditum, unde acuminis et uiuacitatis tantum <lb/>
            uel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, <lb/>
            diuinationis tantum potuistis  <milestone n="28" unit="altpage"/> haurire ? quia per casus et tempora <lb/>
            declinare uerba scitis et nomina, quia uoces barbaras <lb n="20"/>
            soloecismosque uitare, quia numerosum et structum compositumque <lb/>
            sermonem aut ipsi uos nostis ecferre aut incomptus <lb/>
            cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi <lb/>
             obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus <lb n="25"/>
            constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid <lb/>
            sit genus, quid species, appositum a contrario quibus rationibus <lb/>
            distinguatur, idcirco uos arbitramini scire, quid sit falsum,

<note type="footnote">3 animosius <hi rend="italic">Sab,</hi> r: animus P animusius c 4 stimulis <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            stimulus P .7 carnificis <hi rend="italic">Urs:</hi> carnifices P 8 aliique <hi rend="italic">Sab:</hi> ali. <lb/>
            quem <hi rend="italic">P</hi> alique <hi rend="italic">r</hi> 9 a quadam <hi rend="italic">800 lacunam signaui: cf. <lb/>
            p. 47 adn</hi>. 11 praeponant <hi rend="italic">Gel:</hi> proponant P 13 quit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            14 conditi <hi rend="italic">om Urs</hi> aliti ? maera P 15 quit <hi rend="italic">P corr</hi> aliud] <lb/>
            abdltum <hi rend="italic">Urs</hi> altum <hi rend="italic">Liuineius</hi> conditum ? profundum] conditum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 16 inaeptias P 18 uibacitatis <hi rend="italic">P corr</hi> 22 structum <lb/>
            <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> instructum P 23 efferre &amp; 24 Lucilianum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            lucialinum P 26 quod P quod P quid sit genus <hi rend="italic">om Sab<lb/>
             21</hi> quit <hi rend="italic">P Qorr c: sic et postea</hi>. </note>

<note type="footnote">.4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            quid uerum, quid fieri possit ant non possit, quae imorum <lb/>
            summorumque natura sit? \'numquamne illud uulgatum perstrinxit <lb/>
            aures uestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud <lb/>
            deum primum?</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>atque ipsi penitus perspicitis uos ipsos, si quando <lb/>
            de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare <lb/>
            secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseueratis, quae capitali <lb n="5"/>
            plerumque contentione defenditis, nescire uos et unumquemque <lb/>
            suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione <lb/>
            tutari. quid enim, si uerum perspiciam, etiamsi omnia <lb/>
            saecula in rerum inuestigatione ponantur, scire per nos possumus, <lb/>
            quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et <lb n="10"/>
            concinnauit inuidia, ut, cum nihil sciamus, omnino fallamus <lb/>
            nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore <lb/>
            tollamur. ut enim diuina praeteream et naturali obscuritate <lb/>
            res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod  <lb n="15"/>
            Socrates ille <milestone n="2sb" unit="altchapter"/> conprehendere nequit in Phaedro, homo quid <lb/>
            sit aut unde sit, anceps uarius mobilis pellax multiplex <lb/>
            multiformis, in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus <lb/>
            ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur <lb/>
            examina., utrumne illum tellus uliginis alicuius conuersa putore <lb/>
            tamquam uermes animauerit, tamquam mures, an fictoris alicuius <lb n="20"/>
            et fabricatoris manu liniamenta haec corporis atque oris <lb/>
            acceperit formam? potest, inquam, scire in medio haec posita <lb/>
            atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur <lb/>
            in somnos, quibus euigilemus, quibus modis fiant insomnia, <lb/>
            quibus uisa: immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, <lb n="25"/>
            uigilemus aliquando an ipsum uigilare quod dicitur somni sit <lb/>
            perpetui portio, et quod agere uideamur, insomnium; cum uidere

<note type="footnote"> 3 Cor. I 3, 19 16 Plato Phaedr. p. 230 cf. Alcib. p. 129 <lb/>
            26 Theaet. p. 158 </note>

<note type="footnote"> 2 perstrincxit P 4 dem <hi rend="italic">P corr c\'</hi> deum? primum <hi rend="italic">Sdb: corr <lb/>
            Meurstus et Klussmannus</hi> atque <hi rend="italic">Meursiuset</hi> quae P aeque <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            ecqui <hi rend="italic">Klussmannus</hi> paenitus P 8 pro <hi rend="italic">add BtetlJechius</hi> <lb/>
            9 perspiciamus <hi rend="italic">Urs</hi> fateamur <hi rend="italic">Gel</hi> 11 qua <hi rend="italic">Sab</hi> 13 subinflati <lb/>
            <hi rend="italic">Salm</hi> 16 fedro P Phredo <hi rend="italic">Sab</hi> Phaedone <hi rend="italic">Gel</hi> - quit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            17 animans anceps ? mouilis <hi rend="italic">P corr c</hi> . 19 quit <hi rend="italic">P corr c</hi> <lb/>
            20 utrumne] <hi rend="italic">cf. p. 47 adn</hi>. 23 acceperint <hi rend="italic">Sab</hi> 26 ambigit <hi rend="italic">Sab :</hi> <lb/>
            ambit P Theaeteto <hi rend="italic">Sdb:</hi> theaetote P 28 quid <hi rend="italic">Sab</hi> uideamur <lb/>
            insomnium, cum uidere nos dicimus; radiorum <hi rend="italic">łłtdgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            nos dicimus, radiorum et luminis intentione uideamus an <lb/>
            rerum imagines aduolent et nostris in pupulis sidant; utrum <lb/>
            sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat; quibus ex <lb/>
            causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter <lb/>
             sed paulatim adiciendo <milestone n="30b" unit="altpage"/> canescant; quid sit quod humores  <lb n="5"/>
            uniuersi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat <lb/>
            inmersionem in se pati, sed in suam naturam inpenetrabile <lb/>
            semper perspicue colligatur; ipse denique animus, qui inmortalis <lb/>
            a uobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, <lb/>
            in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira ecfuttiat <lb n="10"/>
            et insana? uerum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis <lb/>
            est, quod cum fieri possit, ut ueri aliquid aliquando dicamus, <lb/>
            et hoc ipsum nobis incertum sit, an ueri aliquid dixerimus. <lb/>
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem  <lb/>
            facetiis iocularibus lancinare, dicite, o festiui et <lb n="15"/>
            meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in uita <lb/>
            negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide prae-eunte <lb/>
            suscipiant sumant atque adgrediantur actores? peregrinamini, <lb/>
            nauigatis non domum uos credentes peractis negotiationibus <lb/>
            remeaturos? terram ferro scinditis atque oppletis <lb n="20"/>
            seminum uarietate non credentes uos frugem percepturos esse <lb/>
            uicibus temporariis? coniugalia copulatis consortia non futura <lb/>
            esse credentes casta et officiosi foederis in maritos P liberorum <lb/>
            susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus <lb/>
             aetatis uenturam senectutis ad metas? aegritudines corporum <lb n="25"/>
            medicorum committitis manibus non credentes morbos posse <lb/>
            mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis non uictoriam <lb/>
            uos credentes <milestone n="31" unit="altpage"/> proeliorum successionibus relaturos?

<note type="footnote"> 1 adiorum <hi rend="italic">P corr r</hi> 2 et <hi rend="italic">Sab:</hi> e <hi rend="italic">P</hi> pupulis <hi rend="italic">Sab:</hi> populis P </note>

<note type="footnote"> 7 impenetrabile <hi rend="italic">Sab:</hi> inpenetrabilis P 8 perspicuae <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            10 defessua delira ecfattiat et insana? uerum <hi rend="italic">scripsi:</hi> defessus delira et <lb/>
            futura et insana quorum P defessus? delira et fatua et insana quorum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> defessus deliret et fatue et insane? quorum <hi rend="italic">N. Heinsius</hi> defeasus, <lb/>
            delira effutiat et insana? quorum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 11 inscientia <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            insientia P 12 quod <hi rend="italic">Gel:</hi> ut P et <hi rend="italic">800</hi> aliquando <hi rend="italic">Bab,</hi> r: <lb/>
            aliqua dÕ P 16 tincti P 18 actores <hi rend="italic">Mewreiue, r:</hi> attoros P <lb/>
            An terris <hi rend="italic">Sab</hi> 20 scunditis P 24 susceptatis <hi rend="italic">Littineius:</hi> suscipiatia <lb/>
            P suscipitis <hi rend="italic">Sab</hi> 26 committitis P . </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            ueneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias  <lb/>
            aures uestris supplicationibus accommodare?</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>quid? illa de rebus <lb/>
            ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae <lb/>
            lectitatis, oculata uidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? <lb/>
            nonne uestrum quicumque est huic uel illi credit auctoribus<lb n="5"/>
            ? non quod sibi persuaserit quis uerum dici ab altero <lb/>
            uelut quadam fidei astipulatione tutatur? qui cunctarum rerum <lb/>
            originem ignem esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito <lb/>
            credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, <lb/>
            non Archytae? qui animam diuidit et incorporales constituit<lb n="10"/>
            formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum <lb/>
            principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum <lb/>
            patri? qui ignem minatur mundo, aduenerit cum tempus, arsurum, <lb/>
            non Panaetio Chrysippo Zenoni? qui indiuiduis corporibus <lb/>
            mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro <lb n="15"/>
            Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi ait <lb/>
            atque omnia caecis obscuritatibus inuoluta, non Arcesilae <lb/>
            Carneadi, non alicui [denique] Academiae ueteris recentiorisque  <lb/>
            cultori?</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>ipsi denique principes et praedictarum patres sententiarum, <lb/>
            nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? <lb n="20"/>
            uidit enim Heraclitus res ignitim conuersionibus fieri, concretione <lb/>
            aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales  <lb/>
            <milestone n="31b" unit="altchapter"/> formas Plato, indiuiduorum Democritus concursiones? <lb/>
            aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit <lb/>
            uerum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt ueritatis esse intellegant pronuntiatum? cum igitur comperti nihil habeatis <lb n="25"/>
            et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum

<note type="footnote"> 5 auctori <hi rend="italic">Sdb</hi> 7 cunctoj-tim <hi rend="italic">Sab</hi> rerum <hi rend="italic">add Hildebrandius</hi> <lb/>
            rerum cunctarum <hi rend="italic">Klmsmannus</hi> 8 originem ignem <hi rend="italic">Hildebrandirts: <lb/>
            </hi> originem P dicit ignem <hi rend="italic">sab</hi> 10 arcbitae P 13 igne <lb/>
            minatnr mundum <hi rend="italic">Urs</hi> aduenerit <hi rend="italic">scripsi:</hi> et nenerit P uenerit <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            14 crysippo P 15 mundos <hi rend="italic">Soib:</hi> mundis P 16 ait <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            17 archeailae P Archesilao <hi rend="italic">Sab</hi> 18 deDique <hi rend="italic">sedusi</hi> recentiorine <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 19 denique <hi rend="italic">Sab:</hi> denius P sectarum <hi rend="italic">Urs</hi> 20 apud ea <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb</hi> 22 numeros coire <hi rend="italic">Urs:</hi> numero scire P 25 <hi rend="italic">sq</hi>. aut... intelligunt <lb/>
            Sab 27 omniaquae <hi rend="italic">P corr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            conprehenditis millibus credulitate adseueretis duce, quaenam <lb/>
            haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, <lb/>
            quamquam uos habere conspicitis nostram credulitatem communem? <lb/>
            sed sapientibus uos uiris omnibusque instructis disciplinarum <lb/>
            generibus creditis. nempe illis, qui nihil sciscunt <lb n="5"/>
            nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum ad- <lb/>
            \' uersantibus conserunt et peruicacia semper digladiantur hostili, <lb/>
            qui cum alter alterius labefactant destruunt conuelluntque <lb/>
            decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa <lb/>
            dissensione monstrarunt.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>sed officiant haec nihil nihilque impediant,  <lb n="10"/>
            plurimum quominus eis credere atque auscultare <lb/>
            debeatis: et quid est, quod in hac parte aut uos plurimum <lb/>
            habeatis aut nos minus? uos Platoni, uos Cronio, uos Numenio <lb/>
            uel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. <lb/>
            iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus <lb n="15"/>
            sitque nobis et nobis unum et socium credere, nobis uelitis <lb/>
            dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur <lb/>
            a Christo <milestone n="32" unit="altpage"/> audire et spectare nolitis ? atquin si causas <lb/>
            causis, partes partibus uoluerimus aequare, magis nos ualemus <lb/>
             ostendere, quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis <lb n="20"/>
            quid uos. ac nos quidem in illo secuti haec sumus : opera <lb/>
            illius magnifica potentissimasque uirtutes, quas uariis edidit <lb/>
            exhibuitque miraculis, quibus quiuis posset ad necessitatem <lb/>
            credulitatis adduci et iudicare fideliter, non esse quae fierent . <lb/>
             hominis sed diuinae alicuius atque incognitae potestatis. uos <lb n="25"/>
            in philospphis uirtutes secuti quas estis, ut magis uos illis <lb/>
            quam nos Christo oportuerit credere? quisquamne illorum aliquando <lb/>
            uerbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam

<note type="footnote">1 milibus P 3 quamquam <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">P</hi> nostram cre- <lb/>
            <hi rend="italic">dulitatem scrypsi:</hi> nostra in credulitate P nostra cum credulitate <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            9 aliquit <hi rend="italic">P corr</hi> 10 dissesione <hi rend="italic">P</hi> efflciant <hi rend="italic">sab</hi> - nihil <hi rend="italic">add <lb/>
            Meurmts</hi> nihilquae <hi rend="italic">P corr</hi> 13\' Plotino <hi rend="italic">Urs</hi> Cronio <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            crotynio P 15 utrisque <hi rend="italic">Sab</hi> stemus sitque <hi rend="italic">Gel:</hi> tempus sit <lb/>
            quae <hi rend="italic">P</hi> 17 dicatur: accipere <hi rend="italic">Gel</hi> nos <hi rend="italic">Gd:</hi> uos <hi rend="italic">P</hi> 18 adquin <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 sicuti <hi rend="italic">P corr</hi> philosofls <hi rend="italic">P</hi> 22 illius <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            illi <hi rend="italic">P</hi> illa <hi rend="italic">Sdb in err</hi> poteotissimasquae <hi rend="italic">P corr</hi> 28 unus <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="56"/>
            maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, <lb/>
            non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, <lb/>
            non ad uitam reuocare defunctos, non annosas dissoluere passiones: <lb/>
            sed quod leuissimum multo est, feruunculum, scabiem <lb/>
            aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? non<lb n="5"/>
            quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut <lb/>
            non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et <lb/>
            uerbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere <lb/>
            leuigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter <lb/>
            inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, diuidere, <lb n="10"/>
            multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, <lb/>
            geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare.  <lb/>
            sed quid istud ad causam? numquid enthymemata <milestone n="32b" unit="altchapter"/> syllogismi <lb/>
            resque aliae similes scire illos ueritatem spondent aut ea re <lb/>
            digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis<lb n="15"/>
            credi? personarum contentio non est eloquentiae uiribus sed <lb/>
            gestorum operum uirtute pendenda. ille non est dicendus auctor <lb/>
            bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod  <lb/>
            pollicetur diuinorum operum prosequitur sponsione.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>argumenta <lb/>
            uos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si<lb n="20"/>
            Christus – cum pace hoc eius et cum uenia dixerim - populorum <lb/>
            in conuentibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis <lb/>
            eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda <lb/>
            iactantem, quamuis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? <lb/>
            uirtutes sub oculis positae et inaudita illa uis rerum, <lb n="25"/>
            uel quae ab ipso fiebant palam uel ab eius praeconibus celebrabantur <lb/>
            in orbe toto, tantas subdidit adpetitionum flammas et <lb/>
            ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes <lb/>
            et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. enumerari

<note type="footnote">1 aut P 4 furunculum <hi rend="italic">Sab</hi> 6 esse <hi rend="italic">om Sdb</hi> 7 peritos <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 8 loculentissimis P 12 praeceptionibus <hi rend="italic">Urs:</hi> perceptionibus <lb/>
            P 13 enthymemata <hi rend="italic">Sab:</hi> enthymooemata P 15 debeat <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            debeant <hi rend="italic">P</hi> 16 sed <hi rend="italic">Gel:</hi> et <hi rend="italic">P</hi> 17 non <hi rend="italic">add Sab</hi> Ii qui <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> quis <hi rend="italic">P</hi> 20 proferetis <hi rend="italic">Gel</hi> profertis <hi rend="italic">Urs</hi> 23 promittere <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> promitteret P aliquit <hi rend="italic">P corr</hi> iudicaret <hi rend="italic">Urs:</hi> iudicare P <lb/>
            24 stolidae <hi rend="italic">Gel:</hi> solidae P 26 fiebat <hi rend="italic">Sab</hi> celebrabantur <hi rend="italic">Oehlerus: <lb/>
            </hi> celebrabatur P 27 tantas <hi rend="italic">scripsi:</hi> ea P eas <hi rend="italic">Gel</hi>_ </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            enim possunt atque in usum computationis uenire ea quae in <lb/>
            India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, <lb/>
            Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in <lb/>
            Achaia Macedonia Epiro, in insulis et prouinciis omnibus <lb/>
            quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud <lb n="5"/>
            dominam Romam, in qua cum homines essent Numae regis <lb/>
            artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt <lb/>
            <milestone n="33" unit="altpage"/> tamen res patrias linquere et ueritati coalescere Christianae.  <lb/>
            uiderant enim currum mons magi et quadrigas igneas Petri <lb/>
             ore difflatas et nominato Christo euanuisse: uiderant, inquam, <lb n="10"/>
            fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere <lb/>
            praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde <lb/>
            perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi <lb/>
            culminis se rursum praecipitasse fastigio. quae omnia uos gesta <lb/>
            neque scitis neque scire uoluistis neque umquam uobis necessaria <lb n="15"/>
            iudicastis, ac dum uestris Mitis cordibus et quod typhus <lb/>
            est sapientiam uocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, <lb/>
            inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, <lb/>
            superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae <lb/>
            uobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt <lb n="20"/>
            finem pro meritis imminere, nobis quoque immitterent causam, <lb/>
            per quam periculum adire possetis et uiduari benignitate diuina. <lb/>
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>            interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum  <lb/>
            et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, <lb/>
            inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum uel <lb n="25"/>
            ea. uel talia reperiamini et uos dicere quae nobis dici pronuntiarique <lb/>
            ridetis? nec mihi cum his sermo est qui per uaria <lb/>
            sectarum deuerticula dissipati has atque illas partes opinionum <lb/>
            diuersitate fecerunt: <milestone n="33b" unit="altpage"/> uos, uos appello qui Mercurium, qui

<note type="footnote"> 2 apat <hi rend="italic">P corr</hi> 3 aput <hi rend="italic">P corr</hi> frygas P 4 acaia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            epyro P 6 essent <hi rend="italic">Stewechius:</hi> sint P 7 ritibus <hi rend="italic">Stewechius</hi> <lb/>
            9 curnvn <hi rend="italic">Meursius, r:</hi> cursum P paetri <hi rend="italic">P corr</hi> 11 diis P <lb/>
            13 Brendam <hi rend="italic">Meursius</hi> altissimis <hi rend="italic">P corr</hi> 16 et <hi rend="italic">Sab in err:</hi> <lb/>
            ut P typhas <hi rend="italic">Gel:</hi> typus P 19 aeripiendae P <hi rend="italic">corr</hi> 20 subiciendiquae <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 24 philosofyae <hi rend="italic">P</hi> inaequitare P <lb/>
            26 repperiamini P pronuntiariquae <hi rend="italic">P corr</hi> 28 diuerticula <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            Platonem Pythagoramque sectamini, uosque ceteros, qui estis <lb/>
            unius mentis et per easdam uias placitorum inceditis unitate. <lb/>
            audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum ueneramur <lb/>
            et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? <lb/>
            quid Plato uester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem,<lb n="5"/>
            nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum <lb/>
            fieri potis est cogitatione ac mente uersari? audetis ridere <lb/>
            nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam <lb/>
            quidem nos dicere confitemur sed a uobis aliter quam sentiamus <lb/>
            audiri? quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus<lb n="10"/>
            occeperit ab occiduis partibus exoriri et - in cardinem uergere <lb/>
            qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio <lb/>
            scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere <lb/>
            longiores per eosdem gradus quibus hodie crescitur ad <lb/>
            incunabula infantiae desituros? audetis ridere nos, quod animarum<lb n="15"/>
            nostrarum prouideamus saluti id est ipsi nobis? quid <lb/>
            enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? uos enim <lb/>
            non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod <lb/>
            uitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille uos habet, <lb/>
            ne uelut trabalibus clauis adfixi corporibus haereatis? quid <lb n="20"/>
            illi sibi uolunt secretarum <milestone n="34" unit="altchapter"/> artium ritus, quibus adfamini nescio <lb/>
            quas potestates, ut sint uobis placidae neque ad sedes remeantibus  <lb/>
            patrias obstacula impeditionis opponant?</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>audetis ridere <lb/>
            nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, <lb/>
            in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognouimus?<lb n="25"/>
            quid Plato idem uester in eo uolumine, quod de animae <lb/>
            inmortalitate conposuit, non Acherontem, non Stygem, non <lb/>
            Cocytum fluuios et Pyriphlegetontem nominat, in quibus animas <lb/>
            adseuerat uolui mergi exuri? et homo prudentiae non

<note type="footnote"> 5 p. 173 10 p. 270 26 Phaed. p. 113 </note>

<note type="footnote"> 3 qui <hi rend="italic">800</hi> deum <hi rend="italic">Sab</hi> 5 Theaeteto <hi rend="italic">Sab:</hi> theato P <lb/>
            6 adde <hi rend="italic">(eras)</hi> suadet P 7 potis <hi rend="italic">Saim:</hi> potes P pote <hi rend="italic">JSab</hi> <lb/>
            10 im P 11 occeperit <hi rend="italic">Sab:</hi> acceperit P uergere <hi rend="italic">Sab:</hi> uercere <lb/>
            P 15 reditnros <hi rend="italic">Urs</hi> exituros <hi rend="italic">Salm</hi> 19 abstineatis <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            20 traualibus P 24 quosdam <hi rend="italic">Sab:</hi> quasdam P 28 Cocytum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cocytem P pyriflegetontem P nominat, in <hi rend="italic">Sab:</hi> nominati P </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            paruae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, <lb/>
            ut cum animas dicat immortales, perpetuas et corporali <lb/>
            soliditate priuatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat <lb/>
            sensu. quis autem hominum non uidet, quod sit immortale, <lb/>
            quod simplex, nullum posse, dolorem admittere, quod autem <lb n="5"/>
            sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? nec tamen <lb/>
            eius auctoritas plurimum a ueritate declinat. quamuis enim <lb/>
            uir lenis et beniuolae uoluntatis inhumanum esse crediderit <lb/>
            capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone <lb/>
            suspicatus iaci eas in flumina torrentia flammarum globis et <lb n="10"/>
            caenosis uoraginibus taetra. iaciuntur enim et ad nihilum redactae <lb/>
            interitionis perpetuae frustratione uanescunt. sunt enim <lb/>
            mediae qualitatis, <milestone n="34b" unit="altpage"/> sicut Christo auctore compertum est, et.  <lb/>
            interire quae possint deum si ignorauerint, uitae et ab exitio <lb/>
            liberari, si ad eius se misericordias atque . indulgentias adplicarint, <lb n="15"/>
            ut quod ignotum est pateat. haec est hominis mors <lb/>
            uera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis <lb/>
            cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis <lb/>
            extremus — haec inquam est hominis mors uera, cum <lb/>
            animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur <lb n="20"/>
            igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter <lb/>
            saeui et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti. <lb/>
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>            quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur  <lb/>
            spes cassas id quod a nouis quibusdam dicitur uiris et inmoderata <lb/>
             sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum <lb n="25"/>
            ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre

<note type="footnote"> 1 paruae <hi rend="italic">Canterus:</hi> prauae P iudiciiquae <hi rend="italic">P corr</hi> rem <hi rend="italic">Sab, <lb/>
            r: re P</hi> 2 et <hi rend="italic">Gel:</hi> et ex <hi rend="italic">P</hi> 3 doloribus <hi rend="italic">Sab</hi> 4 sensTX <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            lensum P aensuum <hi rend="italic">Sab vnerr</hi> 9 condemnari <hi rend="italic">800</hi> 11 cenosis P\' <lb/>
            tetra P 13 qualitatis <hi rend="italic">Gel:</hi> qualitates P 14 «ab P <lb/>
            15 liberart P se misericordias <hi rend="italic">seripnt</hi> seminas P semina <hi rend="italic">Sab</hi> se <lb/>
            minas <hi rend="italic">Gel</hi> se misericordiam <hi rend="italic">Urs</hi> applioarint <hi rend="italic">Gtl:</hi> adplicarent P <lb/>
            16 ut <hi rend="italic">scrapay:</hi> et P et ut <hi rend="italic">Gel</hi> 17 <hi rend="italic">sqq. ucrba</hi> nam ... eitremus pa- <lb/>
            <hi rend="italic">renthesin sfficere editores non intettexerunt</hi> 20 perlongissimi temporis <lb/>
            cruciatu <hi rend="italic">Sab</hi> circuitum <hi rend="italic">Urs</hi> consumuntnr <hi rend="italic">Sab</hi> 21 ignifero <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> iacient <hi rend="italic">Saim:</hi> iacent <hi rend="italic">P</hi> iaciunt <hi rend="italic">Sdb</hi> 22 anti P 24 cassas, <lb/>
            id <hi rend="italic">uulgo</hi> id <hi rend="italic">om Sab</hi> nouis <hi rend="italic">Gel: nobisP</hi> 25 sui <hi rend="italic">Gel:</hi> sibi P <lb/>
            domino <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> deo P 26 ac <hi rend="italic">om Urs</hi> dignitatis <hi rend="italic">Sab:</hi> dignitates <lb/>
            P </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            prolatas, diuinas sapientes doctas neque ulla corporis attrectatione <lb/>
            contiguas. quod quia uerum et certum est, a perfecto <lb/>
            I sumus inemendabili\' perfectione prolati, inculpabiles et ideo <lb/>
            inreprehensibiles uiuimus, boni iusti et recti, uitiositatis nullius <lb/>
            rei, nulla cupiditas nos uincit, nulla libido dehonestat, uirtutum<lb n="5"/>
            omnium seruamus atque integramus tenorem. et quia uno ex <lb/>
            fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conueniensque <lb/>
            sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus,  <lb/>
            idem omnes nouimus nec, quot in orbe sunt homines, nobis sunt  <lb/>
            sententiae totidem neque infinita uarietate <milestone n="35" unit="altpage"/>  discretae. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>