<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:1.22-1.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:1.22-1.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>quod cum minime  <lb/>
             fieri testificentur res ipsae <milestone n="8" unit="altpage"/> neque minus ad nos quicquam  <lb n="10"/>
            neque ad uos plurimum redundare uitalibus ex beneficiis constet, <lb/>
            libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere <lb/>
            Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil <lb/>
            abs te uideas ratione in aliqua discrepare ? si uerum uobis permittitis <lb/>
             ac sine ullis adsentationibus dici: uerba sunt haec, <lb n="15"/>
            uerba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis <lb/>
            alicuius testimonio comprobatae.</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>ceterum dii ueri et qui habere,  <lb/>
            qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque <lb/>
            irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis <lb/>
            machinationibus construunt. etenim reuera est impium et sacrilegia <lb n="20"/>
            cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque <lb/>
            naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria <lb/>
            humilitate summittat: et si fuerit non factum, despectam <lb/>
            se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. puerile, <lb/>
             pusillum est et exile, uix et illis conueniens, quos iamdudum <lb n="25"/>
            experientia doctorum daemonas appellat et heroas, non nosse <lb/>
            caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae

<note type="footnote"> 2 nistris <hi rend="italic">P corr</hi> numorosis <hi rend="italic">P corr</hi> 4 oliuetis <hi rend="italic">r:</hi> oliuis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            5 n\'num (i <hi rend="italic">eras)</hi> P ullum <hi rend="italic">Urs</hi> palmitibus <hi rend="italic">Sab in err:</hi> palmites <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            palmitis <hi rend="italic">Gel, r</hi> 8 <hi rend="italic">rancescere Sab, r:</hi> racescere <hi rend="italic">P</hi> ipsius poculi <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsius potu <hi rend="italic">P</hi> ipsis. potum <hi rend="italic">Gel</hi> ipsis positum <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            9 sin <hi rend="italic">P corr</hi> perfidiam <hi rend="italic">Sab:</hi> perfidia <hi rend="italic">P</hi> 15 adsentatiob. <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            16 credite P 17 comprobate <hi rend="italic">P</hi> ueri <hi rend="italic">Gel:</hi> uestri <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 sini P 24 summi culminis <hi rend="italic">Sab:</hi> summis culminibus P <lb/>
            fastidigio <hi rend="italic">P corr</hi> 25 exile <hi rend="italic">Sab:</hi> exire P 26 et heroas <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            torrores P et hos <hi rend="italic">Gel</hi> 27 crassiorae <hi rend="italic">P corr</hi> conditionis P </note> 
<pb n="16"/>
              <lb/>
            sorte uersari.</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>uestra sunt haec, uestra sunt inreligiose opinata  <lb/>
            et inreligiosius credita. quinimmo, ut uerius proloquar, haruspices <lb/>
            has fabulas, coniectores harioli uates et numquam non <lb/>
            uani concinnauere fanatici, qui ne suae artes intereant ac ne <lb/>
            stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando uos<lb n="5"/>
            uelle rem uenire in inuidiam compererunt, negleguntur dii, clamitant, <lb/>
            atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae  <lb/>
            derisui caerimoniae et sacrorum quondam ueterrimi ritus <milestone n="sb" unit="altchapter"/> religionum <lb/>
            nouarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum  <lb/>
            genus tot miseriarum angustiis premitur, tot, laborum excruciatur <lb n="10"/>
             aerumnis: et homines, brutum genus et quod situm sub <lb/>
            lumine est caecitate ingenita nequeuntes uidere, audent adseuerare  <lb/>
            furiosi quod uos credere non erubescitis sani.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>