<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:1.13-1.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:1.13-1.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Christianorum, inquiunt,  <lb/>
            causa mala omnia di ingerunt et interitus comparatur <lb/>
            ab superis frugibus. rogo, cum haec dicitis, non calumniari uos <lb/>
            improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? trecenti <lb n="15"/>
            sunt anni ferme minus uel plus aliquid, ex quo coepimus esse <lb/>
            Christiani et terrarum in orbe censeri : numquid omnibus his <lb/>
            annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla <lb/>
            in terris,\' nulla protinus uilitas aut abundantia rerum fuit? hoc. <lb/>
            enim primum efficiendum est ei qui\' nos arguit, perpetuas et <lb n="20"/>
            iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia <lb/>
            et sine ullis ut dicitur feriis multiplicium <milestone n="6" unit="altpage"/> formas  <lb/>
            sustinuisse discriminum.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>atquin uidemus mediis his annis  <lb/>
            mediisque temporibus ex uictis hostibus innumerabiles esse uictorias <lb/>
            reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas <lb n="25"/>
            inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse <lb/>
            prouentus, uilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia <lb/>
            stuperent uniuersa pretiorum auctoritate prostrata.

<note type="footnote"> 3 possesione P condicionem: nelle ut <hi rend="italic">Stewechius</hi> 6 quaerimonias <lb/>
            P est <hi rend="italic">sup. uera. P</hi> doceamtis P <hi rend="italic">corr</hi> 8 ueneritis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            11 partiliter <hi rend="italic">Urs:</hi> pariliter P census <hi rend="italic">Urs:</hi> sensu. P 12 *&lt;um <lb/>
            totius P 13 di ingerunt <hi rend="italic">scripsi:</hi> dii erunt P dii ferunt <hi rend="italic">r</hi> adiierunt <lb/>
            <hi rend="italic">sic Sab</hi> dii eruunt <hi rend="italic">Klussmannus</hi> 14 calumniari <hi rend="italic">Sab in err:</hi> calumniare <lb/>
            P 15 mendaciis <hi rend="italic">Sob, t:</hi> mandaciis P 16 fermeme <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 18 nullam <hi rend="italic">P corr</hi> 20 ei <hi rend="italic">Gel:</hi> et <hi rend="italic">P</hi> 21 omnino <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> omnia non <hi rend="italic">P</hi> 23 atquiii P 24 ex <hi rend="italic">Sab in err:</hi> et P <lb/>
            26 inanditi* P annonae <hi rend="italic">Urs</hi> 27 prouentos <hi rend="italic">P corr</hi> uilitatis <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset <lb/>
            durare mortalium, si non omnia quae usus uitae posceret subministraret  <lb/>
            fertilitas rerum?</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>sed fuerunt aliquando nonnulla <lb/>
            in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; <lb/>
            contra uoluntatem quaedam bella administrata: et uictoriis<lb n="5"/>
            postmodum successibusque correcta. quid ergo, dicemus iniuriarum <lb/>
            nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus <lb/>
            immemores? si quo tempore fames est irati esse dicuntur, <lb/>
            sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque <lb/>
            ita perducitur res eo ut uicibus ludicris et ponant et repetant <lb n="10"/>
            iras et in integrum se semper offensionum * recordatione  <lb/>
            restituant.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>