<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Osculantes proni in terram ingressi sumus in sanctam ciuitatem.  <lb/>
            in qua adorantes monumentum Domini. Quia monumento <lb/>
            de petra est naturale excisus et † potus ex ipsa petra <lb n="5"/>
            excisus, ubi corpus domini Iesu Christi positum fuit, lucerna <lb/>
            aerea, quae in tempore ad caput ipsius posita fuit, ibidem <lb/>
            ardet die noctuque, ex qua benedictionem tulimus, et reconposuimus <lb/>
            ea. In quo monumento de foris terra mittitur et <lb/>
            ingredientes exinde benedictionem tollent. Lapis, unde clausus <lb n="10"/>
            monumento, ante os monumenti est, color uero de petra; qui <lb/>
            excisus est de petra Golgotha. Nam ipsa petra ornata ex auro <lb/>
            et gemmis, nam petra monumenti uelut molaris est. Ornamenta <lb/>
            infinita: in uirgis ferreis pendentes brachialia, dextroceria, murenas, <lb/>
            anuli, capitulares, cingella girata, balteos, coronas imperatorum <lb n="15"/>
            ex auro uel gemmis et ornamenta de imperatricis. <lb/>
            Ipsum monumentum sic quasi in modum metae coopertus ex <lb/>
            argento † sub solas aureos. Ante monumentum altaris est <lb/>
            positus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>