<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1:1-1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1:1-1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Praecedente beato Antonino martyre, ex eo quod a ciuitate <lb/>
            Placentina egressus sum, in quibus locis sum peregrinatus, <lb/>
            id est sancta loca. 
</p><p>Exeuntibus nobis de Constantinopoli uenimus in insula <lb/>
            Cypri in ciuitate Constantia, in qua requiescit sanctus Epifanius. <lb n="5"/>
            Ciuitas pulchra, deliciosa, ornata palmis dactalorum. <lb/>
            Venimus in partes Syriae in insula Antharidus et inde uenimus <lb/>
            in Tripoli Syriae, in qua sanctus Leontius requiescit; <lb/>
            quae ciuitas tempore Iustiniani imperatoris subuersa est a <lb/>
            terrae motu cum aliis ciuitatibus. Venimus exinde Biblo, quae <lb n="10"/>
            et ipsa subuersa est cum hominibus, item in Triarim ciuitatem, <lb/>
            quae et ipsa similiter subuersa est. Deinde uenimus in ciuitate <lb/>
            splendissima Berito, in qua nuper studium fuit litterarum. <lb/>
            Quae ciuitas subuersa; dicente nobis episcopo ciuitatis, quia <lb/>
            cognitae personae, quae sciebantur nominatim, excepto peregrinis <lb n="15"/>
            triginta milia ad breue missi hic perierunt. Ipsa ciuitas <lb/>
            iacet sub montana Libani. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>