<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:24.2.1-24.2.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:24.2.1-24.2.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="24" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam <choice><corr>tunc</corr><sic>tune</sic></choice> defectionem esse firmabant. Sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequellas, victoribus accessuros. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Et post haec praetermeantes moenia ipsa, naves <pb n="v2.p.410"/> nostras verecunda<note><foreign xml:lang="lat">verecunda,</foreign> Haupt; <foreign xml:lang="lat">cum verecundia,</foreign> BG; <foreign xml:lang="lat">nostra uasere cundia,</foreign> V.</note> quiete spectabant immobiles. Quo transito cum ad munimentum aliud <choice><corr>Achaiachalam</corr><sic>Achaiachala</sic></choice> nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. Alia postridie castra ob muros invalidos derelicta, praetereuntur incensa.<note><foreign xml:lang="lat">incensa,</foreign> EG; <foreign xml:lang="lat">a nobis inoffensa,</foreign> Novák <foreign xml:lang="lat">censa,</foreign> V.</note> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis, ventum est ad locum Baraxmalcha. Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. In quo principis Traiani tribunal ostendebatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum <pb n="v2.p.412"/> unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Et primo lucis exordio, cum essent hostes iam in contuitu, visi tune primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis,<note><foreign xml:lang="lat">rigidis,</foreign> W<hi rend="sup">2</hi>G; <foreign xml:lang="lat">perrigidis</foreign> Eyssen.; <foreign xml:lang="lat">praer-,</foreign> Pet.; <foreign xml:lang="lat">aere rigidis,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">rerigidis,</foreign> V.</note> milites in procinctum impetu veloci tendentes, eos involavere fortissime. Et quamvis arcus validis viribus flecterentur, et splendor ferri intermicans, Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem, clipeorum densitate contecti, ne possint emittere, coegerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Hinc pars fluminis scinditur, largis aquarum agminibus ducens ad tractus <choice><corr>Babylonios</corr><sic>Babylonos</sic></choice><note><foreign xml:lang="lat">Babylonos,</foreign> V, restored by Clark; <foreign xml:lang="lat">Babilonios,</foreign> EBG (<foreign xml:lang="lat">-byl-,</foreign> BG).</note> interiores, usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit. Hanc peditatus omnis pontibus caute digestis, transivit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Equites vero cum iumentis armati, clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, pars flumine absumpta <pb n="v2.p.414"/> interierunt, alia<note><foreign xml:lang="lat"> pars</foreign><gap reason="omitted"/><foreign xml:lang="lat">alia,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">alia,</foreign> without lac., V.</note> multitudine subita petiti telorum hostilium. Quos egressi auxiliares ad cursum<note><foreign xml:lang="lat">cursum,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">cursuram,</foreign> BG; <foreign xml:lang="lat">cursurum,</foreign> V.</note> levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes. laniatu avium prostraverunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p rend="indent">Quo negotio itidem gloriose perfecto, ad civitatem Pirisaboram ventum est, amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. Cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat, quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio summoturus. Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, a<note><foreign xml:lang="lat">a,</foreign> added by Gunther; V omits.</note> die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Tum defensores animo praestantes et viribus, per<note><foreign xml:lang="lat">per,</foreign> added by G; V omits.</note> propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae, fido operimento, totam hominis speciem contegebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Et aliquotiens Ormizdae ut<note><foreign xml:lang="lat">ut,</foreign> C. F. W. M.; <foreign xml:lang="lat">indigenae,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">omni zadae et indignae,</foreign> V.</note> indigenae et regalis colloquia petentes obnixe, propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. Hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta, tenebrarum silentio primo, multiformes admotae sunt machinae, coeptaque altitudo <pb n="v2.p.416"/> complanari fossarum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e<note><foreign xml:lang="lat">e,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">a,</foreign> EG; <foreign xml:lang="lat">aeseptem trioni,</foreign> V.</note> septemtrione, id quod<note><foreign xml:lang="lat">quod,</foreign> added in G; V omits.</note> rotunditati defuerat,<note><foreign xml:lang="lat">defuerat,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">deerat</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">idem erat,</foreign> V.</note> in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Iamque ferocior miles, pervasa urbe quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes, acri contentione pugnabat. Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter <choice><corr>tensos</corr><sic>tenses</sic></choice>, quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis, et<note><foreign xml:lang="lat">et,</foreign> added by G; V omits.</note> neutrubi inclinato momento, proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum, pari sorte diremptum est. Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique <pb n="v2.p.418"/> funderentur altrinsecus, et aequi vigores<note><foreign xml:lang="lat">vigores,</foreign> Corn.; <foreign xml:lang="lat">vires</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">viores,</foreign> V.</note> gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociis<note><foreign xml:lang="lat">periculi sociia,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">periculo salutis</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">periculis acus</foreign> (<foreign xml:lang="lat">acrius,</foreign> V<hi rend="sup">3</hi>, V.</note> premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus. Legerat enim Aemilianum Scipionem, cum historiarum conditore Polybio, Megalopolitano Arcade, et triginta militibus,<note><foreign xml:lang="lat">militibus,</foreign> Lind.; <foreign xml:lang="lat">milibus,</foreign> V.</note> portam Carthaginis impetu simili subfodisse. Sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.</p><pb n="v2.p.420"/></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p rend="indent">His raptim ac tumultuarie agitatis, cum operositas vinearum et aggerum impeditissima<note><foreign xml:lang="lat">inpaeditissima a,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">a</foreign> omitted by G.</note> ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur helepolis, iussit expeditius fabricari, qua (ut supra docuimus) rex<note><foreign xml:lang="lat">rex,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">est,</foreign> WB (deleted by Novák); <foreign xml:lang="lat">ex,</foreign> V (<foreign xml:lang="lat">est,</foreign> V<hi rend="sup">3</hi>.</note> usus Demetrius, superatis oppidis pluribus, Poliorcetes appellatus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>Ad hanc molem ingentem, superaturam celsarum turrium minas, prohibitores oculorum aciem intentius conferentes, itidemque instantiam obsidentium perpensantes, subito vertuntur ad preces, circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes, vitam cum venia postulabant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>Cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>