<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:23.6.21-23.6.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:23.6.21-23.6.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="23" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p>Nos autem dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi<note><foreign xml:lang="lat">ipsi,</foreign> Eyssen., <foreign xml:lang="lat">sie,</foreign> V (deleted as dittogr. by Novák).</note> transivimus, Diabas et Adiabas, iunctis<note><foreign xml:lang="lat">iunctis,</foreign> Gardt.; <foreign xml:lang="lat">iuncti,</foreign> V.</note> navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos, Homero auctore, et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero (nunc Hispania) et a Baeti amne insigni provincia Baetica.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p rend="indent">In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.</p><pb n="v2.p.362"/></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p rend="indent">In omni autem Assyria, multae sunt urbes. Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae. Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit—arcem enim antiquissimus rex condidit Belus—et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. Post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p>Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata,<note><foreign xml:lang="lat">expugnata,</foreign> C. <foreign xml:lang="lat">F.</foreign> W. <foreign xml:lang="lat">M.; expoliata,</foreign> Pet.; <foreign xml:lang="lat">expulsata,</foreign> V.</note> avulsum sedibus simulacrum <choice><corr>Comei</corr><sic>Comaei</sic></choice> Apollinis, perlatumque Romam, in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut<note><foreign xml:lang="lat">ut,</foreign> added by N (afterwards deleted), AG; <foreign xml:lang="lat">quasi,</foreign> Her.; V omits.</note> pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.</p><pb n="v2.p.364"/></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p rend="indent">His<note><foreign xml:lang="lat">his,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">hic,</foreign> V.</note> prope Chaldaeorum est regio, altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. Perfluunt autem has easdem terras potiores ante alios amnes, hi quos praediximus, et Marses et Flumen Regium et Euphrates, cunctis excellens. Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans, vomeri et gignendis arbustis habilia facit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p rend="indent">His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. Inter alia tamen eminet Susa, saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. Cetera brevia sunt et obscura. Fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a Rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p rend="indent">At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris, et incrementa <choice><corr>Persidis</corr><sic>Persidos</sic></choice>, legimus Asiae reginam totius, Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in <choice><corr>Atropatenae</corr><sic>Agropatenae</sic></choice> vocabulum permutatos, belli iure possedit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p>Pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. Harum terrarum <pb n="v2.p.366"/> incolae omnes ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium vocant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p>Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et<note><foreign xml:lang="lat">et,</foreign> added in g (Sephanus' ed. of Gelanius); V omits.</note> fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p>Edunt<note><foreign xml:lang="lat">edunt,</foreign> Gardt.; <foreign xml:lang="lat">fovent,</foreign> Novák, cf. xvii. 12, 3, etc.; <foreign xml:lang="lat">dent,</foreign> V.</note> apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates<note><foreign xml:lang="lat">summates,</foreign> Haupt; <foreign xml:lang="lat">summa vi,</foreign> BG; <foreign xml:lang="lat">summa,</foreign> V.</note> vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p>Abundat itaque<note><foreign xml:lang="lat">abundat itaque,</foreign> Madvig, Novák; <foreign xml:lang="lat">a. aeque,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">abundantia que,</foreign> V.</note> civitatibus ditibus<note><foreign xml:lang="lat">ditibus,</foreign> Haupt; <foreign xml:lang="lat">pinguibus,</foreign> Damsté; <foreign xml:lang="lat">insignibus,</foreign> Walter; <foreign xml:lang="lat">quibus,</foreign> V, del. Novák.</note> Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum. Utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p rend="indent">In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam <choice><corr>huc</corr><sic>hue</sic></choice> incidimus, pauca conveniet expediri. Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam<note><foreign xml:lang="lat">hagistiam,</foreign> Wagner; <foreign xml:lang="lat">machagistiam,</foreign> V.</note> esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex <pb n="v2.p.368"/> prudentissimus, Darei pater. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p>Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p>Ex eo per saecula multa ad praesens, una eademque prosapia, <choice><corr>multitudo</corr><sic>multitude</sic></choice> creata deorum cultibus dedicatur. Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p>Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria. Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p>Ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis, regnum inisse Persidos <pb n="v2.p.370"/> antiqui memorant libri, docentes eos Darei <choice><corr>factione</corr><sic>faotione</sic></choice> oppresses, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p rend="indent">In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat,<note><foreign xml:lang="lat">cremat,</foreign> frag. M begins with this word; for numerous additional variants see Clark's ed., pp. 317 ff.</note> et si aqua voluerit obruere<note><foreign xml:lang="lat">obruere,</foreign> Salmasius from Solinus, p. 241; <foreign xml:lang="lat">abluere,</foreign> MV.</note> quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p>Paratur autem hoc modo. Oleum usus<note><foreign xml:lang="lat">usus,</foreign> M; <foreign xml:lang="lat">usue,</foreign> V.</note> communis herba quadam infectum, condiunt harum rerum periti, ad<note><foreign xml:lang="lat">periti ad,</foreign> C<hi rend="sup">2</hi>AG; <foreign xml:lang="lat">peritia ad,</foreign> MV.</note> diuturnitatem servantes et <choice><corr>coalescens</corr><sic>ooalescens</sic></choice>, dum<note><foreign xml:lang="lat">dum,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">durant,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">duri,</foreign> MV.</note> ex materia venenatur. Alia<note><foreign xml:lang="lat">venenatur. alia,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">venae naturalis,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">bene</foreign> (from <foreign xml:lang="lat">uene,</foreign> m. 1) <foreign xml:lang="lat">naturalia,</foreign> M; <foreign xml:lang="lat">bene (uene,</foreign> V<hi rend="sup">3</hi> <foreign xml:lang="lat">naturalia (ra</foreign> written above <foreign xml:lang="lat">tu</foreign> by m. 1).</note> similis oleo crassiori species<note><foreign xml:lang="lat">crassiori species,</foreign> T<hi rend="sup">2</hi>bA; <foreign xml:lang="lat">crassiori: quae species</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">crassiorispecies</foreign>, M; <foreign xml:lang="lat">crassioris pecies,</foreign> V (corrected).</note> gignitur apud Persas, quam (ut diximus) <choice><corr>naphtam</corr><sic>naptham</sic></choice><note><foreign xml:lang="lat">naptham,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">naitham,</foreign> MV (<foreign xml:lang="lat">napitham,</foreign> V<hi rend="sup">3</hi>.</note> vocabulo appellavere gentili.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p rend="indent">Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. Inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana, sub Iasonio monte in <pb n="v2.p.372"/> terris sitae Syromedorum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p>Amnes has regiones praetereunt multi quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso, Cyrus ille superior rex amabilis, abolito vetere, id vocabulum dedit, cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est (ut ipse etiam ferebatur), et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur<note><foreign xml:lang="lat">delabitur,</foreign> vulgo; <foreign xml:lang="lat">dilabitur,</foreign> MV.</note> mare.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>