<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:22.2.1-22.2.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:22.2.1-22.2.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="22" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas, in immensum elatus, iamque vaticiniis credens, et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis, emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu sequentibus quos duxerat cunctis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior, uti<note><foreign xml:lang="lat">uti,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">ut</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">vel ut quo,</foreign> Novák; <foreign xml:lang="lat">um quondam,</foreign> V.</note> quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus, aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa <pb n="v2.p.190"/> vetustas imponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus moris,<note><foreign xml:lang="lat">moris,</foreign> Bent.; <foreign xml:lang="lat">muris,</foreign> V.</note> Heracleam ingressus est Perinthum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Quo apud Constantinopolim mox comperto, effundebatur aetas omnis et sexus, tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Somnio<note><foreign xml:lang="lat">somnio,</foreign> Lind.; <foreign xml:lang="lat">omini,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">omnia,</foreign> V.</note> enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>