<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:21.16.1-21.16.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:21.16.1-21.16.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri. <pb n="v2.p.174"/> Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates impendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. Erant enim (ut nos quoque meminimus), perfectissimi: nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. Sed cunctae castrenses et ordinariae potestates, ut honorum omnium apicem, priscae reverentiae more, praefectos semper suspexere praetorio. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus,<note><foreign xml:lang="lat">subscruposus,</foreign> Loiselle from cod. Valent.; <foreign xml:lang="lat">suscruposus,</foreign> V (<foreign xml:lang="lat">su-</foreign> added by V<hi rend="sup">2</hi>).</note> palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. Valdeque raro contigerat, ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret, contraque non nisi pulvere bellico indurati, <pb n="v2.p.176"/> praeficiebantur armatis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non<note><foreign xml:lang="lat">non,</foreign> added by V<hi rend="sup">2</hi>.</note> procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professiones<note><foreign xml:lang="lat">professiones,</foreign> Bent.; <foreign xml:lang="lat">probationes,</foreign> W<hi rend="sup">2</hi>BG; <foreign xml:lang="lat">propassiones,</foreign> V.</note> medendi monstrarunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae<note><foreign xml:lang="lat">vitae,</foreign> vulgo, deleted by Novák, see note 4.</note> longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae<note><foreign xml:lang="lat">malevolo <gap reason="omitted"/> vitae,</foreign> Novák; <foreign xml:lang="lat">mare ministro,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">a citeriore ministro,</foreign> Bent.</note> ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris<note><foreign xml:lang="lat">pedestrios,</foreign> V, see note 6.</note> perquam scientissimus. Quod autem nec os tersisse umquam vel<note><foreign xml:lang="lat">nec os tersisse umquam vel,</foreign> cf. xvi. 10, 10 (o from <foreign xml:lang="lat">pedestrios,</foreign> see note 5), Her.; <foreign xml:lang="lat">autem stersisse cum quam nares</foreign> (from <foreign xml:lang="lat">mares</foreign>), V.</note> nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p rend="indent">Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad <choice><corr>explananda</corr><sic>explanada</sic></choice> eius vitia veniamus. Cum esset in negotiis aliis principibus mediis comparandus, <pb n="v2.p.178"/> si affectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine et genere se contingentes, stirpitus interemit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesque<note><foreign xml:lang="lat">suspicionesque,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">suspitiones,</foreign> V.</note> in huius modi cuncta distentae. Et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exsurgens quam civiliter, spectatores apponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Ille enim perduellionum crebris verisque appetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium, mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: <choice><corr>hic</corr><sic>hie</sic></choice> etiam ficta<note><foreign xml:lang="lat">ficta,</foreign> Bent., Hermann; <foreign xml:lang="lat">facta,</foreign> V.</note> vel dubia, adigebat videri certissima, vi nimia<note><foreign xml:lang="lat">nimia,</foreign> Lind.; <foreign xml:lang="lat">vi,</foreign> W<hi rend="sup">2</hi>BG; <foreign xml:lang="lat">ignea,</foreign> Pet.; <foreign xml:lang="lat">nea,</foreign> V.</note> tormentorum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><choice><corr>iustumque</corr><sic>lustumque</sic></choice><note><foreign xml:lang="lat">iustumque,</foreign> Val. from cod. Fauchetii; <foreign xml:lang="lat">iusque,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">tumque,</foreign> V.</note> in eius modi titulis capitali odio<note><foreign xml:lang="lat">capitali odio.</foreign> Momm.; <foreign xml:lang="lat">capitaliter</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">capitali operat</foreign> com (<foreign xml:lang="lat">o</foreign> to <foreign xml:lang="lat">u,</foreign> V<hi rend="sup">2</hi>), V.</note> oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens. Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex <pb n="v2.p.180"/> minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnum,<note><foreign xml:lang="lat">magnum,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">magnae,</foreign> BG; <foreign xml:lang="lat">Magnenti,</foreign> Momm.; <foreign xml:lang="lat">magni,</foreign> V.</note> imperio eundem Constantium sine cruore cessisse, quam vindicasse tam inclementer. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula: <q>Neque enim quicquam aliud est felicitas</q> inquit <q>nisi honestarum rerum prosperitas. Vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. Ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. Feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus eisdem Manlius, etiam si (id quod cupierat) regnare potuisset.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes; illud <pb n="v2.p.182"/> vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas, in gradu,<note><foreign xml:lang="lat">iracunda,</foreign> Bent.; <foreign xml:lang="lat">invicto gradu,</foreign> Momm.; lac. indicated by Novák; <foreign xml:lang="lat">leni gradu incedens,</foreign> E. Meurig Davies; <foreign xml:lang="lat">in gradu,</foreign> V.</note> velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p rend="indent">Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus, ad singula eius verba plaudentibus, et quid ille aiat aut neget (ut assentiri possint) observantibus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p rend="indent">Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p rend="indent">Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda <pb n="v2.p.184"/> perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p rend="indent">Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli <choice><corr>capillo</corr><sic>capilo</sic></choice>, rasis assidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confinis longior, brevissimis cruribus et incurvis, unde saltu valebat et cursu.<note><foreign xml:lang="lat">unde</foreign><gap reason="omitted"/><foreign xml:lang="lat">cursu,</foreign> enclosed in brackets by Gardt., cf. xxv. 4, 22.</note> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p rend="indent">Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>