<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:20.8.1-20.8.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:20.8.1-20.8.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="20" subtype="book"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens<note><foreign xml:lang="lat">expeditiones metuens,</foreign> tr. by Novák, c. c.</note> Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum<note><foreign xml:lang="lat">eoum,</foreign> C. F. W. M.; <foreign xml:lang="lat">cum,</foreign> V.</note> omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum <pb n="v2.p.52"/> statariae pugnae per orientales saepius eminuere<note><foreign xml:lang="lat">eminuere,</foreign> Kiessling; <foreign xml:lang="lat">emicuere,</foreign> EBG; <foreign xml:lang="lat">enimuere,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">emicuere,</foreign> V<hi rend="sup">2</hi>.</note> procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="indent">Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat<note><foreign xml:lang="lat">haeserat,</foreign> Her. and Clark, c.c.; <foreign xml:lang="lat">erat,</foreign> V.</note> anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Quamquam eum haec dudum comperisse opinabatur, relatu Decentii olim reversi, et cubiculariorum recens de Galliis praegressorum,<note><foreign xml:lang="lat">praegressorum,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">regressorum,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">progressorum,</foreign> NB.</note> qui ad Caesarem<note><foreign xml:lang="lat">Caesaream,</foreign> Corn., Gardt. (cf. xx. 9, 1); <foreign xml:lang="lat">Caessarem,</foreign> V.</note> aliqua<note><foreign xml:lang="lat">aliqua,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">maligna,</foreign> Corn.</note> portavere sollemnia. Et quamquam nova referret,<note><foreign xml:lang="lat">nova referret,</foreign> added by Novák.</note> non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore.<note><foreign xml:lang="lat">redundasse,</foreign> W, Novák; <foreign xml:lang="lat">redundasset,</foreign> V<hi rend="sup">1</hi>; <foreign xml:lang="lat">repuggnasse,</foreign> V<hi rend="sup">2</hi>; <foreign xml:lang="lat">tumore,</foreign> added by Novák.</note> Erat autem litterarum sensus huius modi:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="indent"><q>Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum <pb n="v2.p.54"/> semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><q rend="merge">Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.</q></p><p/></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p/><p><q rend="merge">Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc (ut existimas): in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><q rend="merge">Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta, nec annuum merentis stipendium, id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines<note><foreign xml:lang="lat">iussi homines,</foreign> tr. by G; <foreign xml:lang="lat">hominis iussi,</foreign> V, with <foreign xml:lang="lat">homines</foreign> def. by Pighius.</note> assueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus, egentes trahebantur et nudi. Unde solito saevius efferati nocte in unum collecti, palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><q rend="merge">Cohorrui (fateor) et secessi, amendatusque dum potui, salutem occultatione<note><foreign xml:lang="lat">occultatione,</foreign> Corn.; <foreign xml:lang="lat">mussatione, G; salutemus latione,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">dissimulatione,</foreign> C. F. W. M.</note> quaeritabam et latebris. Cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris <pb n="v2.p.56"/> muro (ut ita dixerim) saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis. </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><q rend="merge">Sed<note><foreign xml:lang="lat">set,</foreign> added by Clark, <foreign xml:lang="lat">quum,</foreign> by Bent.; V omits, def. by Pighius.</note> exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis assultibus intentarent. Victus denique mecumque ipse contemplans,<note><foreign xml:lang="lat">contemplans,</foreign> Corn.; <foreign xml:lang="lat">contestans,</foreign> V, def. by Pighius.</note> quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, assensus sum, vim lenire posse ratus<note><foreign xml:lang="lat">posse ratus,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">speratus,</foreign> Löfstedt, Pighius; <foreign xml:lang="lat">superatus,</foreign> V.</note> armatam.</q></p><p/></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p/><p><q rend="merge">Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum,<note><foreign xml:lang="lat">nobiscum,</foreign> Novák; <foreign xml:lang="lat">nobisque,</foreign> AG; <foreign xml:lang="lat">nobis,</foreign> V.</note> qui caritate sanguinis et<note><foreign xml:lang="lat">et,</foreign> add. in G; V omits (def. Heilmnann).</note> fortunae superioris culmine sociamur.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Ignosce enim: <choice><corr>quae</corr><sic>quake</sic></choice> cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua pr<q rend="merge">aecepta deinde quoque suscepturus.</q></p><p/></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p/><p><q rend="merge">Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra <pb n="v2.p.58"/> desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo,<note><foreign xml:lang="lat">animo,</foreign> added by G; V omits; <foreign xml:lang="lat">non modo gratum verum cupidum</foreign> (om. <foreign xml:lang="lat">animo</foreign>) sugg. by Pighius.</note> verum cupido quoque facturum.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><q rend="merge">Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit dementia, residuos <choice><corr>ordinarios</corr><sic>ordinaries</sic></choice> iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad<note><foreign xml:lang="lat">eos ad,</foreign> NA; <foreign xml:lang="lat">ad</foreign> BG; V omits <foreign xml:lang="lat">ad,</foreign> def. by Pighius.</note> latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><q rend="merge">Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere,<note><foreign xml:lang="lat">transmittere</foreign> or <foreign xml:lang="lat">dimittere,</foreign> Clark, c.c.; <foreign xml:lang="lat">mittere,</foreign> V, def. by Pighius.</note> diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut<note><foreign xml:lang="lat">ut,</foreign> added by Val.; V omits.</note> affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><q rend="merge">Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.</q></p><p/></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><q rend="merge">Haec hortando (ut aestimo) salutariter scripsi, poscens et rogans. Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam<note><foreign xml:lang="lat">quam,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">cum,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">parum,</foreign> Novák.</note> imperio <choice><corr>congruens</corr><sic>congrait</sic></choice>,<note><foreign xml:lang="lat">congruit,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">congrues</foreign> V<hi rend="sup">1</hi>; <foreign xml:lang="lat">congruens,</foreign> V<hi rend="sup">2</hi>, Novák.</note> quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem <pb n="v2.p.60"/> revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi <choice><corr>reperire</corr><sic>repperire</sic></choice> quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p rend="indent">His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit, obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licebat,<note><foreign xml:lang="lat">licebat,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">licunt,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">licuerat,</foreign> Novák.</note> nec (si licuisset), proferre decebat in publicum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p rend="indent">Ad id munus implendum, electi viri sunt graves, Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi <choice><corr>tunc</corr><sic>tune</sic></choice> praepositus, post oblatas litteras relaturi, nullo suppresso, quae viderunt, et super ordine futurorum fidenter acturi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p rend="indent">Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos<note><foreign xml:lang="lat">concitandos,</foreign> NAG; <foreign xml:lang="lat">concitanda moturus militem,</foreign> Pet.; <foreign xml:lang="lat">concitandos motus ut militem,</foreign> V.</note> motus ob<note><foreign xml:lang="lat">ob</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">et,</foreign> A; <foreign xml:lang="lat">ut,</foreign> V.</note> militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>