<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:17.12.1-17.12.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:17.12.1-17.12.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="17" subtype="book"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo <pb n="v1.p.370"/> velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="indent">Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem<note><foreign xml:lang="lat"> exundans</foreign> (with comma), Novák, c.c.; <foreign xml:lang="lat">exundantem,</foreign> V.</note> pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris. Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si<note><foreign xml:lang="lat">si,</foreign> Mommsen; <foreign xml:lang="lat">hi,</foreign> E<hi rend="sup">2</hi> A; <foreign xml:lang="lat">ii,</foreign> BG; <foreign xml:lang="lat">his,</foreign> V.</note> quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine circa<note><foreign xml:lang="lat">circa,</foreign> W<hi rend="sup">2</hi> HTE, Val.; <foreign xml:lang="lat">contra,</foreign> DG; <foreign xml:lang="lat">c_c_,</foreign> V.</note> Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius <pb n="v1.p.372"/> nostros aggredi cogitarunt ut<note><foreign xml:lang="lat">ut,</foreign> added by A in lac. indicated by Langen, Mommsen; V omits without lac.</note> nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos calles<note><foreign xml:lang="lat">calles,</foreign> Kiessling, Gardt.; <foreign xml:lang="lat">colles,</foreign> V.</note> evasit; quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et<note><foreign xml:lang="lat">et</foreign> added in EG; V omits.</note> similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari<note><foreign xml:lang="lat">pari,</foreign> Her. in lac. ind. by Eyssen. (Lind. deleted <foreign xml:lang="lat">modo.</foreign>)</note> modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui<note><foreign xml:lang="lat">ardui,</foreign> Novák; <foreign xml:lang="lat">haud parui</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">apud ui,</foreign> V.</note> corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus. Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad <pb n="v1.p.374"/> precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos, plurimosque optimates, cum impetrandi spe similia petituros. Qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina compensare inimice facta pollicebantur, seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerrent. Praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas, iussique obtinere sedes impavidi, nostros reddidere captivos. Duxeruntque obsides <choice><corr>postulatos</corr><sic>postulates</sic></choice>, et obedire praeceptis deinde promptissime spoponderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Hortante hoc exemplo clementiae, advolarunt regalis<note><foreign xml:lang="lat">regalis,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">regales,</foreign> V.</note> cum suis omnibus Araharius, et Usafer inter optimates excellens, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat, locorum confiniis et feritate iunctissimis; quorum plebem veritus<note><foreign xml:lang="lat">ueritus,</foreign> Val.; <foreign xml:lang="lat">arcuit,</foreign> G; <foreign xml:lang="lat">acrius,</foreign> V.</note> imperator, ne ferire foedera simulans, in arma <pb n="v1.p.376"/> repente consurgeret, discreto consortio, pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere, dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Qui cum reorum<note><foreign xml:lang="lat">reorum,</foreign> Lind.; <foreign xml:lang="lat">eorum,</foreign> V.</note> ritu oblati, stantes curvatis corporibus, facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes, dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere compulsi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>His ex aequo bonoque compositis Usafer in preces admissus est, Arahario pertinaciter obstrepente, firmanteque pacem quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi licet inferiori, et obtemperare suis imperiis consueto. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi (ut semper Romanorum clientes,) offerre obsides quietis vincula conservandae, gratanter amplexi sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium, postquam Araharium impune compererat abscessisse; et pari modo ipsi quoque adepti pacem quam poscebant, accitos ex intimis regni procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt, itidemque captivos (ut placuerat) nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.</p><pb n="v1.p.378"/></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p rend="indent">Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate. Quibus incredibile quantum prosperitatis<note><foreign xml:lang="lat">prosperitatis</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">in prosperitatis,</foreign> V.</note> haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opinantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>Potentes olim ac nobiles<note><foreign xml:lang="lat">ac nobiles,</foreign> Lind.; <foreign xml:lang="lat">potente soli magnobiles,</foreign> V.</note> erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. Atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares, et<note><foreign xml:lang="lat">et</foreign>, V.; <foreign xml:lang="lat">sed,</foreign> vulgo.</note> numero praeminentes. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire<note><foreign xml:lang="lat">seruire,</foreign> W<hi rend="sup">2</hi> A, Novák; <foreign xml:lang="lat">seruire suis</foreign>, G; <foreign xml:lang="lat">seruire seruitutem</foreign> (cf. Gell. i. 12, 5), Her.; <foreign xml:lang="lat">seruitute,</foreign> V.</note> mancipiis arbitrati; quae deplorantes, post impetratam veniam recepti in fidem, poscebant praesidia libertati, eosque iniquitate rei permotus, inspectante omni exercitu, convocatos allocutus verbis mollioribus imperator, nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>