<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:16.5.1-16.5.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:16.5.1-16.5.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus: <q>Magna</q> inquit <q>cura cibi, magna virtutis incuria.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Denique cum legeret libellum assidue, quem Constantius, ut privignum ad studia mittens, manu sua conscripserat, praelicenter disponens quid in convivio Caesaris impendi deberet, <pb n="v1.p.216"/> phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="indent">Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra<note><foreign xml:lang="grc">ξυσίρα,</foreign> bG; <foreign xml:lang="grc">ξισύρα,</foreign> B; <foreign xml:lang="grc">σισύρα,</foreign> Lind.; (lac. 7 letters at end of page) <foreign xml:lang="lat">syra,</foreign> V</note> , quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae; atque in tanto rerum defectu, explorate rei publicae munera cuncta<note><foreign xml:lang="lat">explorate rei publicae</foreign><foreign xml:lang="lat">munera,</foreign> T, Val. (<foreign xml:lang="lat">cuncta</foreign> added by Novák, c.c.); <foreign xml:lang="lat">exploranter.</foreign> <foreign xml:lang="lat">ei. p_.,</foreign> m (lac. 5 letters), V (<foreign xml:lang="lat">nter</foreign> <gap reason="omitted"/> m V<hi rend="sup">2</hi>).</note> curabat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Sed tamen cum haec effecte pleneque <pb n="v1.p.218"/> colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans<note><foreign xml:lang="lat">tractans,</foreign> added by Novák; V omits.</note> (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. Super his aderat Latine quoque disserendi sufficiens sermo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse. Et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p rend="indent">Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxit et libertate, suo quaeque loco singulatim<note><foreign xml:lang="lat">singulatim,</foreign> Her.; <foreign xml:lang="lat">singula,</foreign> V.</note> demonstrabuntur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium <q>clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus</q> Platonem crebro nominans exclamabat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Cum inducti essent iussu eius<note><foreign xml:lang="lat">sollemnitate agentes,</foreign> Heraeus; <foreign xml:lang="lat">sollemni</foreign> (lac. 5 letters) <foreign xml:lang="lat">agens,</foreign> V.</note> quadam sollemnitate agentes in rebus<note><foreign xml:lang="lat">Cum inducti essent iussu eius,</foreign> Novák; <foreign xml:lang="lat">inducet et eius,</foreign> V; lac. after <foreign xml:lang="lat">inducet,</foreign> Seeck.</note> in consistorium, ut aurum <pb n="v1.p.220"/> acciperent inter alios, quidam ex eorum consortio, non (ut moris est) pansa chlamyde, sed utraque manu cavata suscepit. Et imperator <q>rapere</q> inquit <q>non accipere sciunt agentes in rebus.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus: <q>Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris decet.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat; et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes<note><foreign xml:lang="lat">audentes,</foreign> Birt; <foreign xml:lang="lat">uagantes,</foreign> Novák.</note> saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras affulsisse, cum alacritate et tripudiis laetabantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias (quas appellant) tributariae <pb n="v1.p.222"/> rei concederet reliqua. Norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique, pauperes inter ipsa indictorum<note><foreign xml:lang="lat">indictorum,</foreign> Pithoeus; <foreign xml:lang="lat">indictionum,</foreign> Seeck; <foreign xml:lang="lat">dictorum,</foreign> V.</note> exordia solvere universa sine laxamento compelli.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p rend="indent">Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in<note><foreign xml:lang="lat">rursus in,</foreign> added by Heraeus; <foreign xml:lang="lat">in,</foreign> by BG; <foreign xml:lang="lat">e.m.</foreign> without lac., V def. by Löfstedt.</note> maius. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>