<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:14.2.1-14.2.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2:14.2.1-14.2.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="14" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p rend="indent">Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles <choice><corr>spiritus</corr><sic>spirtus</sic></choice> irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae <choice><corr>oppidum</corr><sic>oppiduim</sic></choice> in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae<note><foreign xml:lang="lat">bestiae,</foreign> added by Val., cf. Cic. l.c., note 2; <foreign xml:lang="lat">ferae,</foreign> W<hi rend="sup">2</hi>G.</note> fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae <choice><corr>viis</corr><sic>aiis</sic></choice><note><foreign xml:lang="lat">auiis,</foreign> Kiessling; <foreign xml:lang="lat">uiis,</foreign> V.</note> latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctes—luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente—nauticos observabant. Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, <foreign xml:lang="lat"><choice><corr>seseque</corr><sic>sesque</sic></choice></foreign> <pb n="v1.p.14"/> suspensis <choice><corr>passibus</corr><sic>passibas</sic></choice> iniectantes in scaphas, eisdem<note><foreign xml:lang="lat">eisdem enim,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">enim</foreign> del ' W,' Lit. Centralblatt, 871, Col. 1084; e. <foreign xml:lang="lat">sensim,</foreign> Eyssen.; <foreign xml:lang="lat">e navi,</foreign> Traube.</note> nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes <choice><corr>appulit</corr><sic>appullit</sic></choice> navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes<note><foreign xml:lang="lat">ntersaepientis,</foreign> Lind.; <foreign xml:lang="lat">intercipientes,</foreign> Traube; <foreign xml:lang="lat">interasipientes,</foreign> V.</note> itinera praetenturis, provincialium et viatorum <choice><corr>opibus</corr><sic>opirius</sic></choice> pascebantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et <choice><corr>dispersos</corr><sic>disperses</sic></choice>, multitudine <choice><corr>superabatur</corr><sic>superabtur</sic></choice> vigenti,<note><foreign xml:lang="lat">uigenti,</foreign> Pet., Clark; <foreign xml:lang="lat">ingenti</foreign> (originally <foreign xml:lang="lat">ingentis</foreign>), V.</note> quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Coactique aliquotiens <choice><corr>nostri</corr><sic>nestri</sic></choice> pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, <pb n="v1.p.16"/> etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus; hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Quam ob rem circumspecta <choice><corr>cautela</corr><sic>cautla</sic></choice> observatum est deinceps, et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati<note><foreign xml:lang="lat">iniquitati,</foreign> Horkel; <foreign xml:lang="lat">iniquitate,</foreign> V.</note> milites cedunt. Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p rend="indent">Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Raptim <choice><corr>igitur</corr><sic>igilur</sic></choice> properantes, ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac levitate <choice><corr>confisi</corr><sic>confsi</sic></choice>, per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant. Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, <pb n="v1.p.18"/> qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes. Arbitrabantur enim nullo impediente transgressi, inopino accursu apposita quaeque vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus<note><foreign xml:lang="lat">contextis cratibus,</foreign> Kiessling; <foreign xml:lang="lat">contexti sunt ratibus</foreign>, V; <foreign xml:lang="lat">contextis ratibus</foreign>, BG.</note> parant, effusae legiones quae hiemabant <choice><corr>tunc</corr><sic>tune</sic></choice> apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci. Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum,<note><foreign xml:lang="lat">militum,</foreign> Clark; <foreign xml:lang="lat">multum,</foreign> V; <foreign xml:lang="lat">multis,</foreign> Val.</note> cum nihil impetraretur, pavore vique <choice><corr>repellente</corr><sic>repellenate</sic></choice> extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes,<note><foreign xml:lang="lat">cedentes,</foreign> Novak; <foreign xml:lang="lat">concedentes,</foreign> V.</note> omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro <pb n="v1.p.20"/> firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti. Circumstetere igitur hoc <choice><corr>munimentum</corr><sic>munimntum</sic></choice> per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri<note><foreign xml:lang="lat">possit adiri,</foreign> EbG; <foreign xml:lang="lat">possit adire</foreign>, V; <foreign xml:lang="lat">posset,</foreign> A, put before <foreign xml:lang="lat">adiri</foreign> by Clark.</note> letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi. Neque tamen exsiluit quisquam, nec permissus est <choice><corr>congredi</corr><sic>congiedi</sic></choice>. Formidabatur enim flagrans vesania manus, et superior numero, et ruitura sine respectu salutis in ferrum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, <choice><corr>hastisque</corr><sic>hastique</sic></choice> feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat <pb n="v1.p.22"/> et dolorem, proximos iam gestu terrebat. Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius,<note><foreign xml:lang="lat">proripuisset,</foreign> EBG; <foreign xml:lang="lat">p. citerius,</foreign> Gronov, Fletcher; <foreign xml:lang="lat">p. interius,</foreign> Val.; <foreign xml:lang="lat">proripuisse</foreign> (lac. 3 letters) <foreign xml:lang="lat">terius,</foreign> V.</note> multitudine missilium sterneretur et lapidum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam <choice><corr>consumendo</corr><sic>consumeitdo</sic></choice>, inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>Haec ubi latius fama vulgasset, missaeque relationes assiduae Gallum Caesarem <choice><corr>permovissent</corr><sic>permovissnt</sic></choice>, quoniam magister equitum longius ea tempestate <choice><corr>distinebatur</corr><sic>disintebatur</sic></choice>, iussus comes Orientis Nebridius, contractis undique militaribus copiis, ad <choice><corr>eximendam</corr><sic>eximenlam</sic></choice> periculo civitatem amplam et opportunam, studio properabat ingenti. Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, <choice><corr>dispersique</corr><sic>disprsique</sic></choice> (ut solent,) avia montium petiere celsorum.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>