<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1:main.59.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1:main.59.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1"><div n="main" subtype="book" type="textpart"><div n="59" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad <lb/>
            fidem, tunc audit a saluatore: si terrestria, inquit, dixi uobis. <lb/>
            et non creditis, quo modo, si dixero caelestia, credetis? <lb/>
            ista uerba terrena dixit, quae ad exemplum protulit. <lb n="10"/>
            hoc est: (si per rationem terrenam\', inquit, \'exempli dati, spiritus <lb/>
            uenti, non creditis posse fieri, quia quo modo fiat non uidetur. <lb/>
            qui fieri poterat, ut, caelestia si darem exempla. quae utique <lb/>
            nescitis, crederetis?\' potest enim homini suadi quod nescit, <lb/>
            per id quod scit; ut puta, deus dicit de Christo, quod filius<lb n="15"/>
            eius sit uerus, quod quo modo sit, conprehendi non potest; per <lb/>
            id quod autem scimus secundum carnem quo modo sint filii. <lb/>
            credimus ideo deum dixisse: \'Christus filius meus uerus est\', <lb/>
            ut de semet ipso illum esse significaret. hoc modo et saluator <lb/>
            rem, quae nec uerbis nec animo explicari potest, per id quod <lb n="20"/>
            sensibile est et auribus auditur, uoluit commendare, hoc est. <lb/>
            per exemplum spiritus, qui est uentus, quem et sensibilitas <lb/>
            capit et auris audit, sed unde ueniat nescit, factum spiritus <lb/>
            sancti, quod capi non potest, uoluit facere credibile. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>