<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1:main.20.2-main.21.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1:main.20.2-main.21.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1"><div n="main" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Dixit apostolus inter cetera: petra autem erat Christus, <lb/>
             ut, quia Christi uirtute aqua fluxit de petra, petra appellatus <lb n="10"/>
            sit Christus. simili modo et, quia manna potestate eius <lb/>
            uenit de caelo, manna, id est panis, Christus dicatur, quod <lb/>
            tunc factum eius rei, quae nunc in ecclesia offertur, figura <lb/>
            fuisse existimetur, ut Christiani populi, quos in angelos significauit <lb/>
            scriptura, panem manducauerint homines, id est Iudaei. <lb n="15"/>
            et quia maior gratia est nunc, quam fuit in profetis, et <lb/>
            libertas data per Christum, quia ubi spiritus domini ibi <lb/>
            libertas, ad conparationem temporum et gratiarum Christiani <lb/>
            angeli dicti sunt, quorum pane, qui est Christus, satiati sunt <lb/>
            Iudaei, quos homines dixit. horum magis Christus est, quibus <lb n="20"/>
            et reuelatus est et qui hoc nomine uocari censentur. duplici <lb/>
            ergo genere potest intellegi supra dicta quaestio, ut et panis <lb/>
            angelorum caelestium dici possit et Christianorum secundum <lb/>
            ea quae dicta sunt. 
</p></div></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXI.  QVID SIT AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM DEI FECISSE HOMINEM, ET AN MULIER IMAGO DEI SIT. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc est ad imaginem dei factum esse hominem, quia unus <lb/>
            unum fecit, ut sicut ab uno deo sunt omnia, ita et ab uno

<note type="footnote"> 9 I Cor. 10, 4; cf. Ex. 17, 6 17 II Cor. 8, 17 25 cf. Gen. 1, 26 <lb/>
            1 panis angelorum <hi rend="italic">N</hi> 2 nulla <hi rend="italic">PC</hi> 4 be*ficia <hi rend="italic">M</hi> 5 cognoscentes se] <lb/>
            cognoBcent esse <hi rend="italic">C, G (corr. m2</hi> cognoscentes) cognoacentes <hi rend="italic">N</hi> cognoscente!! <lb/>
            esse <hi rend="italic">F, A (corr.)</hi> 7 adhuc in carne <hi rend="italic">N (corr.)</hi> 9 fuit <hi rend="italic">CNX</hi> 10 quia <hi rend="italic">(add</hi>. <lb/>
            a) <hi rend="italic">C</hi> 12 dicatur] ut <hi rend="italic">add. PX</hi> quod <hi rend="italic">om. P</hi> 14 existimatur <hi rend="italic">GA</hi> <lb/>
            angelos <hi rend="italic">(corr</hi>. angelis) <hi rend="italic">C</hi> 15 manducauerunt <hi rend="italic">PNG</hi> 17 spiritus] xps <lb/>
            <hi rend="italic">P, M (corr. m4)</hi> 21 et <hi rend="italic">alt. om. NX</hi> 22 et <hi rend="italic">om. X</hi> 26 sit dei <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            homine omne genus humanum. similitudo autem haec est, ut <lb/>
            quem ad modum de patre est filius, sic et de uiro mulier, <lb/>
            ut unius principii auctoritas conseruetur. sed filius ineffabiliter <lb/>
            inconprehensibiliter natus est de deo patre, mulier autem <lb/>
            corporaliter, sicut legimus, facta de uiro est, ut per eam<lb n="5"/>
            natiuitas oreretur. filius uero dei ideo natus est, ut per ipsum <lb/>
            fieret creatura. in eo ergo dissimile est; nam et de deo deus natus <lb/>
            est, de uiro autem femina, quia illic simplicitas est et non <lb/>
            potuit nisi de simplici simplex nasci, spiritus de spiritu, deus <lb/>
            de deo. igitur uir imago dei est. sic etenim scriptum est:<lb n="10"/>
            et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum. <lb/>
            unde et apostolus: uir quidem, inquit, non debet uelare <lb/>
            caput, cum sit imago et gloria dei; \'mulier autem,) <lb/>
            inquit, \'uelet caput! quare? quia non est imago dei. unde <lb/>
            denuo dicit apostolus: mulieri autem docere non permittitur<lb n="15"/>
            neque dominari in uirum. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>