<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1:main.109.21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1:main.109.21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022a.stoa001.opp-lat1"><div n="main" subtype="book" type="textpart"><div n="109" subtype="chapter" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quoniam autem omni modo unius dei auctoritas conseruanda <lb/>
            est, idcirco secunda et tertia persona subiciuntur paterno <lb/>
            nomini. Christus autem uicarius patris est et antestes ac per <lb/>
            hoc dicitur et sacerdos. similiter et spiritus sanctus missus <lb/>
            quasi antestes sacerdos appellatus est excelsi dei, non summus,<lb n="10"/>
            sicut nostri in oblatione praesumunt, quia, quamuis unius sint <lb/>
            substantiae Christus et sanctus spiritus, unius cuiusque tamen <lb/>
            ordo seruandus est. sacerdotes igitur uel legati ideo dicuntur, <lb/>
            quia illum in se ostendunt cuius legati sunt; sunt enim eius <lb/>
            imago. ac per hoc Christus et sanctus spiritus naturaliter<lb n="15"/>
            habentes dei imaginem sacerdotes eius dicuntur. in ipsis uidetur <lb/>
            deus, sicut dicit dominus: qui me uidit, uidit et patrem; et <lb/>
            si in gestis domini uisus est deus, gesta autem spiritus sancti <lb/>
            sunt opera signante domino, quia ego in spiritu dei eicio <lb/>
            daemonia, et in spiritu sancto uisus est deus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>