<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>  Lecto prophetico libro, qui inscribitur Tobis, quamuis plene <note type="margin"> 591 AB </note> <lb/>
            nobis uirtutes sancti prophetae scriptura insinuauerit, tamen <lb/>
            conpendiario mihi sermone de eius meritis recensendis et <lb/>
            operibus aput uos utendum arbitror, ut ea quae scriptura <lb/>
            historico more digessit latius nos strictius conprehendamus <lb n="5"/>
            uirtutum eius genera uelut -quodam breuiario colligentes. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> fuit <lb/>
            uir iustus misericors hospitalis: et hoc uirtutum choro <note type="margin"> C </note> praeditus <lb/>
            subiit aerumnam captiuitatis, quam ferebat humiliter <lb/>
            atque patienter, communem magis iniuriam quam priuatam <lb/>
            dolens nec sibi uirtutum suffragia nihil profuisse deplorans, <lb n="10"/>
            sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum <lb/>
            pretio inlatam arbitratus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> edictum meruit, ne quis ex filiis <note type="margin"> D </note> <lb/>
            captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non <lb/>
            reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium <lb/>
            pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium <lb n="15"/>
            poena mortis. talis flagitii deprehensus reus uix tandem <lb/>
            per amicum potuit direpto patrimonio egenus exul restitui suis.

<note type="footnote"> 7 Tob. 1, 2 et 16 sq. 11 Tob. 3, 3-6 12 Tob. 1, 17 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> IN xpi NOMINE INCPT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSI DE <lb/>
            TOBIA P INCIPIT LIBER SCI AMBROSII EPI DE TOBIA V INCIPIT <lb/>
            (EIUSDEM <hi rend="italic">add. B,</hi> TRACTATUS <hi rend="underline">EIUSDEM FC)</hi> DE TOBIA (THOBIA <lb/>
            <hi rend="italic">C) BDP\'O</hi> INCIPIT TRACTATUS SCTI AMBROSII EPI DE TOBI <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            1 tobie <hi rend="italic">C</hi> quem plene (v <hi rend="italic">m2 s</hi>. e <hi rend="italic">tert.) V</hi> 2 uirtutis P uirtute (e <lb/>
            itł <hi rend="italic">ras. m2) V</hi> sco <hi rend="italic">(erasin mg. m2</hi> sci) prophetiae <hi rend="italic">V</hi> 3 meritis <lb/>
            eius <hi rend="italic">V</hi> 6 qupdam P 7 et ob uirtutes quibus praeditus fuerat <lb/>
            eubiit <hi rend="italic">DP\'</hi> choro] quorum <hi rend="italic">P</hi> , praedictus (c <hi rend="italic">eras.) P</hi> 8 ..subiit <lb/>
            <hi rend="italic">(s in ras. m2) V</hi> 11 sibi <hi rend="italic">om. DP1</hi> 12 meruit] erat <hi rend="italic">V</hi> quisj <lb/>
            qufi <hi rend="italic">DP\'</hi> 13 darit. ad <hi rend="italic">P</hi> daretyr. at <hi rend="italic">V</hi> interdicta (o s. a <hi rend="italic">m2) V</hi> <lb/>
            15 pietis P enim <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 16 depręhensus (he <hi rend="italic">ex</hi> hi) P 17 et <lb/>
            exul <hi rend="italic">DP\'C</hi> </note> 
<pb n="520"/>
             <lb/>
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            iterum in his uersabatur officiis, si quid alimenti foret, <note type="margin"> 59*2 A </note> <lb/>
            peregrinum cum quo cibum sumeret quaerens. itaque cum <lb/>
            fessus a sepulturae reuertisset munere, adpositis sibi edendi <lb/>
            subsidiis misso filio quaerebat consortem conuiuii. dum conuiua <lb/>
            adcersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis conuiuium <lb n="5"/>
            deserebat nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, <lb/>
            cum in publico corpus iaceret exanimum. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> hoc illi cotidianum <lb/>
            opus, et magnum quidem; nam si uiuentes operire nudos <note type="margin"> B </note> <lb/>
            lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos! si <lb/>
            uiantes ad longinquiora deducere solemus. quanto magis<lb n="10"/>
            in illam aeternam domum profectos, unde iam non reuertantur? <lb/>
            ego inquit Iob super omnem infirmum fleui. <lb/>
            quis infirmior defuncto, de quo dicit scriptura alibi: supra <lb/>
            mortuum plora? Ecclesiastes autem ait: cor sapientium <lb/>
            in domo luctus, cor autem stultorum in domo epularum.<lb n="15"/>
            nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi <note type="margin"> C </note> <lb/>
            iam non possit reddere, uindicare a uolatilibus, uindicare a <lb/>
            bestiis consortem naturae. ferae hanc humanitatem defunctis <lb/>
            corporibus detulisse produntur: homines denegabunt? 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="2" unit="altchapter"/>Tam sancto fessus officio propheta dum requiescit iu <note type="margin">D </note> cubiculo <lb n="20"/>
            suo, cadenti de passerum nido albugine caecitatem incidit. <lb/>
            nec conquestus ingemuit nec dixit: \'haec merces laborum <note type="margin"> 593 A </note> <lb/>
            meorum?\' fraudari se magis doluit obsequiorum quam

<note type="footnote"> 1 Tob. 2, 1-8 8 Matth. 25, 36 12 Iob 30, 25 13 Sir. 22, <lb/>
            11 (10) 14 Eccl. 7, 4 (5) 20 Tob. 2, 9 et 10 </note>

<note type="footnote"> 1 hiss (s pr. in <hi rend="italic">ras. ex</hi> i, <hi rend="italic">ut uidetur, sed del.) P</hi> 2 quaerebat <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            et quaerens <hi rend="italic">C</hi> 3 a aepulturae fessus <hi rend="italic">DP\'</hi> aepultara <hi rend="italic">VBT</hi> <lb/>
            reuerteretur <hi rend="italic">DP\'</hi> reuersus esset <hi rend="italic">C</hi> munere] meridie <hi rend="italic">B T</hi> sibi <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 4 conuiuis (conuiuii <hi rend="italic">m2) V</hi> 5 conuiuiutn <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 7 puplico <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> exanime <hi rend="italic">DF\'TC</hi> 8 <hi rend="italic">post</hi> opus <hi rend="italic">add</hi>. et magnum opus P <lb/>
            9 quanto... solemus <hi rend="italic">infra in mg. m2 V</hi> operibM? (re s. bu? <hi rend="italic">m2)</hi> F <lb/>
            defunctorum <hi rend="italic">D</hi> defunctorum corpora P\' 10 longiora <hi rend="italic">DP\'</hi> 11 perfectos <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> reuertentur <hi rend="italic">DP\'</hi> 12 ego] ecce <hi rend="italic">B</hi> 13 defuncto (n s. u.) V <lb/>
            scriptura dicit <hi rend="italic">BT</hi> super <hi rend="italic">VC</hi> 18 feno <hi rend="italic">V</hi> 20 sanctos (8 <hi rend="italic">alt. <lb/>
            del.) P</hi> cubile (i s. e <hi rend="italic">m2)</hi> I* 21 cadente de stercore <hi rend="italic">C</hi> 22 conquestus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> conquaestus (a <hi rend="italic">exp.) V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="521"/>
            oculorum munere nec caecitatem poenam, sed inpedimentum putabat. <lb/>
            et cum uictum mercede leuaret coniugis, ne quid furtiuum <lb/>
            domum suam intraret cauebat. uxor haedum pro mercede <lb/>
            acceperat; at ille plus honestati quam pietati consulens cui <lb/>
            suam debebat alimoniam &lt;fidem non deferebat. pecuniam&gt; <lb n="5"/>
            conmendauerat proximo suo, quam toto uitae suae spatio in <note type="margin"> B </note> <lb/>
            tanta indigentia non poposcit. uix ubi se fessum uidit et <lb/>
            depositum senectute, insinuauit filio non tam cupiens conmendatum <lb/>
            reposcere quam sollicitus ne fraudaret heredem. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quod igitur conmendauit pecuniam et non faenerauit, iusti <lb n="10"/>
            seruauit officium; malum est enim faenus, quo quaeruntur <lb/>
            usurae. sed non illud faenus malum, de quo scriptum est: <lb/>
            faenera proximo tuo in tempore necessitatis illius. <lb/>
            nam et Dauid ait: iustus miseretur et commodat. <lb/>
            aliud illud faenus est iure exsecrabile, dare in usuram <note type="margin">C </note> pecuniam, <lb n="15"/>
            quod lex prohibet. sed Tobis hoc refugiebat, qui <lb/>
            monebat filium, ne praeceptum domini praeteriret, ut ex <lb/>
            substantia sua elemosynam faceret, non pecuniam faeneraret, <lb/>
            non auerteret faciem suam ab ullo paupere. haec qui monet <lb/>
            condemnat usuras faenoris, ex quo multi quaestum fecerunt <lb n="20"/>
            et multis conmodare pecuniam negotiatio fuit. et quidem <lb/>
            eam prohibuere sancti. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> quo grauius malum faenus est, eo

<note type="footnote"> 2 Tob. 2, 11-14 7 Uerg. Aen. XII 395 13 Sir. 29, 2 14 Psalm. <lb/>
            CXI 5 16 Deut. 23, 19 Basilii hom. alt. in psalmum XlIII (I 265 B <hi rend="italic">M.,</hi> <lb/>
            I 107 C G) 18 Tob. 4, 7-10 </note>

<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            2 cum <hi rend="italic">om. B</hi> leuaret (ns s. ret <hi rend="italic">m2) B</hi> 3 <hi rend="intraline">b</hi>uxor <hi rend="intraline">c</hi>haec <hi rend="intraline">a</hi>dum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            mercide P 4 acciperat P fi (s. <hi rend="italic">u. m2)</hi> plus <hi rend="italic">V</hi> 5 aua deerat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            aua deerant <hi rend="italic">P\'</hi> fidem non deferebat. pccuniam <hi rend="italic">V, om. cet</hi>. 6 <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            proximo <hi rend="italic">add</hi>. quandam pecuniam C quam] quamquam <hi rend="italic">DP\'</hi> 8 cupi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            -10 faenerauit <hi rend="italic">VB</hi> fenerauit <hi rend="italic">cet</hi>. 11 quo <hi rend="italic">om. V</hi> (ubi s. <hi rend="italic">«. m2)</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. DP\'</hi> et miseretur <hi rend="italic">T</hi> 15 est <hi rend="italic">om. P4</hi> usura <hi rend="italic">B</hi> 16 tobias <lb/>
            DPC 18 aua <hi rend="italic">DP\', om. cet., fort</hi>. s ua s&gt;ubstantia elemosynam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            elemosinam <hi rend="italic">cet</hi>. 20 condempnaret <hi rend="italic">PBDP</hi> faeno res P fenoris (oris <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) B</hi> 21 comendare <hi rend="italic">D et</hi> (J o 8. en) P\' pecunias <hi rend="italic">VDP4</hi> <lb/>
            22 prohibuerunt <hi rend="italic">DP</hi> faenus <hi rend="italic">Y</hi> foenus <hi rend="italic">PI\'</hi> fenus <hi rend="italic">cet., semper fluctuant<lb/>
             libri</hi> </note><lb/>
             
<pb n="522"/>
            laudabilior qui illud refugit. da pecuniam, si habes: prosit <note type="margin"> D </note> <lb/>
            alii quae tibi est otiosa. da quasi non recepturus, ut de lucro <lb/>
            cedat, si reddita fuerit. qui non reddit pecuniam reddit gratiam. <lb/>
            si fraudaris pecunia, adquiris iustitiam; iustus est enim <lb/>
            qui miseretur et commodat. si amittitur pecunia, comparatur<lb n="5"/>
            misericordia; scriptum est enim: qui facit misericordiam <lb/>
            faenerat proximo. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Multi dispendii metu non faenerant, dum fraudem uerentur, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            et hoc est quod petentibus consueuerunt referre. horum unicuique <lb/>
            dicitur: perde pecuniam propter fratrem et<lb n="10"/>
            amicum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. <lb/>
            pone thensaurum tuum in praeceptis <lb/>
            altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. sed <lb/>
            obsurduerunt aures hominum ad tam salutaria praecepta et <note type="margin"> F </note> <lb/>
            maxime diuites aere illo pecuniae suae aures clausas habent. <lb n="15"/>
            dum pecuniam numerant, responsa non audiunt. simul ut <lb/>
            aliqui necessitate constrictus aut pro suorum redemptione <lb/>
            sollicitus, quos captiuos barbarus uendat, rogare coeperit, <lb/>
            statim diues uultum auertit, naturam non recognoscit, humilitatem <lb/>
            supplicis non miseratur, necessitatem non subleuat, <note type="margin"> 594 A </note> <lb n="20"/>
            fragilitatem communem non considerat, stat inflexibilis, resupinus, <lb/>
            non precibus inclinatur, non lacrimis mouetur, non <lb/>
            heiulatibus frangitur, iurans quod non habeat, immo et ipse <lb/>
            faeneratorem requirat, ut necessitatibus subueniat suis. quid <lb/>
            addis duritiae et auaritiae tuae sacramentum? non absolueris

<note type="footnote"> 4 Psalm. CXI ó 6 Sir. 29, 1 10 Sir. 29, 10 sq. (13 sq.) <lb/>
            19 Bas. 265 C (107 DE1 </note>

<note type="footnote"> 1 refugiat <hi rend="italic">(i 8. u. m2) V 2 aliia V ociosa est DP*</hi> 3 non <lb/>
            reddet <hi rend="italic">PC</hi> reddet <hi rend="italic">DPC</hi> 4 fraudaueris <hi rend="italic">B</hi> pecuniA <hi rend="italic">P</hi> adquires <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            9 consuerunt <hi rend="italic">V</hi> 11 illa P m lapidg <hi rend="italic">B</hi> 12 thensaurum P thesaurum <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 14 obsorduerunt <hi rend="italic">P et</hi> (v <hi rend="italic">m2 s. q alt.) B</hi> 15 illo (s. <hi rend="italic">u., eras.)</hi> <lb/>
            suae pecuniae <hi rend="italic">D</hi> suae pecuniae <hi rend="italic">(om</hi>. illo) P\' 16 nomerant (v s. o) P <lb/>
            17 aliqui <hi rend="italic">ml PV</hi> aliquis <hi rend="italic">m2 PV cet</hi>. redimptione P redemptione (p <lb/>
            s. u. <hi rend="italic">m2) V</hi> 18 sollicitos P barbaris <hi rend="italic">D</hi> uendidit <hi rend="italic">DP\'</hi> 20 supplicis <lb/>
            (is <hi rend="italic">ex</hi> es) P subplicis <hi rend="italic">V</hi> misereatur P misereatur <hi rend="italic">T (punctum<lb/>
             sub</hi> e <hi rend="italic">eras.)</hi> miseretur <hi rend="italic">P ()</hi> 23 heiulatibus (h <hi rend="italic">exp.) V</hi> eiulatibus <hi rend="italic">DPC</hi> </note> 
<pb n="523"/>
            <lb n="25"/>
            periurio, sed ligans. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> at ubi usurarum mentio facta fuerit aut <lb/>
            pignoris, tunc deiecto supercilio faenerator adrisit et quem <note type="margin"> B </note> <lb/>
            ante sibi cognitum denegabat eundem tamquam paternam <lb/>
            amicitiam recordatus. osculo suscipit, hereditariae pignus <lb/>
            caritatis appellat, Here prohibet. quaeremus, inquit, domi si <lb n="5"/>
            quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum, <lb/>
            quod fabrefacti est. plurimum damni erit. quae usurae <lb/>
            conpensabunt pretia emblematorum? sed pro amico dispendium <lb/>
            non reformidabo. cum reddideris, reficiam. itaque antequam <lb/>
            det, recipere festinat et qui in summa subuenire se dicit <note type="margin"> C . </note> <lb n="10"/>
            usuras exigit. \'calendis\' inquit \'usuras dabis, faenus interim, <lb/>
            si non habueris unde restituas, non requiro\'. ita ut semel <lb/>
            det, frequenter exagitat et semper sibi debere efficit. hac arte <lb/>
            tractat uirum. itaque prius eum chirographis ligat et adstringit <lb/>
            uocis suae nexibus. numeratur pecunia, addicitur libertas, <lb n="15"/>
            absoluitur miser minore debito, maiore alligatur. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> talia sunt <lb/>
            uestra, diuites, beneficia: minus datis et plus exigitis. talis <lb/>
            humanitas, ut spolietis etiam, cum subuenitis. fecundus uobis <note type="margin"> D </note> <lb/>
            etiam pauper ad quaestum est. usurarius est egenus: cogentibus <lb/>
            uobis habet quod reddat, quod inpendat non habet. <lb n="20"/>
            misericordes plane uiri quem alii absoluitis uobis addicitis. <lb/>
            usuras soluit qui uictu indiget. an quicquam grauius? ille <lb/>
            medicamentum quaerit, uos offertis uenenum: panem implorat,

<note type="footnote"> 1 Bas. 265 CD, 268 A (107 E, 108 A) 22 Baeil. 268 B <lb/>
            (108 B) 23 cf. Matth. 7, 9 sq. Luc. 11, 9-13 </note>

<note type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">P et</hi> (t <hi rend="italic">s</hi>. d <hi rend="italic">m2) V</hi> 2 pigneris <hi rend="italic">B</hi> adridet <hi rend="italic">C</hi> 4 osculo <hi rend="italic">VB T</hi> <lb/>
            oculo <hi rend="italic">P (qui deinde add</hi>. amisit, <hi rend="italic">eras.) cet</hi>. suscepit <hi rend="italic">PDP\'</hi> 6 te <lb/>
            <hi rend="italic">s. u. B</hi> 7 quod <hi rend="italic">om. V</hi> fabrefacti <hi rend="italic">PD et</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">F\'</hi> frabrefactum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            fabrefactum <hi rend="italic">TC</hi> fabricatum <hi rend="italic">B</hi> quam <hi rend="italic">DP\'</hi> 8 enblematurum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> emblematurum (tu <hi rend="italic">ex</hi> m) <hi rend="italic">D</hi> 9 reddederis refaciam <hi rend="italic">P</hi> itemque <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'</hi> 13 exigat <hi rend="italic">Y</hi> exigit <hi rend="italic">C</hi> 14 eum <hi rend="italic">om. B</hi> chirografis <hi rend="italic">P V</hi> <lb/>
            cyrografis <hi rend="italic">D</hi> cyrographis <hi rend="italic">cet</hi>. 15 nomeratur (o s. v) P adducitur <lb/>
            (i s. u) <hi rend="italic">B</hi> 16 ligatur <hi rend="italic">VDl)l T</hi> 17 uestre P 18 homanitas P uobis <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> pauper <hi rend="italic">transponit B</hi> 19 est ad quaestum <hi rend="italic">BDP\', est om. V</hi> 20 reddet <lb/>
            <hi rend="italic">PD</hi> 22 quicquam (c s. <hi rend="italic">u. m2) V</hi> 23 ofertis (o <hi rend="italic">in ras.) P</hi> <lb/>
            ueninum P. </note> <lb/>
             
<pb n="524"/>
            gladium porrigitis: libertatem obsecrat, seruitutem inrogatis: <lb/>
            absolutionem precatur, informis laquei nodum stringitis. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="4" unit="altchapter"/> Hanc praecipue iniustitiam deplorat sanctus Dauid dicens: <note type="margin"> E </note> <lb/>
            uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate. <lb/>
            et non defecit inquit de plateis eius usura et dolus. <lb n="5"/>
            itaque cum proditionem Iudae subiecerit, hoc praemisit, siue <lb/>
            quod ultra sacrilegii inuidiam coniuratis dominicae necis <note type="margin"> F </note> <lb/>
            faenoris crimen adcederet siue quod tantum sacrilegium satis <lb/>
            abundeque usura faenoris ultum iret. mali faeneratores, qui <lb/>
            dederunt pecuniam, ut interficerent salutis auctorem, mali et<lb n="10"/>
            isti qui dant, ut interficiant innocentem. et iste quoque qui <lb/>
            pecuniam acceperit ut proditor ludas laqueo se et ipse suspendit. <lb/>
            ipsum quoque ludam hoc maledicto putauit esse <note type="margin"> 5&lt;* A </note> <lb/>
            damnandum, ut scrutaretur faenerator eius substantiam. quia <lb/>
            quod proscriptio tyrannorum aut latronum manus operari<lb n="15"/>
            solet, hoc sola faeneratoris nequitia consueuit inferre. doctiores <lb/>
            autem ipsum faeneratori putant diabolum conparatum, qui <lb/>
            res animae et pretiosae mentis patrimonium faenore quodam <lb/>
            usurariae iniquitatis euertit. sic sumptu capit, sic auro inlicit, <lb/>
            sic reatu inuoluit, sic caput pro thensauro reposcit. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> quid uobis <note type="margin"> B </note> <lb n="20"/>
            iniquius, qui nec sic capitis estis solutione contenti? quid <lb/>
            uobis iniquius, qui pecuniam datis et uitam obligatis et

<note type="footnote"> 4 Pliialm. LIIII 10 et 12 Bas. 265 B (107 C) 6 Psalm. CVIH <lb/>
            2 sqq. 12 Matth. 27, 4 14 Psalm. CVIII 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 gladium <hi rend="italic">(m2 ex</hi> gaudium) <hi rend="italic">B</hi> porregitis (is <hi rend="italic">ex es) P</hi> obsegrat P <lb/>
            irrigatis (0 s. i <hi rend="italic">m2) V</hi> 2 nudum (0 <hi rend="italic">8</hi>. u <hi rend="italic">pr. m2) V</hi> 3 propheta <lb/>
            dauid <hi rend="italic">BT</hi> 4 iniquitate <hi rend="italic">P</hi> ciuitatem (m <hi rend="italic">eras.) P</hi> ciuitate <hi rend="italic">B</hi> 5 inquit <lb/>
            <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 6 subiceret <hi rend="italic">VBT</hi> 8 accederet <hi rend="italic">VBTC</hi> acciderit <hi rend="italic">Dlx</hi> <lb/>
            9 ultu <hi rend="italic">PV</hi> faeneratorea (er s. <hi rend="italic">u. m2) V</hi> 10 auctorem salutis <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'</hi> 11 iste <hi rend="italic">DPC</hi> istic <hi rend="italic">V</hi> isti <hi rend="italic">PVT</hi> 12 suspenderet <hi rend="italic">B</hi> 13 quoque <lb/>
            <hi rend="italic">om. P\'</hi> 15 tyrrannorum P 16 faeneratoris (is <hi rend="italic">ex</hi> es) P faenerab <lb/>
            <lb/>
            toris ... ipsum <hi rend="italic">om. T</hi> doctores <hi rend="italic">VP\'</hi> 17 ipsi <hi rend="italic">DP\'</hi> faeneratori <lb/>
            c a <lb/>
            putant diabolum (b c a <hi rend="italic">m2) Y</hi> potant (v s. 0 <hi rend="italic">m2) P</hi> 18 res] <lb/>
            uires <hi rend="italic">VBT</hi> fgngre (0 s. e <hi rend="italic">m2) B</hi> faenerat <hi rend="italic">PDPT</hi> 19 usurario (o <lb/>
            <hi rend="italic">m ras. ex</hi> e <hi rend="italic">tn3) T</hi> euertit <hi rend="italic">om. DP\'</hi> sumtum <hi rend="italic">V</hi> 20 <hi rend="italic">thensauro P <lb/>
            thesanro cet</hi>. 21 sic <hi rend="italic">om</hi>. r 22 iniquius <hi rend="italic">uobis B</hi> iniquius (i <hi rend="italic">alt. ex e) P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="525"/>
            patrimonium? accipitis aurum argentumque pro pignore et <lb/>
            adhuc illum debitorem dicitis qui uobis plus credidit quam <lb/>
            accepit a uobis? uos creditores adseritis, qui amplius debeatis, <lb/>
            uos inquam dicitis creditores, qui non homini, sed pignori <lb/>
            credidistis.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>bene faenus appellatur, quod datis: ita uile ac <lb n="5"/>
            <lb/>
            faeneum est. sortem dicitis quod debetur. etenim uelut urna <note type="margin"> C </note> <lb/>
            ferali misera sors uoluitur perituri debitoris luenda supplicio. <lb/>
            stant pallentes rei ad sortis euentum. non sic trepidant de <lb/>
            quorum damnatione sors ducitur, non sic deiecti ac suspensi <lb/>
            pauitant de quorum captiuitate expectatur sortis euentus. illic <lb n="10"/>
            enim unius captiuitas, hic plurimorum addicitur. et fortasse <lb/>
            ideo sors, quia in euentu sunt patrimonia, quae sub hac <lb/>
            sorte uoluuntur. magnum et memorabile beneficium dei. hoc <note type="margin"> D </note> <lb/>
            specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, <lb/>
            quia ex usuris et iniquitatibus liberauit eos. et <lb n="15"/>
            proprie ait: ex usuris liberauit eos, quia usurae inferunt <lb/>
            seruitutem, quasi diceret: ex seruitutis uinculo ereptos reddidit <lb/>
            libertati. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> graue uocabulum debitorum. debita peccata <lb/>
            dicuntur, debitores quoque criminosi appellantur; sic enim <lb/>
            et isti sicut illi de capite decernunt. culpae tamen habent <lb n="20"/>
            nominum suorum ut factorum diuersitatem: debita quamuis <note type="margin">E</note> <lb/>
            diuersae quantitatis unum habent nomen, unum onus, unum <lb/>
            periculum. nescit ergo quid poscat infelix qui pecuniam <lb/>
            petit mutuam: quid accipiat ignorat. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Non nouit pecunia faeneratoris uno diutius loco stare <note type="margin"> F </note>

<note type="footnote"> 15 Psalm. LXXI 14 </note>

<note type="footnote"> 1 pignore (o <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">D</hi> pignere (g <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">B</hi> 2 creddit (d <hi rend="italic">pr. s. u.) D</hi> <lb/>
            reddit P\' 3 a uobia <hi rend="italic">om. DP\'</hi> debetis <hi rend="italic">DP\'C</hi> 4 pignori <hi rend="italic">V (m2 ex</hi> <lb/>
            pignora) <hi rend="italic">D</hi> (o <hi rend="italic">ex e)</hi> pigneri <hi rend="italic">B</hi> 5 creditis <hi rend="italic">BC</hi> 6 faenum <hi rend="italic">BDP\'T</hi> <lb/>
            orna <hi rend="italic">P</hi> 7 sortrs (e <hi rend="italic">eras.,</hi> i <hi rend="italic">s. ras.) B</hi> 10 euentus euentus <hi rend="italic">P</hi> 11 hic] <lb/>
            illic <hi rend="italic">B</hi> 12 hac] his <hi rend="italic">V</hi> 13 et] ac <hi rend="italic">V</hi> memorauilem <hi rend="italic">P</hi> 15 et iniquitatibus <lb/>
            ... usuris <hi rend="italic">om. BTC</hi> 16 eos <hi rend="italic">om. BT</hi> 18 liberati <hi rend="italic">P post</hi> <lb/>
            uocabulum <hi rend="italic">spatium est 22 fere litt. in V</hi> 20 sicut &amp; <hi rend="italic">D</hi> decernunt <lb/>
            (de s. <hi rend="italic">u.) D</hi> 21 numinum <hi rend="italic">V</hi> nomen suum <hi rend="italic">DP\'</hi> 22 onos (v <hi rend="italic">s</hi>. o <lb/>
            <hi rend="italic">alt. m2) V</hi> 24 mutuM (t <hi rend="italic">alt. del.) P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="526"/>
            solita transire per plurimos. uno teneri nescit sacculo, uersari\' <lb/>
            ac numerari expetit: usum requirit, ut adquirat usuram. fluctus <lb/>
            quidam est maris, non fructus. pecunia numquam quiescit. <lb/>
            labitur uelut scopulo inlisa: ita gremium debitoris percutit <note type="margin"> 596 A </note> <lb/>
            et continuo relabitur eo, unde processit. cum murmure uenit,<lb n="5"/>
            cum gemitu reuertitur. frequenter tamen placidum stat uentis <lb/>
            mare, semper faenoris unda iactatur. mergit naufragos, expuit <lb/>
            nudos, uestitos exuit, insepultos relinquit. nummum ergo <lb/>
            petis et naufragium suscipis. hinc Charybdis circumstrepit, <lb/>
            hinc Sirenes, quae uoluptatis specie et canorae dulcedinis <lb n="10"/>
            suauitate in uada caeca deductos repetendae domus, ut ferunt <lb/>
            fabulae, spe et cupiditate fraudabant. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p> statim uenditores <note type="margin"> B </note> unguenti <lb/>
            et diuersarum specierum inruunt uelut canes quidam <lb/>
            sagaci praedae uagantis odore perstricti, uenatores, piscatores, <lb/>
            aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui<lb n="15"/>
            nobilitatem uetusti generis et patriae ac natalem diem uini <lb/>
            circumsonent. circumstantes repente parasiti quem ante solebant <lb/>
            spernere salutant, deducunt, ad laetitiam prouocant, ad <lb/>
            sumptum incitant dicentes: uenite et fruamur bonis <note type="margin"> C </note> <lb/>
            quae sunt et utamur creatura tamquam iuuentute<lb n="20"/>
            celeriter. uino pretioso et unguentis nos impleamus, <lb/>
            et non praetereat nos flos temporis. coronemus <lb/>
            nos rosis, antequam marcescant. nullum pratum <lb/>
            sit, quod non pertranseat luxuria nostra: <lb/>
            ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec

<note type="footnote"> 6 Uerg. Ecl. 2, 26 11 Uerg. Aen. I 540 19 Sap. 2, 6-9 </note>

<note type="footnote"> 1 nescit <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 3 pecuniae <hi rend="italic">V</hi> quiiscit P <hi rend="italic">requiescit BT</hi> 4 la- <lb/>
            <hi rend="italic">uitur P scopolo P greinio P et (corr. m2) V</hi> 7 iactaptur (n <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m2) B</hi> 9 petis (s <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">m2) B</hi> hinc (n 8. <hi rend="italic">u.) B</hi> charibdis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            •caribdis <hi rend="italic">PDPC</hi> carybdis <hi rend="italic">BT</hi> 10 sirenes <hi rend="italic">V et</hi> (es <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">m2) B</hi> sireliis <lb/>
            <hi rend="italic">PTC</hi> sirenae <hi rend="italic">D</hi> syrene <hi rend="italic">P\'</hi> specierii <hi rend="italic">V</hi> canora <hi rend="italic">B</hi> dulcidinis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            11 uadat <hi rend="italic">(om</hi>. deductos ... domus <hi rend="italic">spatio relicto) V</hi> domos <hi rend="italic">P</hi> 12 ainditoris <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> ungenti <hi rend="italic">PBDP1</hi> 13 quidam canes <hi rend="italic">DP\'</hi> 14 perstricti, <lb/>
            <hi rend="italic">Coste-rius</hi> praestricti <hi rend="italic">libri</hi> 16 uetusque generi <hi rend="italic">V</hi> uestu generis <hi rend="italic">B</hi> ac] <lb/>
            et <hi rend="italic">P\', om. C</hi> 17 circumsonentj cur consonent <hi rend="italic">BT</hi> circumstante P <lb/>
            circumatant <hi rend="italic">BT</hi> parasti <hi rend="italic">V</hi> 20 creatur! <hi rend="italic">P</hi> tamquam in <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            21 ungentis <hi rend="italic">PDPC</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="527"/>
            est pars nostra et haec est sors.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>et uere sors omnis illorum facta est, tu autem remanes exors bonorum. non <lb/>
            talis sortis tibi scriptura monstrauit, non inter tales sortes <lb/>
            Dauid sanctus memorat dormiendum dicens: si dormiatis <note type="margin"> D </note> <lb/>
            inter medias sortes. nam si in medio illarum dormisses <lb n="5"/>
            sortium, id est ueteris et noui testamenti, non te pecuniae <lb/>
            cupiditas in uoraginem deterrimi faenoris demersisset, sed <lb/>
            gratia spiritalis fidei tibi dedisset argentum et in speciem <lb/>
            auri diuinae sapientiae institutione formasset. etenim si nos <lb/>
            unum testimonium diuinae scripturae posuimus et luxuriosum <lb n="10"/>
            illud conuiuium declinauimus, utique potuit et iste saluari. <lb/>
            si oraculis caelestibus inhaesisset. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Reuertamur tamen ad conuiuium, non ut eius degustemus <note type="margin"> E </note> epulas, sed cauendas aliis demonstremus. oneratur mensa <lb/>
            peregrinis et exquisitis cibis, adhibentur nitentes ministri <lb n="15"/>
            magno empti pretio, sumptu maiore pascendi, bibitur in noctem, <lb/>
            dies conuiuio clauditur, ebrietati deficit. surgit ille uini <lb/>
            plenus, uacuus opum, dormit in lucem, euigilans somnium <lb/>
            putat. etenim ut in somnis sibi uidetur subito diues ex paupere, <lb/>
            sic etiam egenus ex diuite. dum defluit interim pecunia. <note type="margin"> F </note> <lb n="20"/>
            usura superfluit. tempus minuitur, faenus augetur: thensaurus <lb/>
            exinanitur, sors accumulatur. paulatim conuiuae se subtrahunt, <lb/>
            sponsores conueniunt: mane faenerator pulsat ad ianuas,

<note type="footnote"> 4 Psalm. LXVII 14 14 Bas. 268 C (108 D) 20 Bas. 268 CD <lb/>
            (108 DE) 23 Bas. 272 A (109 D) </note>

<note type="footnote"> 1 haec est pars nostra <hi rend="italic">in mg. m2 V</hi> nostra <hi rend="italic">post</hi> sors <hi rend="italic">tramponunt <lb/>
            DP\'</hi> 2 exors C exsors P (s <hi rend="italic">pr. s. 16.) cet</hi>. 3 tibi <hi rend="italic">om. BT</hi> monstrauit) <lb/>
            memorat <hi rend="italic">B</hi> commemorat <hi rend="italic">T</hi> 5 in media V sortium dormisses <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dormises P 6 de pecunia <hi rend="italic">V</hi> 7 sed <hi rend="italic">VBTC</hi> de P, <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 11 illum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            destinauimus <hi rend="italic">V</hi> 12 oracum (lis s. m <hi rend="italic">m2) V</hi> 15 adhibetur P <lb/>
            16 empto (i s. o) <hi rend="italic">B</hi> sumpti <hi rend="italic">D et</hi> (u <hi rend="italic">s</hi>. i) P maiori <hi rend="italic">DP\'</hi> nocte. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 dies (es <hi rend="italic">in ras.) B</hi> ebrietate (te <hi rend="italic">ex</hi> ti <hi rend="italic">m3) T</hi> defecit P <lb/>
            uino <hi rend="italic">DP\'</hi> 18 luce r euegilans P uigilans <hi rend="italic">DP\'</hi> somnium <hi rend="italic">PC <lb/>
            et</hi> (i s. <hi rend="italic">u.) V</hi> somnum <hi rend="italic">cet</hi>. 19 ut s. <hi rend="italic">u. 1J</hi> subito <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 20 sic <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 21 augetur <hi rend="italic">om. spatio relicto V,</hi> autem <hi rend="italic">add. m2</hi> thenmurus <lb/>
            P thesaurus <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="528"/>
            queritur dies solutionis transisse praescriptos, iniuriis uigilantem\' <lb/>
            adoritur, in somnis dormientem excitat. non noctes quietae, <lb/>
            non dies suauis est, non sol iucundus. detrahuntur paulatim <lb/>
            auratae ac sericae uestes et ueneunt dimidio minoris. ponit <lb/>
            cum lacrimis ornamenta coniux iam tristior empta carius,<note type="margin">597 A </note> <lb n="5"/>
            uendenda uilius. in auctione pueri constituuntur mensae <lb/>
            ministri et male adsueti emptorem auertunt. offertur pecunia <lb/>
            creditori: \'uix\' inquit \'haec soluit usuram, caput debes\'. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> redit <lb/>
            exhausto patrimonio capitis reus et imminuto faenore, accipit <lb/>
            indutias tristiores bellicis quasi post biduum proeliaturus. in<lb n="10"/>
            bello enim incerta uictoria, hic certa inopia: illic se clipeo <lb/>
            tegit, hic nudus occurrit: illic lorica pectus includit, hic <note type="margin">B </note> <lb/>
            carcere totus includitur: illic manus telis onerat, armat <lb/>
            sagittis, hic aere uacuas offert uinculis adligandas. ducitur <lb/>
            plerumque uterque captiuus: ille habet quem accuset aduersum<lb n="15"/>
            belli euentum, hic praeter se quem accuset non habet. <lb/>
            nihil est intolerabilius ea miseria, quae excusari non potest. <lb/>
            acerbat conscientia pondus iniuriae. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>