<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1:73-74</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1:73-74</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="73" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Serpens inquit suasit, et hoc ueniabile deo uisum est <note type="margin"> F </note> <lb/>
            eo quod nosset multas ad decipiendum uias esse serpentis, <lb/>
            quia transfiguratur in angelum lucis et ministri eius sicut <lb/>
            ministri iustitiae sunt falsa inponentis rebus singulis nomina, <note type="margin"> 179A </note> <lb/>
            ut temeritatem dicat esse uirtutem et auaritiae nomen inponat <lb n="5"/>
            industriae. serpens enim mulierem decepit. uirum mulier ad <lb/>
            praeuaricationem de ueritate deduxit. serpentis typum accepit <lb/>
            delectatio corporalis. mulier symbolum sensus est nostri, uir <lb/>
            mentis. delectatio itaque sensum mouet, sensus menti transfundit <lb/>
            quam acceperit passionem. delectatio igitur prima est <lb n="10"/>
            origo peccati, ideoque non mireris cur ante serpens damnetur <lb/>
            iudicio dei, secundo mulier, tertio uir. secundum erroris <note type="margin"> B </note> <lb/>
            ordinem damnationis quoque ordo seruatus est; delectatio enim <lb/>
            sensum, sensus autem mentem captiuam facere consueuit. ut <lb/>
            scias autem quia serpens typus est delectationis, damnationem  <lb n="15"/>
            eius aduerte. 
</p></div><div n="74" subtype="section" type="textpart"><p> supra pectus inquit tuum et in utero tuo <lb/>
            ambulabis. qui sunt qui in utero suo ambulant nisi qui uentri <lb/>
            et gulae uiuunt, quorum deus uenter et gloria in pudendis <lb/>
            eorum, qui terrena sapiunt et cibo onerati ad terrena curuantur? <note type="margin"> c </note> <lb/>
            belle ergo delectationi ait, quae cibis intenta terram uidetur manducare: <lb n="20"/>
            supra pectus tuum et in utero tuo ambulabis <lb/>
            et terram manducabis omnibus diebus uitae

<note type="footnote"> 3 II Cor. 11, 14 sq. 7 Philo Legg. alleg II 18 (79, 14 sqq.; I <lb/>
            104, 18 aqq. C.) 11 Philo Quaest. 1 47 16 Gen. 3. 14 18 Philipp. <lb/>
            3, 19 Philo Legg. alleg. III 47 (114, 30; I 143, 12 C.) 21 Gen. 3. 14 </note>

<note type="footnote"> 1 suasit <hi rend="italic">APVD</hi> me persuaait <hi rend="italic">JRF\'</hi> me decepit C\' me suasit <hi rend="italic">cc&lt;. <lb/>
            uenẹrabile (i s. e) A est om. RV\'</hi> 2no*&lt;sset&lt;S\' <hi rend="italic">ad om. A</hi> <lb/>
            3 transaguratur (s s. M.) <hi rend="italic">F</hi> 4 ẹiusticiae A Iponentis <hi rend="italic">D</hi> inpoteutis A <lb/>
            (in 8. M.) <hi rend="italic">PV</hi> imponentes cet. 5 auariae (a <hi rend="italic">pr</hi>. a. M.) <hi rend="italic">A</hi> auaritia <hi rend="italic">RP\'V\'</hi> <lb/>
            7 accipit <hi rend="italic">APVC\'D</hi> 9 mouet et <hi rend="italic">BP\'</hi> mouet. S tranafundit (n <hi rend="italic">alt. <lb/>
             8. M.) AM</hi> 11 ideo <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">RV\'</hi> dampnetur <hi rend="italic">PBC\' et</hi> (p s. M. <lb/>
            <hi rend="italic">m2) C\' damnatar</hi> J&lt; dampnatur <hi rend="italic">V\'</hi> 12 iuditio (ti a. u.) A secundum <lb/>
            (cu s. <hi rend="italic">M.) A</hi> 13 dampnationis <hi rend="italic">PJ3Cx et</hi> (p 8. <hi rend="italic">M. m2) C\' (Mc NWper)</hi> <lb/>
            15 tipus A 17 ambulabant <hi rend="italic">MS</hi> 18 uenter est et <hi rend="italic">JVCx</hi> 19 ad terra. <lb/>
            B ad terra r\' 20 intenta <hi rend="italic">SBP\'CC\'</hi> interita <hi rend="italic">APRVV\'</hi> interdicta M <lb/>
            nutrita <hi rend="italic">D</hi> terrarum <hi rend="italic">SP\'</hi> uideatur <hi rend="italic">M</hi> manducare uidetnr <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            tuae. tollenda est omnis excusatio diaboli, ne forte malitiae <lb/>
            suae aliquid possit optendere, ut dicat iniquitatem suam ei <lb/>
            condemnatione uenisse et ideo ad nocendum hominibus <lb/>
            pertinaciter obniti, quia ideo damnatus est, ut noceret. quod <lb/>
            uidetur esse proximum opinioni, si tamquam damnationis <note type="margin"> D </note> accipimus <lb n="5"/>
            istam sententiam; non enim deus ad hoc serpentem <lb/>
            damnauit, ut noceat, sed quid futurum esset ostendit. et <lb/>
            quidem temptatio illa quod amplius hominibus prosit superius <lb/>
            demonstrauimus; si tamen cognouerimus quia scriptum est <lb/>
            dicente deo: honorificantes me honorificabo, et<lb n="10"/>
            contemptor mei honore priuabitur, licet nobis ex <lb/>
            his uerbis aliquid aestimare. deus enim operatur quod bonum <lb/>
            est, non quod malum; ergo doceant te uerba diuina quia <note type="margin"> E </note> <lb/>
            operatur gloriam, poenam relinquit. honorificantes me <lb/>
            inquit honorificabo honorem bonorum operationis suae<lb n="15"/>
            esse declarans. et contemptores, inquit, mei — non dixit <lb/>
            honore priuabo, sed honore priuabuntur, non suae operationi <lb/>
            deputans eorum iniuriam, sed quid futurum esset ostendens. <lb/>
            ergo hic non dixit: facio te supra pectus tuum et in utero <lb/>
            tuo ambulare et terram manducare omnes dies uitae tuae, <lb n="20"/>
            sed: ambulabis inquit et manducabis, ut praedixisse <note type="margin"> F </note> <lb/>
            magia de serpente quae futura sunt uideretur quam praescripsisse <lb/>
            quid faceret. terra, inquit, tibi cibus erit, non <lb/>
            anima; nam et hoc peccatoribus prodest. unde et apostolus <lb/>
            tradidit huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus saluus sit <lb n="25"/>
            in die domini nostri Iesu Christi. pectore autem et uentre

<note type="footnote"> 10 I Reg. 2, 30 21 Gen. 3, 14 23 Gen. 3, 14 24 I Cor. 5. 5 </note>

<note type="footnote"> 1 colligenda <hi rend="italic">APVCDPx</hi> diabolo <hi rend="italic">N</hi> 2 ut] et <hi rend="italic">J!F\'</hi> 3 condcmnationem <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> condempnationem C\' uenisse (ni <hi rend="italic">in ras.) A</hi> 5 proxi*mum <lb/>
            (n eras.) A opinionis RP\' opinione (i a. e) M si <hi rend="italic">ow. N</hi> accipiamus <lb/>
            <hi rend="italic">RMP\'V\' 6 istam om. RV\' dampnauit serpentem B</hi> 7 futurum V\' futurus <lb/>
            <hi rend="italic">cef</hi>. 8 temtatio <hi rend="italic">A</hi> 9 si <hi rend="italic">APVD</hi> st C sed <hi rend="italic">cet</hi>. cognoaerimna <hi rend="italic">APVCD</hi> <lb/>
            cognosce <hi rend="italic">M</hi> cum legerimus <hi rend="italic">ce&lt;</hi>. 11 contemtor <hi rend="italic">A</hi> 13 ergo (r s. M.) A <lb/>
            doceant te (t <hi rend="italic">pr</hi>. N. M.) <hi rend="italic">P</hi> doceante <hi rend="italic">A</hi> doceant <hi rend="italic">RMV\'</hi> 14 glo&lt;riam A <lb/>
            15 inquit me N 18 ostendit <hi rend="italic">.MfF\'</hi> 19 ergo et hic 2V 24 na!a <lb/>
            <hi rend="italic">om. R V\' et (tM quo</hi> et s. «. <hi rend="italic">m2) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            ait reptare serpentem non tam propter corporis figuram quam <lb/>
            quia propter terrenas cogitationes de illa caelesti benedictione <lb/>
            sit lapsus; pectus enim frequenter recessus quidam accipitur <lb/>
            sapientiae. et ideo apostolus supra pectus Christi reclinat <lb/>
            caput, non in terram deicit. ergo si sapientia diaboli feris: <note type="margin"> 18OA </note> <lb n="5"/>
            inmanissimis conparatur, quibus intra pedes pectus sit, si <lb/>
            etiam homines qui ten-ena sapiunt nec interiore affectu <lb/>
            eriguntur ad caelum utero uidentur reptare per terram, utique <lb/>
            uentrem animae nostrae non corruptibilibus saeculi huius <lb/>
            implere, sed magis dei uerbo satiare debemus. bene igitur <lb n="10"/>
            Dauid personam suscipiens Adae dicit: humiliata est in <lb/>
            puluere anima mea, adhaesitin terra uenter meus; <lb/>
            adhaesit enim dum configuratur serpenti, qui pascitur iniquitate <lb/>
            terrena. ideoque nos apostolus configurari dicit oportere Christo, <note type="margin"> B </note> <lb/>
            ut uirtus Christi praetendat in nobis. quae sententia non <lb n="15"/>
            putatur in serpentem grauis, cum etiam Adam, qui leuius <lb/>
            peccauit, tali condemnatur sententia.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>