<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1:59-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1:59-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p> 
            Sunt hoc loco qui dubitationem habeant utrum ex omni  <note type="margin">173 A </note> <lb/>
            ligno ita dixerit deus esse gustandum, ut cum de omni ligno <lb/>
            ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur, an uero de <lb n="10"/>
            omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali <lb/>
            dixerit non esse gustandum? qui ne id quidem putant inutilis <lb/>
            esse rationis quod, quamuis noxia esca huius ligni fuerit, <lb/>
            tamen si cum ceteris ederetur, noxia esse non posset, quandoquidem <lb/>
            antidotum theriacum de corpore serpentis confici <lb n="15"/>
            solere dicatur, quod utique uirus corpusque serpentis, <lb/>
            cum solum sumitur, nocet, cum admiscetur aliis, sanitati est <lb/>
            et saluti. scientia quoque boni et mali, si quis sapientiam <lb/>
            habeat, si quis uitae semper intendat, si quis cetera uirtutum <lb/>
            genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur. hac igitur <lb n="20"/>
            ratione plerique putauerant posse etiam illud intellegi, ut <lb/>
            uideatur deus id inhibuisse, ne absque ceteris solum lignum <lb/>
            scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum ceteris. <note type="margin"> c </note> <lb/>
            et hoc ideo putant dictum. quia ait deus ad Adam: quis <lb/>
            tibi indicauit quoniam nudus es, nisi de ligno a

<note type="footnote"> 24 Gen. S. 11 </note>

<note type="footnote"> 1 cognouerunt <hi rend="italic">BP</hi> cognooerint C 2 tangere <hi rend="italic">SB</hi> et perscrutari <lb/>
            <hi rend="italic">SB</hi> 5 discamus (a pro 8. u.).A 6 taemptamenta (te ex a).A 9 ut] <lb/>
            aut <hi rend="italic">AVD et</hi> (a <hi rend="italic">exp.) P</hi> 10 scientia <hi rend="italic">dPY</hi> mali (Ii 8. u.).A 11 de <lb/>
            solo ... gustandum <hi rend="italic">om. dPYD</hi> 14 possit <hi rend="italic">N post</hi> quandoquidem <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. etiam <hi rend="italic">N</hi> 15 antidotum <hi rend="italic">BOP\'</hi> anthidotum <hi rend="italic">eet</hi>. thiriacum <hi rend="italic">PVM</hi> <lb/>
            teriacum <hi rend="italic">R</hi> teraicum <hi rend="italic">V\'</hi> tiricum C tyriacum <hi rend="italic">P\'C\'</hi> de corpore <hi rend="italic">om. R V\'</hi> <lb/>
            16 utique (uti <hi rend="italic">in ras. m2) P</hi> 17 sanitatis est et salutis <hi rend="italic">SBl</hi> 18 quoque <lb/>
            <hi rend="italic">om. RV\'</hi> mali9 P quis <hi rend="italic">APVMD</hi> quid <hi rend="italic">cet</hi>. sapientiA P (a <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            ae) <hi rend="italic">D</hi> sapientia <hi rend="italic">Y</hi> sapientiae <hi rend="italic">cet</hi>. 19 <hi rend="italic">fort</hi>. iustitiae 22 ne ... prohibuisse <lb/>
            <hi rend="italic">om..APYD</hi> 24 dns <hi rend="italic">BV\'</hi> 25 quoniamJ quod <hi rend="italic">SBP</hi> quod iam <hi rend="italic">M</hi> nuşdus <lb/>
            est (t <hi rend="italic">eras.) A</hi> ea] esses <hi rend="italic">SBP</hi> a quoJ de quo <hi rend="italic">ItM</hi> de quo de <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">SBP</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="320"/>
            quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, <lb/>
            manducasti? quod uideretur dare aliquem interpretandi <lb/>
            locum, nisi mulier in superioribus dicente serpente: quid <lb/>
            utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod <lb/>
            est in paradiso? respondisset: quod est in medio paradisi,<lb n="5"/>
            dixit deus: non manducabitis ex eo. in quo <lb/>
            quamuis mulieris praeuaricaturae fides uideatur infirmior, <note type="margin"> D </note> <lb/>
            tamen non omnibus Adam spoliabo uirtutibus, ut uideatur in <lb/>
            paradiso nullam adsecutus fuisse uirtutem, nihil de ceteris <lb/>
            gustauisse lignis priusque culpam incidisse quam fructus esse<lb n="10"/>
            aliquos consecutus. non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum <lb/>
            omne dispoliem, quod innocens est, antequam sensum <lb/>
            accipiat scientiae boni et mali. neque enim otiose dictum <lb/>
            est: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut <lb/>
            puer iste, non intrabitis in regnum caelorum. <lb n="15"/>
            puer enim cum maledicitur, non remaledicit, cum percutitur, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            non repercutit, ambitionum et rapinarum temptamenta non  <lb/>
            nouit.</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>ergo uerius puto quod ne cum aliis quidem fructibus <lb/>
            lignum edendum esse praeceperit. nam etsi bona scientia perfecto, <lb/>
            inperfecto tamen inutilis est. inperfectum auserim omnem<lb n="20"/>
            hominem dicere, quando ipse Paulus quasi inperfectus dicat: <lb/>
            non quo iam acceperim aut iam perfectus sim, <lb/>
            sequor autem si conprehendam, et ideo inperfectis dicit <note type="margin"> F </note> <lb/>
            dominus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo

<note type="footnote"> 14 Matth. 18, 3 16 I Petr. 2, 23 22 Philipp. 3, 12 24 Matth. 7,1 </note>

<note type="footnote"> 1 manducaueris <hi rend="italic">B</hi> manducaris <hi rend="italic">VI</hi> rnanducasses S (-ares <hi rend="italic">m2) BP</hi> <lb/>
            2 aliquem dare <hi rend="italic">BD</hi> interptanti <hi rend="italic">CClp</hi> 3 quod <hi rend="italic">B et (corr. ml) PM</hi> <lb/>
            5 paradisi] paradiso <hi rend="italic">NC</hi> 6 manducabis <hi rend="italic">RC</hi> 10 priusquem Ca. s. e) A <lb/>
            priusquam <hi rend="italic">P</hi> (quam <hi rend="italic">del.) MCGI</hi> incidisset P (e s. et) <hi rend="italic">CC</hi> 11 consccutus <lb/>
            <hi rend="italic">tacite Muurini</hi> consecutum <hi rend="italic">libri</hi> ne <hi rend="italic">s. u. d</hi> 12 disonine <lb/>
            dispoliens <hi rend="italic">A</hi> 13 occiosum <hi rend="italic">A</hi> ociosum <hi rend="italic">D</hi> odiose <hi rend="italic">RV\'</hi> 17 temtamenta <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 18 poto (v 8. o <hi rend="italic">pr.,</hi> o <hi rend="italic">alt. ex</hi> a) <hi rend="italic">A</hi> 19 preceperit (epe s. tł.) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 quandoquidem <hi rend="italic">N</hi> quasi <hi rend="italic">in mg. S, om. BP1</hi> 22 non ... conprehendam <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> quo iam <hi rend="italic">APV</hi> quoniam <hi rend="italic">R V</hi> quod iam <hi rend="italic">cet</hi>. aut <lb/>
            iam IIAf aut qili <hi rend="italic">li V\'</hi> aut quo iam <hi rend="italic">S</hi> aut quod (d s. tt. m2) iam <hi rend="italic">P4</hi> <lb/>
            23 et <hi rend="italic">om. RBP\' V\', post</hi> ideo <hi rend="italic">collocat M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="321"/>
            inperfecto inutilis scientia. denique peccatum nesciebam, <lb/>
            nisi lex diceret: non concupisces et infra: sine lege <lb/>
            enim peccatum mortuum est. quid enim mihi proderat <lb/>
            scire quod uitare non poteram? quid mihi proderat scire quod <lb/>
            lex carnis meae inpugnaret? inpugnatur Paulus et uidet legem <lb n="5"/>
            carnis suae repugnantem legi mentis suae et captiuari <lb/>
            se in lege peccati, nec de conscientia sua praesumit, <lb/>
            sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore <note type="margin"> 174 A </note> <lb/>
            liberandum : et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? <lb/>
            Paulus dicit: non enim quod uolo facio bonum, <lb n="10"/>
            sed quod nolo malum hoc ago: et tu arbitraris homini <lb/>
            prodesse scientiam, quae delicti augeat inuidiam? esto tamen <lb/>
            ut perfectus peccare non possit: in Adam deus omnes homines <lb/>
            praeuidebat et ideo promisce generi non conueniebat <lb/>
            humano habere scientiam boni et mali, quam per carnis uitia  <lb n="15"/>
            ut oportebat exercere non poterat. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>