<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1:38-42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1:38-42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.opp-lat1"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Iterum quaestio: sciebat praeuaricaturum deus Adam <note type="margin"> E </note> mandata  <lb/>
            sua an nesciebat? si nesciebat, non est ista diuinae<lb n="10"/>
            potestatis adsertio, si autem sciebat et nihilominus sciens <lb/>
            neglegenda mandauit, non est dei aliquid superfluum praecipere. <lb/>
            superfluo autem praecepit primoplasto IJU Adae quod <note type="margin"> F </note> <lb/>
            eum nouerat minime seruaturum. nihil autem deus superfluo <lb/>
            facit; ergo non est scriptura ex deo. hoc enim obiciunt qui<lb n="15"/>
            uetus non recipiunt testamentum et has interserunt quaestiones. <lb/>
            uerum hi sua sententia et opinione uincendi sunt. cum <lb/>
            enim noui testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, <lb/>
            ut uetus credant, quoniam cum sibi diuina praecepta <lb/>
            et facta conueniunt, unius auctoris testamentum utrumque<lb n="20"/>
            liquet esse credendum. discant igitur non superfluum, non <lb/>
            iniustum etiam praeuaricaturo praescriptum esse mandatum. <lb/>
            nam et ipse dominus Iesus elegit Iudam, quem proditorem <lb/>
            sciebat. quem si per inpiudentiam electum putant, diuinae <note type="margin"> 161 A </note> <lb/>
            derogant potestati. sed hoc aestimare non possunt, cum scriptura<lb n="25"/>
            dicat quia sciebat Iesus qui eum proditurus <lb/>
            esset. conticescant igitur repugnatores isti ueteris testamenti.

<note type="footnote"> 9 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 26 Ioh. 6, 64 </note>

<note type="footnote"> 1 destitutum <hi rend="italic">A</hi> (tu <hi rend="italic">pr. 8. 1t. mS)</hi> 3 deformitatis <hi rend="italic">(om</hi>. quam) RV\' <lb/>
            6 inpudentiam <hi rend="italic">APCCD</hi> prudentiam <hi rend="italic">RТx</hi> 8 potius] magis <hi rend="italic">RV</hi> 11 autein] <lb/>
            enim <hi rend="italic">BV</hi> 12 superfluam <hi rend="italic">A</hi> 13 superfluo <hi rend="italic">Y (v</hi> m2 s. o) superfluum <lb/>
            <hi rend="italic">BSBP\'V\'</hi> primoplasmato <hi rend="italic">M</hi> plasto <hi rend="italic">S (in mg</hi>. primo: psalto) <lb/>
            14 deus <hi rend="italic">in ras. S</hi> superfluo deus <hi rend="italic">YB</hi> superfluum <hi rend="italic">M</hi> 15 exj a C\' <lb/>
            16 accipiunt <hi rend="italic">BV\'</hi> 19 sibi <hi rend="italic">om. RVI</hi> 20 testamentum testamentum <lb/>
            <hi rend="italic">A V et (pr. e.rp.) P</hi> 21 discat II 22 <hi rend="italic">praeuaricatoriR</hi> praeuaricaturi r\' <lb/>
            26 qui 1131 quis <hi rend="italic">cet</hi>. 27 erat <hi rend="italic">N</hi> istius <hi rend="italic">R P et</hi> (us 8. fl.) <hi rend="italic">M</hi> </note> 
<pb n="295"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>
            sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, <lb/>
            respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem <lb/>
            exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo <lb/>
            mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat <note type="margin"> B </note> dominus  <lb/>
            Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios <lb n="5"/>
            ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum <lb/>
            debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione <lb/>
            etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit <lb/>
            nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel <lb/>
            Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi <lb n="10"/>
            praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, <lb/>
            si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. <note type="margin"> C </note> denique  <lb/>
            nec ludaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: <lb/>
            non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. <lb/>
            ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum <lb n="15"/>
            est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes <lb/>
            uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat <lb/>
            futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis <lb/>
            proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur <lb/>
            deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque <note type="margin"> D </note> redarguitur  <lb n="20"/>
            atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur <lb/>
            accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, <lb/>
            ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut <lb/>
            dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret <lb/>
            peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem <lb n="25"/>
            peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non

<note type="footnote"> 4 Luc. 19, 10 14 Matth. 15, 24 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">et</hi> 6 proditorem <hi rend="italic">B</hi> 4 &lt;si) nenerat <hi rend="italic">Henricus Schenkl</hi> 10 iudas <hi rend="italic">NC(\'I</hi> <lb/>
            12 potuit se <hi rend="italic">SBC\'</hi> potuit (-is <hi rend="italic">corr.)</hi> set (t 8. <hi rend="italic">u.) C</hi> potuisset <hi rend="italic">(eras., in <lb/>
            mg. ml potuisset) se Pi 14 is.ahel APP* isrt cet. 15 est om. RMSBV\'</hi> <lb/>
            16 est <hi rend="italic">om. P</hi> omnes <hi rend="italic">m2 s. ras. V</hi> 18 futorum <hi rend="italic">A</hi> (a s. u <hi rend="italic">tert.)</hi> r <lb/>
            19 deriuare <hi rend="italic">AMSB</hi> diriuare <hi rend="italic">P\'</hi> (i <hi rend="italic">pr. ex</hi> e) <hi rend="italic">cet</hi>. 21 atque <hi rend="italic">in mg. ml S, <lb/>
            om. P4, atque reconuincitur om. B conuincitur BVMSP\'V\'</hi> 2.3 beneficio <lb/>
            dei <hi rend="italic">N</hi> (dei <hi rend="italic">8. u. M)</hi> ad <hi rend="italic">A</hi> (d <hi rend="italic">exp.), fort</hi>. ab 24 dum] cum <hi rend="italic">B</hi> (ut <lb/>
            <hi rend="italic">s. u.)</hi> 26 fortasse <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="296"/>
            esset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere <lb/>
            uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi <note type="margin"> E </note> praeuaricatio  <lb/>
            legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? <lb/>
            non enim auribus corporis de mandatis caelestibus <lb/>
            iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam<lb n="5"/>
            nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter <lb/>
            intellegimus esse uitandum et id quod bonum est <lb/>
            naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur <lb/>
            uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. <lb/>
            si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta<note type="margin"> F </note> <lb n="10"/>
            credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum <lb/>
            non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, <lb/>
            sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo <lb/>
            opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae <lb/>
            legem non habent naturaliter ea quae legis sunt<lb n="15"/>
            faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt <lb/>
            lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus <lb/>
            suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> \' Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad uicem mandati <lb/>
            eius, quod diximus in hominis opinione consistere, hanc <lb n="20"/>
            ipsam opinionem inpressam a deo nobis tamquam <note type="margin"> 162 A </note> praescriptum  <lb/>
            diuinae legis accusent. norat, inquit, hominem peccaturum <lb/>
            qui creauit eum et has opiniones ei boni et mali inpressit <lb/>
            an non nouerat? ut si dixeris quia non nouerat, <lb/>
            alienum a maiestate dei sentias; si autem dixeris quia sciens<lb n="25"/>
            deus peccaturum hominem communes tamen opiniones ei <lb/>
            boni et mali inpressit, ut propter admixtionem malorum uitae <lb/>
            perpetuitatem seruare non posset, sicut in illo non

<note type="footnote"> 12 II Cor. 3, 3 14 Rom. 2, 14 sq. 19 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. </note>

<note type="footnote"> 3 inoboedientiae <hi rend="italic">A</hi> mandatorum <hi rend="italic">B</hi> 6 pullularunt <hi rend="italic">MB</hi> 10 et <lb/>
            ideo si <hi rend="italic">NGC, fort. recte</hi> 12 lapideis <hi rend="italic">om. B fort</hi>. &lt;uel&gt; atramento <lb/>
            <hi rend="italic">14 ipsa sibi S 15 ea om. RVI 16 huiusmodi BVI</hi> 17 quae P <lb/>
            19 ad inuicem P (in s. <hi rend="italic">u.)</hi> M (in <hi rend="italic">exp.)</hi> 20 hominibus <hi rend="italic">RM</hi> 22 norat <lb/>
            <hi rend="italic">A 1111 PRVI</hi> nouerat <hi rend="italic">Am2 cet</hi>. peccatorum P (v s. 0) 23 ei <hi rend="italic">scripsi</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">libri</hi> 25 deus aciens <hi rend="italic">P4</hi> 26 deus p<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>(p<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">eras.) A</hi> 27 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. R P</hi> 28 <hi rend="italic">post</hi> praesagum <hi rend="italic">add</hi>. fuit <hi rend="italic">RY\' et 8. u. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            praesagum futuri ita in hoc non bonum deum significare uidearis. <note type="margin"> B </note> <lb/>
            atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a <lb/>
            deo facta. nam sicut supra ostendimus eos dicere quia non <lb/>
            est -mandatum dei, sic et hic dicunt: non ergo creatura hominis <lb/>
            a deo, quia deus malum non fecit, homo autem opinionem <lb n="5"/>
            accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. hoc <lb/>
            autem genere alium bonum deum, alium operatorem hominis <lb/>
            conantur adserere. quibus respondendum est ilico secundum <note type="margin"> C </note> <lb/>
            opinionem suam. si enim hominem nolunt a deo factum, quia <lb/>
            peccator est homo. et hoc refugiunt, ne bonus deus peccatorem <lb n="10"/>
            fecisse uideatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem, <lb/>
            dicant utrum operatorem hominis a deo factum <lb/>
            putent. si enim a deo factus ille, ut dicunt, operator est hominis, <lb/>
            quomodo bonus deus operatorem mali fecit? utique <lb/>
            non bonus. nam si qui peccatorem fecit non bonus, cauendum <lb n="15"/>
            ne grauius sit operatorem peccatoris fecisse; debuit enim <note type="margin"> D </note> bonus  <lb/>
            deus prohibere natiuitatem eius qui peccati substantiam <lb/>
            haberet inducere. quodsi dicunt non esse genitum operatorem, <lb/>
            requirendum utrum bonus deus potuerit inhibere quoquo <lb/>
            modo incipientem malitiam an non potuerit. si enim non potuit, <lb n="20"/>
            infirmus; si potuit et non fecit, non bonus. ergo si sibi <lb/>
            ista non congruunt nec suae sibi haereticorum conueniunt <lb/>
            opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit qua causa deus <note type="margin"> E </note> <lb/>
            siue geniti siue non geniti illius operatoris siuerit malitiam  <lb/>
            introire in hunc mundum, cum posset inhibere. 
</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p> itaque seruantes <lb n="25"/>
            unum et eundem deum bonum atque operatorem id <lb/>
            si possumus adstruamus quod gratiae utrique conueniat nec

<note rend="script" type="footnote"> 1 hunc <hi rend="italic">(ona</hi>. in) <hi rend="italic">RV\'</hi> dum <hi rend="italic">SBP\'</hi> 15 si <hi rend="italic">N</hi> (qui <hi rend="italic">om. M), om</hi>. II . <lb/>
            fecit <hi rend="italic">CP\'</hi> facit <hi rend="italic">R</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">cet</hi>. 16 peccatorem operatoris <hi rend="italic">R</hi> peccatores <lb/>
            <hi rend="italic">APV</hi> peccatorem <hi rend="italic">M, oni. C (in quo</hi> operatorê, 8 <hi rend="italic">ex</hi> is) 18 habebat <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> operatorem &lt;mali&gt; <hi rend="italic">Costerius</hi> 19 potuit <foreign xml:lang="grc">ΠΜ</foreign> 20 potuerit <lb/>
            oinnino <hi rend="italic">B</hi> 21 si <hi rend="italic">(pr.)</hi> enim <hi rend="italic">RSBV\'</hi> si uero (uero <hi rend="italic">m2 ex</hi> enim) <hi rend="italic">P\'</hi> 24 sinent <lb/>
            <hi rend="italic">Costerius</hi> sic uelit <hi rend="italic">SBCC et</hi> (i <hi rend="italic">alt. ex</hi> u) <hi rend="italic">P\'</hi> si uelit <hi rend="italic">cet</hi>. introire <lb/>
            malitiam <hi rend="italic">N</hi> 25 posset <hi rend="italic">scripsi</hi> possit <hi rend="italic">libri</hi> 2ti bonum deum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            dum <hi rend="italic">B et (om</hi>. bonum) P4 27 si <hi rend="italic">(s. u.)</hi> possumus <hi rend="italic">(ex</hi> pusuimus) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            nec non <hi rend="italic">MP1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="298"/>
            accusationis eorum declinemus inuidiam qui ita dicunt: quomodo <lb/>
            deus bonus, qui non solum passus est introire in <lb/>
            hunc mundum malitiam, sed etiam in tantam confusionem <lb/>
            uenire permisit? uerum haec accusatio tunc locum haberet. <note type="margin"> F </note> <lb/>
            si ita animae uim et intimae secreta mentis inficeret, ut<lb n="5"/>
            . nullo pacto posset aboleri et inmedicabilium uulnerum <lb/>
            menti atque animae nostrae uirus insideret; esset enim aptior <lb/>
            huius querellae locus, quod cum omnia possit deus, hominem <lb/>
            tamen perire sit passus. uerum cum deus nostri misericors <lb/>
            respuendi erroris remedia reseruauerit abolendique omnia contagii<lb n="10"/>
            non aboleuerit facultatem, quomodo inrationabile uel <lb/>
            iniustum est, si permisit nostrum materiale temptari quadam <lb/>
            trepidatione fragilitatis humanae, ut faeneratior postea gratia <lb/>
            per paenitentiam delictorum in hominis rediret affectum et <lb/>
            fragilitatis suae conscius, quod tam facile a diuinorum mandatorum <lb n="15"/>
            serie deuiando trepidauerit, tamquam clauum animae <note type="margin"> 163 A </note> <lb/>
            fluctuantis mandata caelestia timeret amittere, diuinaeque misericordiae <lb/>
            plus tribuens quod recepit amissum et sibi aliquid  <lb/>
            usurpans gratiae quod reuertit? 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> nunc quae sit illa ratio <note type="margin"> B </note> consideremus,  <lb/>
            quid sit istud quod cum mandatum daret homini<lb n="20"/>
            de illa admirabili beataque uita praescribens, ne contra faciens <lb/>
            morte moreretur, de manducando et non manducando putauerit <lb/>
            esse mandandum. sunt enim qui putant nequaquam

<note type="footnote"> 1 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 6 Onid. Met. I 190 </note>

<note type="footnote"> 1 quia <hi rend="italic">APVD</hi> 2 bonus deus <hi rend="italic">RBC\'V\'</hi> 3 confeseionem RP <lb/>
            5 intima <hi rend="italic">11-1</hi> (-ae <hi rend="italic">m2) SP"</hi> ut <hi rend="italic">om. APV, 8. u. ml M</hi> 6 nullo] in <lb/>
            illo <hi rend="italic">R</hi> (in i <hi rend="italic">in ras.) V\'</hi> pacto 8. u. <hi rend="italic">C", om. B</hi> possit <hi rend="italic">MSBP1 et<lb/>
             (corr.) C\'</hi> 7 insiderit <hi rend="italic">R</hi> insederit <hi rend="italic">SB</hi> enim] ergo <hi rend="italic">M</hi> abtior <hi rend="italic">AR</hi> <lb/>
            8 quaerellae <hi rend="italic">PM</hi> querejlae <hi rend="italic">VI</hi> quaerelae <hi rend="italic">R</hi> querelae <hi rend="italic">cet</hi>. posset II <lb/>
            10 reseruauerit <hi rend="italic">P</hi> (ue 8. u.) abolendiquae (n 8. <hi rend="italic">It.) A</hi> abolendi.que <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            omnes (i s. e) <hi rend="italic">P</hi> 11 <hi rend="italic">post</hi> inrationabile <hi rend="italic">add</hi>. temtari, <hi rend="italic">sed exp. A</hi> <lb/>
            13 fragilitas (tis 8. s) <hi rend="italic">A</hi> gratie <hi rend="italic">A</hi> 16 deuitando <hi rend="italic">A</hi> 17 diuinae <lb/>
            <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">RCD</hi> 18 plus tribuens <hi rend="italic">om. RV tribuens A</hi> (b <hi rend="italic">ex</hi> u) <lb/>
            tribuit <hi rend="italic">SBP1</hi> recipit <hi rend="italic">RP\'DV\' 8</hi>. &amp; <hi rend="italic">add</hi>. 11 m3 <hi rend="italic">P</hi> 19 reuertit <lb/>
            <hi rend="italic">ARVCC\'P"V\' et M tlil</hi> reuertitur <hi rend="italic">M m2 SBP\'</hi> 21 mirabili RV\' <lb/>
            ammirabili <hi rend="italic">P DP"</hi> 22 morteiii <hi rend="italic">M</hi> iTipmoreretur <hi rend="italic">A</hi> mereretur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            23 mandatum <hi rend="italic">A</hi> (nd <hi rend="italic">m2 8</hi>. t) manducandum <hi rend="italic">Y</hi> (uc <hi rend="italic">eras.) l\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            mandatum istud conuenire caeli et terrae atque omnium creatori <lb/>
            nequaquam dignum incolis paradisi, eo quod illa uita similis <lb/>
            angelorum sit. et ideo non terrenum et corruptibilem hunc <note type="margin"> C </note> <lb/>
            cibum esui fuisse possumus aestimare, quia qui non bibunt <lb/>
            neque manducant erunt sicut angeli in caelo. cum igitur in <lb n="5"/>
            cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat deo, <lb/>
            neque magnum periculum sit, quia non quod intrat in os <lb/>
            coinquinat hominem, sed quod exit de ore, uideatur sine dubio <lb/>
            tanto auctore ..... praeceptum, nisi hunc cibum ad illum <lb/>
            propheticum referas, quia pro magno praemio dominus de <note type="margin"> D </note> <lb n="10"/>
            sanctis pollicetur suis: ecce qui seruiunt mihi manducabunt, <lb/>
            uos autem esurietis. hic est enim cibus, in <lb/>
            quo uita definitur aeterna, quo quisque fuerit defraudatus <lb/>
            morte morietur, quandoquidem panis uiuus atque caelestis <lb/>
            ipse dominus est, qui uitam dat huic mundo. unde et ipse <lb n="15"/>
            ait: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis <lb/>
            sanguinem meum, non habebitis uitam aeternam. <lb/>
            erat ergo panis aliqui, de quo praescripserat edendum paradisi <lb/>
            incolis. quis ille? accipe quem dicat. panem inquit <note type="margin"> E </note> <lb/>
            angelorum manducauit homo; est enim bonus panis, <lb n="20"/>
            si facias uoluntatem dei. uis scire quam bonus panis? ipse

<note type="footnote"> 5 Matth. 22, 30 7 Matth. 15, 11 11 Esai. 65, 13 14 Ioh. <lb/>
            6, 50 sq. 16 Ioh. 6, 53 sq. 19 Psalm. LXXVII 25 </note>

<note type="footnote"> 2 lignum <hi rend="italic">SBP\'</hi> 3 sit <hi rend="italic">SBP\', om. cet., fort</hi>. \\sit) similis 7 nonl <lb/>
            neque <hi rend="italic">RSBFV</hi> in s. u. <hi rend="italic">m. ant. A</hi> 8 coinquinat <hi rend="italic">A (m. ant. ex</hi> <lb/>
            communicat) <hi rend="italic">MC\'D</hi> coinmunioat <hi rend="italic">cet</hi>. qfl <hi rend="italic">ex</hi> co P uidetur <hi rend="italic">N</hi> 9 a <lb/>
            tanto <hi rend="italic">SBP\'CC\' lacunam significaui;</hi> non <hi rend="italic">esse post</hi> auctore <hi rend="italic">add. SBP\', <lb/>
            melius post</hi> praeceptum <hi rend="italic">m2</hi> 8. <hi rend="italic">u</hi>. indignum <hi rend="italic">M idemque ante</hi> tanto <hi rend="italic">liber s. <lb/>
             Theoderici apud Bemos; fort</hi>. plane indignum <hi rend="italic">uel</hi> perindignum, <hi rend="italic">quod <lb/>
            coniecit Henricus Schenkl, supplendum</hi> 10 referes JK refrens V. <lb/>
            qui" <hi rend="italic">P</hi> (5 <hi rend="italic">m3 s</hi>. <foreign xml:lang="grc">ι̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>) <hi rend="italic">P\' (m2</hi> quem) quem P" de <hi rend="italic">(exp.) P</hi> 12 est s. «. <lb/>
            <hi rend="italic">Å. om. BV\'</hi> 13 ita <hi rend="italic">A V et (corr.)</hi> C «ta (i <hi rend="italic">eras. et</hi> ui s. <hi rend="italic">ras. m2) P</hi> <lb/>
            14 quandoque <hi rend="italic">BSBY\'</hi> ninus <hi rend="italic">A</hi> (i s. <hi rend="italic">u.)</hi> 15 ipse est dominus <hi rend="italic">B est</hi> <lb/>
            ipse dominus <hi rend="italic">C\'</hi> 17 eternam aerna <hi rend="italic">(alt. del. m2) A</hi> 18 aliqui <hi rend="italic">scripsi</hi> <lb/>
            aliquid <hi rend="italic">ARD</hi> aliquis <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">m2) cet</hi>. perscripserat <hi rend="italic">R</hi> praescripserit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> edenfum (d <hi rend="italic">s. q) A</hi> 20 angelorum <hi rend="italic">om</hi>. II manducabit <lb/>
            (v <hi rend="italic">ex</hi> b m. <hi rend="italic">ant.) A</hi> es* P es <hi rend="italic">R</hi> 21 ipse... ait <hi rend="italic">om. RV\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            filius manducat hunc panem, de quo ait: meus cibus est <lb/>
            ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelis est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>