<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:9-21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:9-21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> conStetur alienam, ut poscat indebitam. et dabo <note type="margin"> 568 A </note> <lb n="10"/>
            tibi inquit pro ea aliam uineam. diues quod suum est <lb/>
            quasi uile fastidit, quod alienum est quasi pretiosissimum <lb/>
            concupiscit. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> si uero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. <lb/>
            cito reprehendit errorem suum pecuniam offerendo <lb/>
            pro uinea; nihil enim uult alterum possidere, qui totum desiderat <lb n="15"/>
            suis possessionibus occupare. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="3" unit="altchapter"/> Et erit mihi inquit in hortum holerum. haec erat <note type="margin">B </note> <lb/>
            igitur omnis insania, hic omnis furor, ut spatium uilibus <lb/>
            holeribus quaereretur. non tam ergo ipsi cupitis quasi utile <lb/>
            possidere, sed alios uultis excludere. maior uobis cura de <note type="margin"> C </note> <lb n="20"/>
            pauperum spoliis quam de uestris emolumentis est. iniuriam <lb/>
            uestram putatis, si quid pauper habeat quod dignum possessione <lb/>
            diuitis aestimetur. damnum uestrum creditis quicquid

<note type="footnote"> 6 Lac. II, 41 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 iudumentllm] uestitum <hi rend="italic">V</hi> 5 quia <hi rend="italic">om. RBCBINI</hi> 6 elemosynam <lb/>
            <hi rend="italic">B4</hi> elemosinam <hi rend="italic">cet</hi>. 7 abiecta sunt et quam <hi rend="italic">V</hi> enim <hi rend="italic">om. BB</hi> <lb/>
            11 inquit tibi <hi rend="italic">WSi\'L</hi> alienam <hi rend="italic">C</hi> 12 uile <hi rend="italic">om. P\'</hi> quod] quod <lb/>
            autem <hi rend="italic">VDLT</hi> quod enim 21 (enim <hi rend="italic">exp.) GBIP</hi> pretiosum <hi rend="italic">R et</hi> (pretiosissimum <lb/>
            <hi rend="italic">m2) B</hi> 13 tibi <hi rend="italic">pr. om. Y</hi> cito («. <hi rend="italic">u. m2)</hi> pecuniam <lb/>
            cito (cito <hi rend="italic">eras.) B</hi> 15 uineam (m <hi rend="italic">eras.) R</hi> (m <hi rend="italic">exp.) li</hi> ea <hi rend="italic">P1</hi> alterum] <lb/>
            alienum U\' E 16 terris <hi rend="italic">(in mg. m2</hi> af possessionibus) <hi rend="italic">V</hi> 17 erit <lb/>
            inquit mihi <hi rend="italic">RBVWE</hi> erit inquit mihi <hi rend="italic">T</hi> erat <hi rend="italic">om. N\',</hi> est <hi rend="italic">V</hi> 19 quaereretur <lb/>
            in pauperis cespite paruo. non <hi rend="italic">Y</hi> 20 sed] quam <hi rend="italic">V</hi> alios <lb/>
            <hi rend="italic">om. N\'</hi> magis uobis <hi rend="italic">fLE</hi> uobis magis 21\' 21 emolumentQ est (est <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> \'I uestris ei detis elementis <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">WE</hi> 28 aestimatur <hi rend="italic">N\'<lb/>
             post</hi> aestimetur <hi rend="italic">add</hi>. nolite hoc facere quia dous pauperem non spernit <lb/>
            <hi rend="italic">RBP\'DT et (in ras.) L </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            alienum est. quid uos delectant naturae dispendia? uniuersis <lb/>
            creatus est mundus, quem pauci diuites uobis defendere conamini. <lb/>
            non enim terrena tantum possessio, sed caelum ipsum, <lb/>
            aer, mare in usum paucorum diuitum uindicatur. hic aer, <lb/>
             quem tu diffusis includis possessionibus, quantos alere <note type="margin"> D </note> populos <lb n="5"/>
            potest. numquid angeli diuisa caeli spatia habent, ut tu <lb/>
            terram positis distinguis terminis? 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> clamat propheta: uae his <lb/>
            qui domum ad domum iungunt et uillam ad uillam <lb/>
            et arguit eos inefficacis auaritiae. fugiunt enim cohabitare <lb/>
            hominibus et ideo excludunt uicinos; sed fugere non possunt,<lb n="10"/>
            quia cum hos excluserint, alios rursus inueniunt et, cum illos <lb/>
            propulsauerint, ad aliorum necesse est eos uiciniam peruenire; <note type="margin"> E </note> <lb/>
            soli enim super terram habitare non possunt. aues se auibus <lb/>
            adsociant, denique ingentis plerumque agminis uolatu caelum <lb/>
            obtexitur, pecus pecori adiungitur, pisces piscibus, nec damnum<lb n="15"/>
            ducunt, sed commercium uiuendi, cum plurimum comitatum <lb/>
            capessunt et quoddam munimentum solacio frequentioris. societatis <lb/>
            adfectant. solus tu, homo, consortem excludis, includis <lb/>
            feras, struis habitacula bestiarum, destruis hominum, inducis <lb/>
            mare intra praedia tua, ne desint beluae, producis fines terrae,<note type="margin"> F </note> <lb n="20"/>
            ne possis habere finitimum.

<note type="footnote"> 7 Esai. 5, 8 Bas. 293 A (57 B) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uniuerBiis <hi rend="italic">R</hi> 2 pauci diuites uobis defendere conamini <hi rend="italic">PDLTCB\'N</hi>. <lb/>
            uos pauci diuites uobis defendere contenditis V pauci diuites obtinetis <lb/>
            <hi rend="italic">R Uindob. 705, in quo</hi> optiuetis, <hi rend="italic">et</hi> (8: <hi rend="italic">m2</hi> non occupatis) <hi rend="italic">B</hi> 3 non <lb/>
            enim ... uindicatur <hi rend="italic">om. V</hi> 4 <hi rend="italic">usu CB\'DLT</hi> ager <hi rend="italic">CYiC\'L</hi> 6 spatia <lb/>
            celi <hi rend="italic">Y</hi> 7 distinguis <hi rend="italic">BLT</hi> distinguas <hi rend="italic">D</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">cet</hi>. 8 iungunt domum <lb/>
            ad domum <hi rend="italic">CB\'N\'</hi> 9 et <hi rend="italic">om. CB N\'</hi> 11 rursum <hi rend="italic">N\'DT</hi> 13 aues <lb/>
            <hi rend="italic">PDLT et</hi> (i 8. e <hi rend="italic">m2) V</hi> auir. <hi rend="italic">B</hi> (e s. i <hi rend="italic">m2) eet</hi>. auibus se <hi rend="italic">CB\'}.\'</hi> <lb/>
            14 adsociant <hi rend="italic">PDLT</hi> adsociat <hi rend="italic">cet</hi>. uolatus <hi rend="italic">B\'PDT et</hi> (8 <hi rend="italic">del.)</hi> a <lb/>
            15 piscis <hi rend="italic">BBWE et</hi> (e m2 s. i <hi rend="italic">alt.) V</hi> 16 ducit <hi rend="italic">B\'</hi> dicunt (v 8. i) <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            complurimum VD cum plurimo <hi rend="italic">P\'LT</hi> conplurium <hi rend="italic">RB</hi> comitatu <lb/>
            <hi rend="italic">BVFDLT</hi> 17 quoddam <hi rend="italic">(d pr. ex s m2)</hi> Sl <hi rend="italic">monimentum Y</hi> frequentiores <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> (-is <hi rend="italic">corr.) B</hi> 18 o homo <hi rend="italic">BBP\' T et</hi> (0 <hi rend="italic">postea add.) L</hi> <lb/>
            19 struis <hi rend="italic">CB\'N\'</hi> instruis <hi rend="italic">cet</hi>. </note> 
<pb n="475"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Audiuimus uocem diuitis aliena quaerentis, audiamus uocem <lb/>
            pauperis propria uindicantis: non fiat inquit hoc a deo, <lb/>
            ut dem tibi hereditatem patrum meorum. quasi <lb/>
            quandam contagionem sui pecuniam esse diuitis arbitratur, <lb/>
            quasi dicat: pecunia tua tecum sit in perditionem, <lb n="5"/>
            ego autem hereditatem patrum meorum non possum uendere. <lb/>
            habes quod sequaris, diues, si sapias, ut non uendas agrum <lb/>
            tuum pro nocte meretricis, non transfundas ius tuum pro <note type="margin"> 569 A </note> <lb/>
            sumptu comissationis deliciarumque inpensis, non adiudices <lb/>
            domum tuam ad ludum aleae, ne ius hereditariae pietatis <lb n="10"/>
            amittas. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> his auditis turbatus est auari spiritus regis. et dormiuit <lb/>
            in lecto suo et uelauit faciem suam et non <lb/>
            manducauit panem suum. lugent diuites, si non potuerint <lb/>
            aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, <lb/>
            uim maeroris tegere non possunt. dormire desiderant, uelant <lb n="15"/>
            faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, <note type="margin"> B </note> <lb/>
            ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne <lb/>
            audiant uicinum iuxta se aliquid possidere. ne audiant pauperem <lb/>
            sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit <lb/>
            propheta: mulieres diuites, exsurgite. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="4" unit="altchapter"/> Et non manducauit inquit panem suum: quoniam <note type="margin">C </note> <lb/>
            quaerebat alienum; etenim diuites alienum magis panem <lb/>
            quam suum manducant, qui rapto uiuunt et rapinis sumptum <lb/>
            exercent suum. aut certe non manducauit panem suum uolens <lb/>
             se morte multare, quod ei aliquid negaretur. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> compara nunc <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> ,5 Act. 8, 20 20 Esai. 32, 9 23 cf. Quid. Met. I 144 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 audiamus] audiuimus <hi rend="italic">N\'</hi> pauperis uocem <hi rend="italic">B\'</hi> 2 fiat hoc inquit <lb/>
            (inquit <hi rend="italic">extra u. ml)</hi> % d:iO <hi rend="italic">C</hi> 4 arbitrotur W 5 perditione <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            7 sapias (sa s. <hi rend="italic">u.)</hi> 21 capias <hi rend="italic">RB</hi> 8 iustum pro sumpto <hi rend="italic">B\'</hi> 9 comissationis <lb/>
            <hi rend="italic">R (corr</hi>. comess.) <hi rend="italic">B</hi> commMaationibua <hi rend="italic">B\'</hi> comessationis <hi rend="italic">N\'V</hi> <lb/>
            comessati. nis <hi rend="italic">cet</hi>. deliciarum <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">B\'N\'</hi> et deliciarum <hi rend="italic">C</hi> adiungas <lb/>
            <hi rend="italic">P\'</hi> 10 aliene <hi rend="italic">1x</hi> 11 turbatur (-ur <hi rend="italic">ex</hi> -us, <hi rend="italic">om</hi>. est) VI spiritus <lb/>
            auari <hi rend="italic">N\'</hi> 15 uim (8. cum) mcmoreni <hi rend="italic">V cum</hi> memorem <hi rend="italic">C</hi> 17 non <lb/>
            essej esse non <hi rend="italic">N\'</hi> (non 8. <hi rend="italic">u</hi>. 91) 19 dicet (i 8. e) <hi rend="italic">V</hi> 22 etenim diuites <lb/>
            alienum <hi rend="italic">in mg. inf. m2 B</hi> magis alienum <hi rend="italic">Cn\'N\'</hi> 23 quia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 manducagt Sl nianducat <hi rend="italic">91 \'K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            affectum pauperis. nihil habet et ieiunare uoluntarius nisi <lb/>
            deo nescit, ieiunare nisi ex necessitate non nouit. eripitis quidem <lb/>
            pauperibus uniuersa, aufertis omnia, nihil relinquitis, <lb/>
            poenam tamen pauperum uos potius, diuites, sustinetis. illi <lb/>
            ieiunant, si non habeant, uos, cum habetis. a uobis igitur<lb n="5"/>
            prius poenam exigitis quam pauperibus inrogatis. uos igitur <lb/>
            uestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas, et pauperes <lb/>
            quidem non habent quo utantur, uos autem nec ipsi utimini <note type="margin">E </note> <lb/>
            nec alios uti sinitis. eruitis aurum de metalli uenis et rursus <lb/>
            absconditis. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p> quantorum uitas in illo infoditis auro! cui illa<lb n="10"/>
            seruantur, cum legeritis de - auaro diuite: thensauros condit <lb/>
            et ignorat cui congregat eos? heres otiosus expectat, <lb/>
            heres fastidiosus increpat quod sero moriamini. odit <lb/>
            incrementa hereditatis suae, ad damna festinat. quid igitur <lb/>
            miserius, quando nec apud illum cui laboratis gratiam <note type="margin">F </note> derelinquitis? <lb n="15"/>
            propter illum totis maestam diebus toleratis famem <lb/>
            cottidiana mensae uestrae damna metuentes, propter illum <lb/>
            diurna adornatis ieiunia. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> noui ego diuitem in agrum proficiscentem <lb/>
            panes breuiores urbe delatos numerare solere, ut pro

<note type="footnote"> 11 Psalm. XXXVIII 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ieiunare] diues <hi rend="italic">D. om. T (in mg</hi>. r. dines) 2 <hi rend="italic">post</hi> nouit <hi rend="italic">add</hi>. diues <lb/>
            <hi rend="italic">V (s u. m2) CB\'ÇA,ET,</hi> diuites <hi rend="italic">21/PDL</hi> 3 pauperibus omnia 912 £ <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> (aufertis omnia <hi rend="italic">oin.)</hi> 21\' 4 diuites <hi rend="italic">om. L T</hi> 5 si] cum <hi rend="italic">N\'</hi> habent <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> nos ieiunatis 91 lieiuuatis s <hi rend="italic">u. m2) \'a\'</hi> habcatis 21 (a <hi rend="italic">alt. s. u.) 9l\'E</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om. N\'</hi> 6 erogatis <hi rend="italic">E</hi> erogetis 91 (e <hi rend="italic">alt. ex</hi> a) il\' 7 luitie (i <hi rend="italic">pro <lb/>
            ex</hi> e) <hi rend="italic">R</hi> luetis <hi rend="italic">B</hi> lugitis <hi rend="italic">C</hi> 9 et <hi rend="italic">RBV</hi> sed <hi rend="italic">cet</hi>. rursum <hi rend="italic">VCN\'</hi> <lb/>
            10 absconditis <hi rend="italic">RB\\}į\'E</hi> absconditis illum (illum <hi rend="italic">ex</hi> eum) <hi rend="italic">T</hi> absconditis <lb/>
            . eum <hi rend="italic">V</hi> (eum s. u. <hi rend="italic">m2)</hi> 21 (eum <hi rend="italic">eras.) cet</hi>. uita <hi rend="italic">RB</hi> uitas (s <hi rend="italic">s</hi>. u.) V <lb/>
            cur <hi rend="italic">WE cui</hi> (&amp; <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">Y č ex</hi> cfl pI cum <hi rend="italic">CB\'</hi> illud eeraatur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 thesauros <hi rend="italic">libri</hi> 15 gratias <hi rend="italic">N\'</hi> 16 tutam (am <hi rend="italic">ex</hi> is) m*estam (a <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> diem <hi rend="italic">R</hi> 17 diuina metuentes <hi rend="italic">R tt (s</hi>. m2 damna nutuentes) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 diurua a. ieiunia <hi rend="italic">infra in mg. m2 V</hi> diuturna <hi rend="italic">DELT</hi> adornatis <lb/>
            <hi rend="italic">recepi ex</hi> 91 <hi rend="italic">(in quo ebt</hi> aruatis <hi rend="italic">in ras. ex</hi> adamatis <hi rend="italic">ut uidetur,</hi> in mg. <lb/>
            <hi rend="italic">m. ant</hi>. adornatis I adamatis), adamatis <hi rend="italic">9VE</hi> adhibitis m2 <hi rend="italic">ex</hi> adheratis <lb/>
            (e <hi rend="italic">s</hi>. a <hi rend="italic">alt.) R</hi> adheratis <hi rend="italic">B et (m3 in mg</hi>. adhibetis) <hi rend="italic">Monacensis 10041</hi> <lb/>
            adhibetis <hi rend="italic">Uindob. 705</hi> adelatis (r s. 1) <hi rend="italic">V</hi> adheretis Px toleratis <hi rend="italic">DLT</hi> <lb/>
            adhaeratis <hi rend="italic">C</hi> adercbatis (e <hi rend="italic">alt. ex</hi> a, ba s. <hi rend="italic">u.) B\'</hi> 19 numerare V (i <lb/>
            s. e <hi rend="italic">alt. m2) et</hi> (re <hi rend="italic">ex</hi> ri m2) 9t numerari <hi rend="italic">CBWEFT</hi> </note><lb/>
             
<pb n="477"/>
            numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. <lb/>
            nolebat obsignatum aperire horreum, ne quid de condito minueretur. <lb/>
            panis unus diei deputabatur, qui tenacem satiare <note type="margin">570 A <lb/>
            </note>uix posset. comperi etiam ueri fide, si quando ei ouum esset <lb/>
            adpositum, queri quod pullus esset occisus. hoc ideo scribo, <lb n="5"/>
            ut cognoscatis uindicem esse dei iustitiam, quae lacrimas <lb/>
            pauperum uestro ulciscatur ieiunio. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quam religiosum esset ieiunium, si sumptum conuiuii tui <note type="margin">B </note> <lb/>
            deputares pauperibus! tolerabilior iam ille diues, cuius de <lb/>
            mensa ea quae cadebant pauper Lazarus colligebat saturari <lb n="10"/>
            cupiens, sed etiam ipsius mensa multorum pauperum <note type="margin">C </note> constabat <lb/>
            sanguine et ipsius pocula multorum quos ad laqueum <lb/>
            coegerat rorabant cruorem. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> quanti necantur, ut uobis quod <lb/>
            delectat paretur! funesta fames uestra, funesta luxuries. ille <lb/>
            de summis culminibus ruit, ut frumentis ampla uestris <lb n="15"/>
            receptacula praepararet. ille de sublimi cacumine altae arboris <lb/>
            decidit, dum genera explorat uuarum, quas deferat, quibus <lb/>
            digna conuiuio tuo uina fundantur. ille mari mersus est, dum <note type="margin">D </note> <lb/>
            ueretur, ne piscis mensae tuae desit aut ostrea. ille brumali <lb/>
            20 frigore, dum lepores inuestigare aut laqueis studet aues

<note type="footnote"> 9 Lnc. 16, 21 20 Uerg. Georg. I 139 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 recondito P\' 3 unus (us in <hi rend="italic">ras.) V</hi> diei <hi rend="italic">RBV</hi> diebua <hi rend="italic">CB$[DE</hi> <lb/>
            d:ebus non paucis (in <hi rend="italic">ras.)</hi> 9T diebus singulis 7\' (singulls <hi rend="italic">s. u. m2) P\'L</hi> <lb/>
            uix gatiare <hi rend="italic">CB\' J.Ył</hi> . uis . satiarc <hi rend="italic">D</hi> 4 possit <hi rend="italic">R V et</hi> (posset <hi rend="italic">m2) B</hi> <lb/>
            compeiiontiam uiri fidem <hi rend="italic">C</hi> comperi etiam uiri fidem <hi rend="italic">B\'</hi> comperit ctiam <lb/>
            uiri fides 91 <hi rend="italic">(del. m11, om. WE</hi> ei <hi rend="italic">om. BBVN\'</hi> 5 quaerit <hi rend="italic">B\' etml</hi> <lb/>
            it quaeritur 91 <hi rend="italic">m2 21 \'E</hi> quod] quia <hi rend="italic">N\'</hi> 6 iuatitiam dei <hi rend="italic">P\'</hi> 9 paupcri <lb/>
            <hi rend="italic">RB</hi> ille iam diues <hi rend="italic">P\'DLT</hi> 13 roborabant <hi rend="italic">21EWP1</hi> reboabant <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> rubebant 91\' cruore <hi rend="italic">VWDLT</hi> quantis (s <hi rend="italic">8. u. m2</hi> 21) negatur R\' <lb/>
            14 delectet <hi rend="italic">IiV et</hi> (delectat <hi rend="italic">m2) B</hi> funesta f. uestra <hi rend="italic">in mg. ml JR</hi> <lb/>
            famis <hi rend="italic">V</hi> luxuries (u <hi rend="italic">alt. ex</hi> o) <hi rend="italic">J2, s. u. D, om. LT post</hi> luxuries <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. de tignario uinitore piscatore <hi rend="italic">P\'LT, eadem in mg. m. ant</hi>. 91 <lb/>
            <hi rend="italic">(in quo</hi> ignario) 15 du] dQ <hi rend="italic">P\'</hi> 16 praeparct <hi rend="italic">ItBVW</hi> praepararet (ra <lb/>
            <hi rend="italic">a. u. mlj C</hi> ille ... decidit <hi rend="italic">om. P\'</hi> altae <hi rend="italic">om. CB N\'</hi> 17 decedit <lb/>
            (i s. e <hi rend="italic">alt. m2) V</hi> uuaruin exjilorat <hi rend="italic">CB\' i.\\x</hi> quas] quos 91 quo <hi rend="italic">9VE</hi> <lb/>
            qaas deferat <hi rend="italic">om. RBV</hi> 18 mare <hi rend="italic">P\'</hi> est <hi rend="italic">om. CB\'}.;\'</hi> 20 capere <lb/>
            <hi rend="italic">B (m2</hi> captare) <hi rend="italic">RV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="478"/>
            captare, diriguit. ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, <lb/>
            uerberatur ad mortem atque ipsas epulas fuso cruore respergit. <lb/>
            denique diues erat, qui sibi ad mensam caput prophetae <lb/>
            pauperis iussit adferri et aliud unde saltatrici praemium solueret <lb/>
            non inuenerat nisi ut pauperem iuberet occidi. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> uidi ego <lb n="5"/>
            pauperem duci, dum cogeretur soluere quod non habebat, <note type="margin">E </note> <lb/>
            trahi ad carcerem, quia uinum deeset ad mensam potentis, <lb/>
            deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam <lb/>
            differre posset. inuentum forte aliquem, qui in illa necessitate <lb/>
            subueniret. redit ad hospitium cum suis pauper direpta <lb n="10"/>
            spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens <lb/>
            filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset <lb/>
            pascere uendidisset. redit ad consilium, uendendi sumit arbitrium. <lb/>
            conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae <note type="margin">F </note> pietatis <lb/>
            gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium. <lb n="15"/>
            commori filiis paratus quam a filiis separari saepe gradum <lb/>
            protulit, saepe reuocauit. uicit tamen necessitas, non uoluntas <lb/>
            et ipsa concessit pietas necessitati. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>