<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Habes inquit multa bona. nescit auarus bona nisi ea <note type="margin"> F </note> <lb/>
            quae quaestuosa sunt nominare. sed adquiesco ei, ut bona <lb/>
            dicantur quae sunt pecuniaria. cur ergo de bonis facitis mala, <lb/>
            cum de malis bona facere debeatis? scriptum est enim: facite <lb/>
            uobis amicos de mammona iniquitatis. ei ergo <lb n="10"/>
            qui uti sciat bona sunt, qui uti nesciat recte mala. dispersit, <lb/>
            dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. <lb/>
            quid hoc melius? bona sunt, si pauperi largiaris, in <note type="margin"> 575 A </note> <lb/>
            quo tibi debitorem deum quadam pietatis faeneratione constituas. <lb/>
            bona sunt, si aperias horrea iustitiae tuae, ut sis panis <lb n="15"/>
            pauperum, uita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium <lb/>
            pater. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>