<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="6" unit="altchapter"/> \'Quis artifex unum diem uitae hominis potuit adiungere? <note type="margin"> C </note> <lb/>
            quem diuitiae ab inferis redemerunt? cuius aegritudinem <note type="margin"> D </note> pecunia <lb/>
            mitigauit? non in abundantia inquit uita eius. et <lb/>
            alibi: nihil prosunt thensauri iniustis, iustitia autem <lb/>
            liberat a morte. merito clamat Dauid: diuitiae si fluant,<lb n="5"/>
            nolite cor adponere. quid enim mihi prosunt, si me a morte <lb/>
            liberare non possunt? quid mihi prosunt, si mecum post mortem <lb/>
            esse non possunt? hic adquiruntur, hic relinquuntur. somnium <lb/>
            igitur loquimur, non patrimonium. unde bene ait idem <lb/>
            propheta de diuitibus: dormierunt somnum suum et nihil<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis, <lb/>
            hoc est: nihil inuenerunt operibus suis diuites, qui nihil pauperi <lb/>
            contulerunt. nullius iuuerunt inopiam, nihil ad utilitatem <lb/>
            suam proficiens repperire potuerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>