<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> uidi ego <lb n="5"/>
            pauperem duci, dum cogeretur soluere quod non habebat, <note type="margin">E </note> <lb/>
            trahi ad carcerem, quia uinum deeset ad mensam potentis, <lb/>
            deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam <lb/>
            differre posset. inuentum forte aliquem, qui in illa necessitate <lb/>
            subueniret. redit ad hospitium cum suis pauper direpta <lb n="10"/>
            spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens <lb/>
            filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset <lb/>
            pascere uendidisset. redit ad consilium, uendendi sumit arbitrium. <lb/>
            conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae <note type="margin">F </note> pietatis <lb/>
            gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium. <lb n="15"/>
            commori filiis paratus quam a filiis separari saepe gradum <lb/>
            protulit, saepe reuocauit. uicit tamen necessitas, non uoluntas <lb/>
            et ipsa concessit pietas necessitati. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>