<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa038.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>  Nabuthae historia tempore uetus est, usu cottidiana. quia <note type="margin"> 665 A </note> <lb/>
            enim diuitum non cottidie concupiscit aliena? quia <note type="margin"> B </note> opulentissimorum <lb/>
            non exturbare contendit agellulo suo pauperem atque <lb/>
            inopem auiti ruris eliminare finibus? quis contentus est suo? <lb/>
            cuius non inflammet diuitis animum uicina possessio? non <lb n="5"/>
            igitur unus Achab natus est, sed quod peius est cottidie Achab <lb/>
            nascitur et numquam moritur huic saeculo. si unus occidat, <lb/>
            adsurgunt plurimi. plures qui rapiant quam qui amittant. non <note type="margin"> C </note> <lb/>
            unus Nabuthae pauper occisus est; cottidie Nabuthae sternitur, <lb/>
            cottidie pauper occiditur. hoc metu percitum humanum <lb n="10"/>
            genus cedit iam suis terris, migrat cum paruulis pauper onustus <lb/>
            pignore suo, uxor sequitur inlacrimans, tamquam ad <lb/>
            bustum prosequatur maritum. minus tamen deplorat illa, quae <lb/>
            deflet suorum funera, quia etsi amisit coniugis praesidium, <lb/>
            sepulchrum tenet, etsi filios non tenet, tamen exules non dolet, <lb n="15"/>
            non ingemit grauiora funeribus tenerae prolis ieiunia. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>