<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> ergo cui deus portio est nihil debet <lb/>
            curare nisi deum, ne alterius impediatur necessitatis munere. <lb n="15"/>
            quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui atque <note type="margin"> B </note> <lb/>
            huic nostro officio decerpitur. haec enim uera est sacerdotis <lb/>
            fuga, abdicatio domesticorum et quaedam alienatio carissimorum, <lb/>
            ut suis se abneget qui seruire deo gestit. recte ergo fugaces <lb/>
            fugacibus commendauit aeternae legis sanctio, ut qui hunc <lb n="20"/>
            mundum obliti sunt eos recipiant qui peccata sua condemnantes <lb/>
            atque opera obliuionem uitae superioris expetant et <lb/>
            saecularia quae gesserint abolere desiderent. fugitans igitur <note type="margin"> C </note> <lb/>
            est suorum sacri altaris eius minister. unde dominus quasi

<note type="footnote"> 2 Luc. 18, 29 3 Gen. 12, 1 5 Hebr. 7, 10 7 Luc. 9, 23 <lb/>
            10 I Petro 2, 9 11 Galat. 4, 4 Rom. 11, 5 17 Philo 1. c. 17 (559, 21) <lb/>
            24 Matth. 12, 48, cf. Philo 1. c. 17 (559, 17) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">fort</hi>. &lt;qui&gt; ut 3 et <hi rend="italic">PC om. cet</hi>. 5 leui <hi rend="italic">PCx r</hi> leui. U\'C leuim VUx <lb/>
            leuin <hi rend="italic">cet</hi>. 8 se <hi rend="italic">A ml PVCSH semet Am2</hi> (met 8. <hi rend="italic">u.) cet</hi>. 10 sit A <hi rend="italic">(s. u. <lb/>
             m2 i</hi> est) est (8. ait) <hi rend="italic">T</hi> sit <hi rend="italic">in ras. 91x</hi> 11 adoptione <hi rend="italic">APVWCx</hi> adoptio U <lb/>
            adoptionis <hi rend="italic">(om</hi>. in) <hi rend="italic">T</hi> 13 profectio <hi rend="italic">pi et</hi> (i <hi rend="italic">eras.) E</hi> profecto 91x perfectio <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. propositum est <hi rend="italic">V et</hi> (est s. fl.) <hi rend="italic">C</hi> 15 <hi rend="italic">ne? AP</hi> 16 cultu <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 se seruire <hi rend="italic">A</hi> (se <hi rend="italic">del. m2) C</hi> (se <hi rend="italic">eras.) P</hi> 20 in <hi rend="italic">(del. m2)</hi> hunc <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 conderapnantes <hi rend="italic">PC</hi> 22 expetant 31 expet.nt <hi rend="italic">C</hi> (a <hi rend="italic">eras.,</hi> u 8. <hi rend="italic">raN.)</hi> <lb/>
            expetunt <hi rend="italic">T (ex</hi> expectant) expectent 91\' <hi rend="italic">(m2 ex</hi> expectant) expetent <hi rend="italic">E</hi> exoptent <lb/>
            21x expectant <hi rend="italic">cet</hi>. et <hi rend="italic">A</hi> (s. m2 l ac) ac <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            princeps sacerdotum formam Leuitis in euangelio dans suo <lb/>
            dixit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? <lb/>
            hoc est: non agnosco matrem, non recognosco fratres, ignoro <lb/>
            proximos. mater mea et fratres mei hi sunt qui <lb/>
            audiunt uerbum dei et faciunt. solum ergo uerbum<lb n="5"/>
            dei nouit minister, cum eos nouit in quibus operatur dei <lb/>
            uerbum. et ideo exul est mundi: fugitans corporis, fugitans <lb/>
            passionum abdicat se omnibus, ut solus remaneat, sicut Helias <note type="margin"> D </note> <lb/>
            dixit: et ego relictus sum solus. sed non erat solus, <lb/>
            cum quo erat Christus. et ipse dominus relictus est solus,<lb n="10"/>
            sed non sum inquit solus, quoniam pater mecum est. <lb/>
            est etiam illa causa quia Leuitae ministri sunt dei. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> et ideo <lb/>
            ipsorum ciuitates fugientibus homicidis per legem deputantur, <lb/>
            quia ipsis ius est diuina mandata exsequi circa eos qui crimen <lb/>
            mortale admiserint. nescit ecclesia publicare leges suas: nouit,<note type="margin"> E </note> <lb n="15"/>
            ut dominico sacerdos oboediat imperatu. audi Leuitam dicentem <lb/>
            tradidi huiusmodi Satanae in interitum carnis, <lb/>
            ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu <lb/>
            Christi. percussus igitur Leuitico gladio moriatur sensus <lb/>
            carnis in nobis, ut uiuat anima nostra. nisi enim sensus<lb n="20"/>
            carnis occiderit, nullus esse potest uitae fructus aeternae. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>