<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:49-50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:49-50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p> quaerenti igitur patri cibum <lb/>
            uerbi - non enim in solo pane uiuit homo, sed in omni <lb/>
            uerbo dei; talem cibum quaerebat Isaac, talem cibum esuriebat<lb n="5"/>
            Petrus, quando uidit credituri gentilis populi mysteria - <lb/>
            Esau praesto non habuit cibum spiritalis et uelocioris ingenii. <lb/>
            dum ille uenatur et quaerit et praedurum atque agrestem <note type="margin"> D </note> <lb/>
            sermonem suggerere parat, praeuenit Iacob celeri inuentione <lb/>
            et miti et prope domestica responsione suaue uerbum ministrans,<lb n="10"/>
            quo eum mulceret et delectaret. unde miratus pater <lb/>
            ait: quid est hoc, quod tam cito inuenisti, fili? <lb/>
            respondit Iacob: quod tradidit dominus deus tuus <lb/>
            in manus meas. prima definitio in interrogatione est, secunda <lb/>
            in responso. plena igitur omnia repperiens pater quae erant<note type="margin"> E </note> <lb n="15"/>
            uel ingenii uel diligentiae definitionis consummatione conclusit <lb/>
            dicens: ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, <lb/>
            quem benedixit dominus. ager enim et naturale habet <lb/>
            fertilitatis ingenium et culturae diligentiam temporalem meritoque <lb/>
            in eo est plenitudo, cui utrumque non deest. simul<lb n="20"/>
            cum addiderit: quem benedixit dominus, uidetur naturae <lb/>
            gratiam praetulisse cultionis labori. et confirmauit Esau dicens : <lb/>
            iuste uocatum est nomen illius Iacob; subplantauit <lb/>
            enim me iam bis et primogenita mea accepit. <note type="margin"> F </note>

<note type="footnote"> 4 Matth. 4, 4 Luc. 4, 4 5 Gen. 27. 4 Act. 10, 10 sqq. 8 Gen. <lb/>
            27. 5 11 Philo 1. c. 80 (571, 29) 12 Gen. 27, 20 17 Gen. 27, 27 <lb/>
            23 Gen. 27, 36 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illud in tempore <hi rend="italic">NT</hi> 5 isac P 6 misteria <hi rend="italic">AnC</hi> 8 uenatur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            (uena ex uenena) adgrestem A <hi rend="italic">(corr</hi>. tn2) P !grestem <hi rend="italic">C</hi> (a 8. ») <lb/>
            9 inuentione <hi rend="italic">A</hi> (i s. e m2) 10 mitti (t <hi rend="italic">pr. eras.)</hi> Pนx (t <hi rend="italic">Pr. exp.) T</hi> <lb/>
            11 quo <hi rend="italic">A</hi> (8. m:! x que) que (o S. e) T et scripsi ut A (8. m2 ac) <lb/>
            <hi rend="italic">PCC\'Cx</hi> ac <hi rend="italic">cet</hi>. 12 fili mi A (mi 8. U. <hi rend="italic">m2) NT</hi> 15 responsione <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            (tn. <hi rend="italic">ant. et iterum m2 ex</hi> responso) <hi rend="italic">C\'Cx</hi> responso (ex responsione) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 naturale <hi rend="italic">P et</hi> (-le <hi rend="italic">corr.) Aน</hi> 23 illius] eius <hi rend="italic">CPT, om. V</hi> supplantauit <lb/>
            Pน\'C </note> 
<pb n="203"/>
            
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed forte dicas: in quo moram fecit qui ad uenationem <lb/>
            a patre missus est ? sed considera quia et pater pronuntiauit <lb/>
            quia paratum habere non posset quod spiritaliter petebatur. <lb/>
            et ideo quia deficiebatur ingenio uel diligentiae subsidium <lb/>
            ut adiungeret exigebat. celeritatis quoque admonet, qui ait: <lb n="5"/>
            cape arcum et sagittam. accipit tamen et diligentiae <lb/>
            fructum qui agnoscit superius esse ingenii munus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>