<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:25-26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:25-26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="5" unit="altchapter"/>  Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne <note type="margin"> c </note> <lb/>
            quod esse magnificum putatur, ubi et qui se putat aliquid <lb/>
            esse nihil est et omnino non est. uidi inquit impium superexaltatum <lb/>
            et eleuatum ultra caedros Libani et transiui, <lb/>
            et ecce non erat. et tu transi sicut Dauid, transi sicut<lb n="5"/>
            bonus seruus, ut dicatur tibi: transi, recumbe. transi sicut <lb/>
            Moyses, ut uideas deum Abraham, Isaac et Iacob et uideas <lb/>
            uisum magnum. hoc est uisum magnum. sed si uidere uis, <lb/>
            solue calciamentum pedum tuorum, solue omne uinculum <lb/>
            iniquitatis, solue uincula saeculi, relinque calciamentum, quod <lb/>
            <note type="margin"> D </note> <lb n="10"/>
            terrenum est. ideo Iesus sine calciamento, auro et argento, <lb/>
            pecunia apostolos destinauit, ne secum terrena portarent. qui <lb/>
            enim bonum quaerit non in calciamento, sed in pedum uelocitate <lb/>
            et decore laudatur dicente scriptura: quam speciosi <lb/>
            pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! <lb n="15"/>
            solue ergo calciamentum pedum tuorum, ut speciosi sint ad <lb/>
            euangelizandum. solue dixit, non liga. solue, ut transeas et <lb/>
            illum quem mirabaris in terra impium nihil esse, nihil posse <note type="margin"> E </note> <lb/>
            repperias. transi igitur, hoc est fuge de terris, ubi malitia est, <lb/>
            ubi auaritia. ideo dicit tibi Dauid: declina a malo et fac<lb n="20"/>
            bonum. declinare fugere est utique; malum autem in terris, <lb/>
            bonum in caelo est. unde et addidit: inquire pacem et

<note type="footnote"> 3 Psalm. XXXVI 35 sq. 6 Luc. 17, 7 7 Exod. 3, 6 Matth. <lb/>
            22, 82 9 Exod. 3, 5 11 Marc. 6, 8 Matth. 10, 9 Luc. 9, 3 14 Rom. <lb/>
            10, 15 Esai. 52, 7 17 Exod. 3, 5 20 Psalm. XXXIII 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ubi inane ... 3 nihil est supra <hi rend="italic">in mg. m2 A, om. PCCCx</hi> 2 magnificum <lb/>
            putatur esse <hi rend="italic">W</hi> esse aliquid Vนน\' 3 uidi <hi rend="italic">m2 ex</hi> ubi <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            4 ultra <hi rend="italic">(s. m2 i</hi> ut) <hi rend="italic">A</hi> cedros <hi rend="italic">T</hi> cedros <hi rend="italic">cet</hi>. 7 et (s. <hi rend="italic">m2 i</hi> ut) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">T; fort</hi>. et uideas uisum magnum <hi rend="italic">ex dittographia ortum</hi> 8 hoc est <lb/>
            uisum magnum <hi rend="italic">exp. 9T, om. VนCxE,</hi> hoc est enim uisum magnum <hi rend="italic">in<lb/>
             mg. T</hi> 10 uinculum <hi rend="italic">VNT</hi> cingula <hi rend="italic">plCx</hi> 11 auri et argenti <hi rend="italic">PCx et</hi> (i <lb/>
            <hi rend="italic">bis m2 ex</hi> 0) <hi rend="italic">CT</hi> peccunia <hi rend="italic">A (del. m2)</hi> pecunia <hi rend="italic">P et (8. u.) T, om. <lb/>
             cet</hi>. 12 apostolos <hi rend="italic">post</hi> Iesus, <hi rend="italic">quod</hi> s. <hi rend="italic">w. additum est, transponit V, om. <lb/>
             CCx</hi> 13 <hi rend="italic">uelocitate ...p. 185,</hi> 19 deseritur <hi rend="italic">om. C, qui post</hi> pedum <lb/>
            <hi rend="italic">8. u. m2 add</hi>. nuditate destinatur 18 minabaris <hi rend="italic">A</hi> (t ra <hi rend="italic">m2 s</hi>. na) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (r s. n <hi rend="italic">m2) post</hi> nihil <hi rend="italic">pr. add</hi>. illic <hi rend="italic">A (s. u. m2) VNT</hi> 20 dauit A <lb/>
            X X <lb/>
            21 tst utique <hi rend="italic">A (&lt; m2)</hi> utique est <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            sequere eam; pax in caelo est. denique de caelo ueniens <lb/>
            dixit: pacem do uobis, pacem meam relinquo uobis. <lb/>
            ergo quia fugienda et declinanda sunt mala, mala autem <lb/>
            in terris, in terris iniquitates. fugiamus terrena, ne nos <note type="margin"> F </note> <lb/>
            conprehendant iniquitates. quae etiam sanctum Dauid conprehenderunt, <lb n="5"/>
            sicut ipse testatur dicens: conprehenderunt me <lb/>
            iniquitates meae, et non potui ut uiderem, eo quod <lb/>
            fumo iniquitatis oculus animae caecatur, ne uideat quae sunt <lb/>
            lucida. sic ergo et Laban bona Iacob uidere non potuit et <lb/>
            princeps mundi gloriam Christi. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed forte dicas: cur igitur Iacob ad Laban missus est, si <lb/>
            Laban reprehensibilis ? si nomen consideremus, candidus dicitur <lb/>
            latine. ergo ad splendidiora lacob iubetur egredi. sed quia <lb/>
            carnalis erat, melius intellegimus splendidiora uitae huius. <note type="margin"> 429 A </note> <lb/>
            quasi nondum perfectus primo ad eum uadit, apud quem ad <lb n="15"/>
            horam exultaret in luce eius. filios autem deteriores habebat, <lb/>
            id est tolerabilius nomen quam opera. et ideo et matris <lb/>
            consilio et diuino oraculo et ipsius Iacob amatoris disciplinae <lb/>
            uoluntate deseritur ac derelinquitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>