<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:17-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1:17-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="4" unit="altchapter"/>   Accedamus itaque fidei suffragio subnixi et eius remigiis <note type="margin"> B </note> <lb/>
            eleuati ad illam sedem gratiae, fugientes hoc saeculum et <lb/>
            eius contagionem. hoc est autem fugere: abstinere a peccatis, <lb n="5"/>
            ad similitudinem et imaginem dei formam uirtutum adsumere, <note type="margin"> C </note> <lb/>
            extendere uires nostras ad imitationem dei secundum mensuram <lb/>
            nostrae possibilitatis. uir enim perfectus imago et gloria est <lb/>
            dei. unde et dominus ait: perfecti estote, sicut et pater <lb/>
            uester, qui in caelis est, perfectus est. hoc est igitur<lb n="10"/>
            similem esse dei, habere iustitiam, habere sapientiam et uirtute <lb/>
            esse perfectum. deus enim sine peccato, et ideo qui peccatum <lb/>
            fugit ad imaginem est dei. non est igitur dubium quod is <note type="margin"> D </note> <lb/>
            qui a peccato abstinet fugit. unde et apostolus clamat: fugite <lb/>
            fornicationem. persequuntur enim nos peccatorum inlecebrae,<lb n="15"/>
            persequitur libido: sed tu fuge tamquam furiosam dominam, <lb/>
            quae si conprehenderit, nec die nec nocte requiescere sinit, <lb/>
            exagitat, urit, incendit. fuge auaritiam, ne te interius conprehendat. <lb/>
            fuge perfidiam, ne te suis inuoluat retibus. unde et <note type="margin"> E </note> <lb/>
            dominus ait: cum autem persequentur uos in ciuitate<lb n="20"/>
            ista, fugite in aliam. amen dico uobis, non consummabitis <lb/>
            ciuitates Istrahel, donec ueniat filius hominis.

<note type="footnote"> 8 Sir. 34 (31), 10 9 Matth. 5, 48 14 I Cor. 6, 18 16 Cic. <lb/>
            de sen. 47 20 Matth. 10, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 innotesitcam <hi rend="italic">A</hi> (f car 8. cam <hi rend="italic">m2)</hi> innotescar <hi rend="italic">T</hi> 2 super 91x 4 leuati <lb/>
            <hi rend="italic">N\'</hi> subleuati <hi rend="italic">P\'</hi> refugientes <hi rend="italic">PCx</hi> 7 et extendere 91 11 dei <lb/>
            <hi rend="italic">8. u. m2 A, om. PCCCx</hi> uirtute <hi rend="italic">PCC\'Cx</hi> in uirtute <hi rend="italic">A</hi> (in <hi rend="italic">s. u. m2)<lb/>
             cet</hi>. 12 enim est 91\' (est <hi rend="italic">s</hi>. ti. <hi rend="italic">m2) นxE</hi> peccato est <hi rend="italic">C</hi> (est <hi rend="italic">s</hi>. u.) <lb/>
            13 dei est <hi rend="italic">CCxW,x</hi> his P (h <hi rend="italic">exp.)</hi> 91 14 est abstinens 91\' (est s. <hi rend="italic">U. <lb/>
             m2) %xE</hi> 15 persecuntur <hi rend="italic">Pนน\'C</hi> 16 tamquam] quasi <hi rend="italic">CG\'Cx</hi> 18 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            conprehendit <hi rend="italic">add. a</hi> fuge inuidia quae non solum alienos: uerum multo <lb/>
            magis eum quem possederit lacerare consueuit 19 ne te#*suis A (in <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> 20 ciuitatem istam <hi rend="italic">A</hi> (m <hi rend="italic">exp. bis m2)</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> aliam <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            quodsi in alia persequentur \'uos fugite in aliam <hi rend="italic">A s. u. m2 VlYlT</hi> (quodsi <lb/>
            in aliam 91 (m <hi rend="italic">exp. m. ant.)</hi> 91\' (m <hi rend="italic">eras.) E</hi>. uos <hi rend="italic">om. T, in E haec <lb/>
            tramposita post</hi> amen dico uobis) 22 ciuitates <hi rend="italic">A (8. u. m2) P</hi> (8. tl. <lb/>
            <hi rend="italic">ml), om. C</hi> israhl: <hi rend="italic">P</hi> israhel <hi rend="italic">V</hi> isrf <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            etenim quamuis propter infirmitatem carnis fugam nobis suadere <lb/>
            uideatur, tamen melius fugit qui fugit inlecebram saecularem, <lb/>
            ut non teneatur diuitiarum suarum sollicitudine, non thensauri <lb/>
            contemplatione, non uitae istius cupiditate, sed directa animi <lb/>
            intentione festinet ad gloriam regni caelestis, properet ad <note type="margin"> F </note> <lb n="5"/>
            coronam nec terrenorum contuitu a sui corporis passione <lb/>
            reuocetur. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Fuga ergo mors est uel celebrata vel adumbrata. et forte <note type="margin"> 426 A </note> <lb/>
            illas exprimit refugii legitimi ciuitates, ut fugiamus ad uirtutum <lb/>
            culmina, quas pro praemiis bono faeneratori alibi dispensat <lb n="10"/>
            dicens: quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem <lb/>
            habens supra decem ciuitates. lex VI nouit ciuitates: <lb/>
            sed quia legem impleuit qui potuit dicere: non ueni soluere <lb/>
            legem, sed implere, perfectiorem numerum remunerationis <lb/>
            indulget. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>