<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1:5-6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1:5-6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> denique spiritaliter de populis hoc <lb/>
            esse mysterium senior declarauit. nam cum filius eum putaret <lb/>
            errasse uitio hebetioris aspectus, conuertere uoluit manus <lb n="5"/>
            eius dicens: non sic pater; hic enim primitiuus est. <note type="margin"> D </note> <lb/>
            inpone dexteram tuam supra caput eius. et noluit, <lb/>
            sed dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, <lb/>
            et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior <lb/>
            illo erit, et semen illius erit multitudo gentium. <lb n="10"/>
            denique praeferendum Ephraem seniori germano etiam benedictionis <lb/>
            serie prophetauit dicens: in uobis benedicetur <lb/>
            Istrahel dicentibus: faciat uobis deus sicut <note type="margin"> 515 A </note> <lb/>
            Ephraem et Manasse. et ideo cum essent nepotes, in <lb/>
            locum filiorum sunt adoptati, ut non essent auitae benedictionis <lb n="15"/>
            expertes. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="2" unit="altchapter"/> Hac benedictione celebrata uocauit etiam filios suos. et <note type="margin"> B </note> <lb/>
            qui ante iuniorem seniori praetulerat coepit a primo, ut in <lb/>
            illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem seruaret aetatis, <lb/>
            simul quia ante in duobus benedixerat uniuersos cum omni <lb n="20"/>
            posteritate et progenie futurorum, ne aut superflua uideretur <lb/>
            plebis iterata benedictio aut prior aestimaretur infirma. meritoque <lb/>
            repetitam magis adnuntiationem eorum quae posterioribus <note type="margin"> C </note> <lb/>
            essent euentura temporibus quam benedictionem conferre se <lb/>
            dicit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>