<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1:21-22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1:21-22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> ideo, donec ille ueniat, non <lb/>
            deficiet dux ex Iuda. ut usque ad eius ortum regalis <lb/>
            successionis fides incorrupta seruetur. postea enim. ut docuimus <lb/>
            tractatu habito in euangelium, per Herodem adulterata successio<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            praerogatiuam dignitatis amisit. etenim quia uerum regem <lb/>
            negarunt, falsos habere coeperunt. ergo hoc dicit patriarcha: <lb/>
            seruabitur in iudicibus uel regibus Iudaeorum intemeratae <lb/>
            successionis hereditas ducta per reges, donec ueniat cui <lb/>
            repositum est, ut ecclesiam dei congreget ex conuentu<lb n="15"/>
            nationum omnium et gentilium deuotione populorum, hoc est <lb/>
            ipsum manet, ipsi debitum reseruatur, ipsi tantae gratiae <lb/>
            praerogatiua defertur. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p> Et ipse est expectatio gentium. plus dixit quam si <note type="margin"> F </note> <lb/>
            dixisset: ipsum expectant gentes, quod omnis spes ecclesiae <lb n="20"/>
            in ipso recumbat. ideo dicitur Moysi: solue calciamentum <lb/>
            pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae crederetur, qui <lb/>
            dux plebis eligebatur. ideo soluit calciamentum suum Iesus <lb/>
            Naue, ut uenturo tanti muneris gratiam et ipse seruaret. ideo <lb/>
            dicit Iohannes: post me uenit uir, cuius non sum<lb n="25"/>
            dignus soluere corrigiam calciamenti eius, ideo <lb/>
            dicit: qui habet sponsam sponsus est; amicus autem <lb/>
            sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet, hoc

<note type="footnote"> 7 Gen. 49, 10 9 in Lucam III 41 21 Exod. 3, 5 28 Iosue <lb/>
            5, 15 (16) 25 Ioh. 1, 27 27 Ioh. 3, 29 </note>

<note type="footnote"> 5 indigebit P auxilio <hi rend="italic">DT</hi> 7 et ideo <hi rend="italic">jVD</hi> 10 habito <hi rend="italic">P</hi> (0 <hi rend="italic">m2 <lb/>
            ex</hi> u) 12 negarunt <hi rend="italic">BPVPxOT\'</hi> negauerunt <hi rend="italic">ctt</hi>. 13 in uelP uel in <hi rend="italic">T\'</hi> <lb/>
            20 omnis <hi rend="italic">B</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> e) 21 moysi <hi rend="italic">B</hi> (0 <hi rend="italic">8. u.)</hi> m..si <hi rend="italic">P</hi> (oy <hi rend="italic">m2 s. ras.</hi>. <lb/>
            is <hi rend="italic">ut uidetur eras.)</hi> 24 tanti <hi rend="italic">in ras. B</hi> 26 calciamentorum 51x <lb/>
            28 eum et gaudio <hi rend="italic">N\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            est: ipse est solus uir ecclesiae, hic est expectatio gentium, <lb/>
            huic deferentes copulam gratiae nuptialis calciamentum suum <lb/>
            soluerunt prophetae. hic sponsus est, ego sponsi amicus: <lb/>
            gaudeo, quia uenit, quia uocem audio nuptialem, quia iam <lb/>
            non dura peccatorum supplicia, dura legis tormenta, sed <lb n="5"/>
            remissionem criminum, uocem laetitiae, sonum iucunditatis, <lb/>
            exultationem festi nuptialis audimus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>