<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1:46-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1:46-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p> laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? quam <lb/>
            igitur tunicam exuerit et non inuenerit quemadmodum induat <note type="margin"> B </note> <lb/>
            eam de scripturis, si possumus, reuelemus. est enim quaedam<lb n="5"/>
            tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta uelamina, <lb/>
            et ideo interdum melius est nudum esse corpore quam corde <lb/>
            uelatum. unde etiam Paulus nos admonet expoliari multo <lb/>
            esse melius quam superuestiri dicens etiam alibi: expoliantes <lb/>
            uos ueterem hominem cum actibus suis induite<lb n="10"/>
            nouum, qui renouatur in agnitionem secundum imaginem <lb/>
            eius qui creauit eum. ergo quae spoliata est et <note type="margin"> C </note> <lb/>
            pedes lotos habet et ideo quae lauit nescit quomodo inquinari <lb/>
            possit; obliuiscitur enim per gratiam quod hauserat per <lb/>
            naturam. magnus hic igitur et iustus amor mulieris ante<lb n="15"/>
            Dauid regiam se lauantis. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p> Sed non solum lauit, sed etiam uocauit, ut in eodem <lb/>
            accipimus libro dicente sancta ecclesia: ueni, frater meus, <lb/>
            exeamus in agro, requiescamus in castellis, diluculo <lb/>
            surgamus in uineas, uideamus si floruerunt uites. <lb n="20"/>
            non solum igitur lauat, sed etiam Christum uenire ad se <note type="margin"> D </note> <lb/>
            prouocat et inuitat dicens: tibi dabo ubera mea. nec sua

<note type="footnote"> 1 nerba \'&lt;aliquando&gt; nudam esse\' usque ad uerba (u. 14) \'per naturam\' <lb/>
            leguntur in Commentario in Cantica canticorum ex libris Arabrosii <lb/>
            collecto 5, 30 (I 1594 F-1595 A <hi rend="italic">B.)</hi> 2 Cant. 6, 3 9 Coloss. <lb/>
            3, 9 sq. 18 Cant. 7, 11 sq. 22 Cant. 7, 12 </note>

<note type="footnote"> 3 eos <hi rend="italic">TNB\'C</hi> illos <hi rend="italic">cet</hi>. 5 reuelamus <hi rend="italic">TN</hi> 8 nos admonet <hi rend="italic">TC</hi> admonet <lb/>
            nos <hi rend="italic">ND</hi> ammonet et nos <hi rend="italic">BT4B\'PM</hi> et nos <hi rend="italic">(om</hi>. admonet) P <lb/>
            9 melius esse <hi rend="italic">yC,</hi> esse <hi rend="italic">om. PJJE</hi> etiam <hi rend="italic">om. NC</hi> 11 agnitionem <hi rend="italic">TBC</hi> <lb/>
            agnitione <hi rend="italic">cet</hi>. eiua imaginem <hi rend="italic">N</hi> 12 spoliata <hi rend="italic">TN</hi> expoliata <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            13 et ideo quae lauit <hi rend="italic">om. C</hi> quomodo <hi rend="italic">TN</hi> quemadmodum <hi rend="italic">cet</hi>. 14 possint <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> possent <hi rend="italic">D</hi> 15 igitur hic <hi rend="italic">BB\'P,</hi> hic <hi rend="italic">om. D</hi> 16 regiam <hi rend="italic">om. <lb/>
            D,</hi> domum <hi rend="italic">M</hi> 18 accipimus <hi rend="italic">TDN</hi> accepimus <hi rend="italic">cet</hi>. 19 agrum <hi rend="italic">PM, <lb/>
            recte puto</hi> quiescamus y. 20 floruerunt uites (uitis <hi rend="italic">N) TN</hi> floruit <lb/>
            uitis <hi rend="italic">cet. 21 uenire ad se T ad se. uenire cet. 22 et om. TN</hi> opera <lb/>
            («. t ubera) <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="391"/>
            tantum, sed etiam noua et uetera pollicetur, sicut habes: <lb/>
            noua et uetera, frater meus, seruaui tibi. et quasi <lb/>
            amoris inpatiens quaerit adminiculum alicuius, a quo Christus <lb/>
            rogetur ut ueniat. uidete aestuantem, uidete desiderantem. <lb/>
            quis dabit inquit te, frater mi, lactentem ubera matris <lb n="5"/>
            meae? et qua ratione quaerat et qua gratia inuitet et quemadmodum <lb/>
            possit tenere demonstrat et quemadmodum foris <note type="margin"> E </note> <lb/>
            morantem expectet ostendit et ut domum suam ingrediatur <lb/>
            inplorat dicens: inueniens te foris osculabor te, adsumam <lb/>
            te et adducam te in domum matris meae et <lb n="10"/>
            in secretum eius, quae concepit me. uides quemadmodum <lb/>
            nuda sit, quae tectum non potest habere secretum <lb/>
            intemeratae utique naturae, secretum intimae conscientiae <lb/>
            non designatum aliqua temeritate uitiorum. hortus enim <lb/>
            clausus est ecclesia sancta et inmaculata uirginitas, quae ideo <lb n="15"/>
            hanc gratiam meretur a Christo, quia uerbum dei quaesiuit <note type="margin"> F </note> <lb/>
            desiderauit inuenit aduigilans ante ostia sapientiae, sicut <lb/>
            ipsa dicit: beatus uir, qui audit me, et homo, qui <lb/>
            uias meas custodierit aduigilans meis ostiis cottidie, <lb/>
             custodiens postes mei introitus; exitus enim mei <lb n="20"/>
            exitus sunt uitae. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sic ecclesiae suae Christus speciem concupiuit et parauit

<note type="footnote"> 2 Cant. 7, 13 uerba \'quasi amoris\' usque ad \'deBiderantem\' u. <lb/>
            4 paululum immutata uerbis ex quibusdam aliislocis (p. 389, 11; 391,16); <lb/>
            adiectis leguntur in Commentario in Cantica canticorum ei Ambrosii <lb/>
            libris collecto 5, 57 (I 1600 F <hi rend="italic">B.)</hi> 5 Cant. 8, 1 9 Cant. 8, 2 <lb/>
            14 Cant. 4, 12 18 Prouerb. 8, 34 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 mi <hi rend="italic">M</hi> m <hi rend="italic">DP\' et</hi> (i <hi rend="italic">eras.) B</hi> m <hi rend="italic">P</hi> mihi <hi rend="italic">cet</hi>. lactentem <hi rend="italic">TNB et</hi> <lb/>
            (cte <hi rend="italic">in ras. m3) T1</hi> lactantem <hi rend="italic">cet</hi>. 6 qua <hi rend="italic">alt. om. BDTIPM,</hi> et <hi rend="italic">om. B\'P\'</hi> <lb/>
            7 demonstret <hi rend="italic">PPM</hi> demonstrat (a <hi rend="italic">in ras. m3) T\'</hi> demonstraetur (e <hi rend="italic">alt. <lb/>
             8. u.) B</hi> et <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. 8 domo sua <hi rend="italic">BDB\'T\'</hi> de domo sua P1 <lb/>
            egrediatur X 9 te et assumam <hi rend="italic">N</hi> 12 tectum non potest <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            non potest tectum (tecum X) <hi rend="italic">cet</hi>. 15 ecclesiae sanctae <hi rend="italic">DPM</hi> 16 Chrifrto] <lb/>
            dñO <hi rend="italic">PM</hi> 18 audierit <hi rend="italic">D, fort</hi>. audiet 20 exitus enim <hi rend="italic">TN</hi> et <lb/>
            exitus <hi rend="italic">D et (om</hi>. mei) <hi rend="italic">PM</hi> exitus <hi rend="italic">cet</hi>. 21 sunt <hi rend="italic">om. B\'P</hi> 22 aic <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            (c <hi rend="italic">eras.)</hi> si <hi rend="italic">BDN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="392"/>
            eam sibi in uxorem adsciscere. sed quia erat sub lege — <lb/>
            sub lege enim Petrus, Iohannes ceterique apostolici um -, <note type="margin"> 725 A </note> <lb/>
            prius nos obseruantiae corporalis uncus relaxandos putauit. <lb/>
            quamuis enim lex religiosa, lex iusta sicut Uri persona inducitur, <lb/>
            quia tam religiosus et castus erat, ut regressus e<lb n="5"/>
            bello uxorem non recognosceret nec intraret ad eam, tamen <lb/>
            ubi Uri Dauid, hoc est uiri humilis copulam cognouit, <lb/>
            ecclesiae a synagogae coniunctione discedens locum futuris <lb/>
            nuptiis praeparabat. unde et Iohannes typum accepit legis, <lb/>
            qui quamuis esset ex patribus, parari uias domini nuntiauit<note type="margin"> B </note> <lb n="10"/>
            et ecclesiae copulam prophetabat et ideo occisus inducitur, <lb/>
            ut defectum legitimae obseruationis ostenderet; lex enim et <lb/>
            prophetae usque ad Iohannem. ergo iam Uri occisus est in <lb/>
            typo legis, ut synagoga legis laqueis solueretur, quoniam quae <lb/>
            sub uiro est mulier uiuente uiro ligata est legi, si autem<lb n="15"/>
            mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri. igitur uiuente uiro <lb/>
            uocabitur adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; si autem <lb/>
            mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri, ita ut non <note type="margin"> C </note> <lb/>
            sit adultera, si fuerit cum alio uiro. ergo non adultera humana <lb/>
            condicio, quae licet sub lege fuerit, tamen abolita quodammodo <lb n="20"/>
            obseruantia legis in gratiam uindicata est.</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p>legis autem <lb/>
            obseruantiam non Christus aboleuit. unde et Uri non Dauid <lb/>
            occidit, sed occidi a bellatoribus passus est, hoc est

<note type="footnote"> 10 Matth. 3, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om</hi>. X adsciscere <hi rend="italic">TNPM</hi> adscicere (ce 8. <hi rend="italic">u.)</hi> T adscire <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (ad <hi rend="italic">in ras.) B\'</hi> ascire <hi rend="italic">P1</hi> asscire (s <hi rend="italic">pr. s. u.) D</hi> 4 uri <hi rend="italic">TP\'</hi> uiri <hi rend="italic">TNB\'</hi> <lb/>
            uriae <hi rend="italic">uel</hi> urie <hi rend="italic">cet</hi>. 5 qui. <hi rend="italic">T</hi> (a <hi rend="italic">eras.)</hi> erat <hi rend="italic">TNB\'P\'</hi> fuit <hi rend="italic">T\', om. cet</hi>. <lb/>
            e bello <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. 7 uri <hi rend="italic">TłP et (exp. m2) M</hi> ueri <hi rend="italic">TN</hi> uiri <hi rend="italic">B\'</hi> <lb/>
            urie <hi rend="italic">(eras.) B</hi> uria <hi rend="italic">(add</hi>. interfecto) <hi rend="italic">D</hi> urias P uiri <hi rend="italic">om. PM,</hi> uir <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            8 ecclesia <hi rend="italic">TN</hi> 9 praeparabat <hi rend="italic">TN</hi> praeparauit <hi rend="italic">cet</hi>. 10 parare <hi rend="italic">B\'PPM</hi> <lb/>
            11 <hi rend="italic">etjpr. om. TN</hi> prophetauit <hi rend="italic">D</hi> 12 legitimae defectum <hi rend="italic">B\'P\'</hi> 13 iam <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> etiam <hi rend="italic">XM</hi> et <hi rend="italic">D, om. BP</hi> uri <hi rend="italic">TNTP1</hi> urias etiam <hi rend="italic">B</hi> urias <hi rend="italic">DB\'P<lb/>
             et</hi> (as <hi rend="italic">8. u. m2) M</hi> 17 si autem... alio uiro <hi rend="italic">om</hi>. X 19 humana conditio <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> humana conditione <hi rend="italic">P\'</hi> humanae conditioni <hi rend="italic">cet</hi>. 20 abolita <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> oblita <hi rend="italic">cet</hi>. 22 non <hi rend="italic">om. B\'P\'</hi> uri <hi rend="italic">TNT\'PI</hi> uriam <hi rend="italic">BDP et</hi> (am <lb/>
            <hi rend="italic">s. u. m2) M</hi> urya (å <hi rend="italic">in ras.) B\'</hi> dauid non <hi rend="italic">B\'</hi> (dauid in <hi rend="italic">ras.) P1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            profanari ritum obseruantiae ex lege uenientis per incursionem <lb/>
            barbarorum et captiuitatem Iudaeorum passus est Christus. <note type="margin"> D </note> <lb/>
            denique Uri lux mea dicitur. quae autem Christi lux nisi <lb/>
            lex et euangelium? — si enim crederetis Moysi, crederetis <lb/>
            et mihi; de me enim ille scripsit — quia lux Christi in <lb n="5"/>
            lege praecessit, cuius postea in euangelio gratia quasi in <lb/>
            eptamyxo [septiformi] spiritu uniuersa mundi huius inpleuit. <lb/>
            huic ergo legi carnem sustulit et ecclesiam sibi iunxit. cuius <lb/>
            legis lumen populus hostilis inminuit, quando legis sancta <lb/>
            uiolauit. inminuta ergo lux dei est in populo Iudaeorum, <lb n="10"/>
            quia caecitas ex parte in Israhel contigit, donec plenitudo <note type="margin">E </note> <lb/>
            gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="10" unit="altchapter"/> Superest adhuc et quartum mysterium, quod quaeso placidis <lb/>
            percipiatis auribus et mentem nostram, non uerba <note type="margin">F </note> pendatis; <lb/>
            non enim in uerbo est regnum dei, sed in uirtute. <lb n="15"/>
            adulterium factum est, homicidium factum est. hoc est quod <lb/>
            dictum est ad prophetam: sume tibi baculum nucinum. <lb/>
            et alibi uirgam nucinam legimus, per quam intellegimus ius <lb/>
            quoddam et summam prophetiae, quae more nucis foris <lb/>
            amara in cortice, dura in medio testae, tenera intus est et <lb n="20"/>
            fructuosa. etsi igitur in historia amariora auditis, in typo <lb/>
            dura cognoscitis, sperate tamen in mysterio fructuosa. adulterium <lb/>
            inquam in typo salutis est factum; non enim <note type="margin"> 726 A </note>

<note type="footnote"> 4 Ioh. 5, 46 7 Exod. 25, 37 11 Eom. 11, 25 17 Hier. 1, 11 <lb/>
            18 Nura. 17, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 nri <hi rend="italic">TNX</hi> uria (a a. <hi rend="italic">u. m2) M</hi> urias <hi rend="italic">DP</hi> urie <hi rend="italic">B</hi> qui <hi rend="italic">BT\'</hi> lux <lb/>
            xpi <hi rend="italic">BP\'</hi> 4 crederitis <hi rend="italic">T\'M</hi> 5 in lege lux xpi <hi rend="italic">BP1</hi> 6 euangelii <lb/>
            <hi rend="italic">BDVPM</hi> \' in eptamyxo <hi rend="italic">B</hi> in eptamymo <hi rend="italic">T</hi> in eptatico <hi rend="italic">DN</hi> in eptanixo <lb/>
            <hi rend="italic">T\' (in mg. m2</hi> nupta uiro ) <hi rend="italic">B\'</hi> eptanyxo <hi rend="italic">PM</hi> erepta uiro legi <lb/>
            uidelicet ecclesia <hi rend="italic">P1</hi> 7 septiformi (septiformique <hi rend="italic">P) deleuerunt <lb/>
            Maurini</hi> 8 et ecclesiam <hi rend="italic">TN</hi> uel ecclesiam <hi rend="italic">B</hi> coniunxit X 10 est <lb/>
            lux dei <hi rend="italic">T\' et (om</hi>. ergo) <hi rend="italic">B\'</hi> (ux dl <hi rend="italic">in ras.) P1</hi> 11 in <hi rend="italic">om. BT\'B\'</hi> <lb/>
            13 et <hi rend="italic">om</hi>. X 14 percipiatis <hi rend="italic">TN</hi> accipiatis <hi rend="italic">cet</hi>. pandatis <hi rend="italic">N</hi> 15 uirtute <lb/>
            (irtute <hi rend="italic">in ras.) T</hi> uirtute qeritate <hi rend="italic">T\'</hi> 16 factum <hi rend="italic">est pr. TN factum</hi> <lb/>
            est et <hi rend="italic">cet</hi>. factum est <hi rend="italic">alt. orn. P,</hi> est <hi rend="italic">om. B\'</hi> 17 nuceum <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            18 nocinam <hi rend="italic">T et (corr. ml) N</hi> nuceam <hi rend="italic">PM</hi> 20 testae <hi rend="italic">TNP1</hi> testa et <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. et <hi rend="italic">om. TBNF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            adulterium omne damnandum est. denique ad prophetam dictum <lb/>
            est: uade accipe tibi uxorem fornicariam. dominus <lb/>
            hoc iubet, cum ea quae fornicata fuerit esse coniugium, cuius <lb/>
            coniugii, ut supra diximus, partus est Christus. namque filio, <lb/>
            qui ex fornicatione natus est, a domino nomen impositum est <lb n="5"/>
            Iezrahel, quod est diuina generatio. si ergo pia illa copula <lb/>
            fornicariae, etiam ista utique pia societas adulterae copula est. <lb/>
            sed illa de Iudaeis. de diuinis autem non audeo licet pium <note type="margin"><lb/>
            B </note> <lb/>
             adulterium nominare, ne quem uel sonus sermonis offendat, <lb/>
            licet sensus ueneratior in promptu sit. quod potest tamen <lb n="10"/>
            cautius dici etsi non expressius, ex disparibus copulis contubernium <lb/>
            pium factum est, cum uerbum caro factum est. non <lb/>
            sunt enim legitima consortia diuinitatis et carnis nec ut <lb/>
            quodam foedere conueniunt naturae caro animae et anima <lb/>
            carni, ita etiam diuinitas et caro iusti seruant quodammodo <lb n="15"/>
            tori legem. suscepit carnem deus, adsumpsit animam, per <note type="margin"> C </note> <lb/>
            inusitatam nec legitimam incarnationem consortium fecit esse <lb/>
            legitimum, ut sit deus omnia et in omnibus. 
</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Denique ut scias esse mysterium, interpretare uocabula. <lb/>
            Dauid enim in typo accipis Christi, Betsabee filia sabbati et <lb n="20"/>
            filia plena et puteus dicitur iuramenti. quid igitur expressius <lb/>
            quam quod filia sabbati caro Christi est, quia misit deus <lb/>
            filium suum factum ex muliere, factum sub lege? eadem <lb/>
            plena, quia in passione eius legis est plenitudo uel quia plena <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 2 Osee 1, 2 4 cf. 9, 48 5 Osee 1. 3 sq. 12 Ioh. 1, 14 <lb/>
            18 Coloss. 3, 11 24 Rom. 13, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 qui 01] quia ea <hi rend="italic">B</hi> qui ea <hi rend="italic">T</hi> qui ex ea <hi rend="italic">B\'P\'</hi> 6 iesrahel <hi rend="italic">B\'</hi> iezrael <lb/>
            <hi rend="italic">PP\'M</hi> isrf <hi rend="italic">BD et (in mg. ni3</hi> iezrael) <hi rend="italic">T\'</hi> 7 utique <hi rend="italic">om. NB\'P\'</hi> societatis <lb/>
            <hi rend="italic">tacite Maurint</hi> copula <hi rend="italic">TN</hi> copulata <hi rend="italic">cet.; fort</hi>. copula <hi rend="italic">delendum</hi> <lb/>
            b a <lb/>
            10 uencratior <hi rend="italic">TN uenerationis cet</hi>. 11 pium factum est contubemium <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            12 cum 2x, <hi rend="italic">om. cet</hi>. 13 enim <hi rend="italic">om. N</hi> 14 conueniunt <hi rend="italic">DPM</hi> conueniant <lb/>
            / conueniente <hi rend="italic">TN et</hi> (-te <hi rend="italic">ex</hi> -t £ ) <hi rend="italic">B</hi> 16 legem (le in <hi rend="italic">ras.) T</hi> <lb/>
            legem thoii Z . 17 consortium] cft furtiufl <hi rend="italic">TN</hi> 18 et <hi rend="italic">om. D.lli\'P.if</hi> <lb/>
            20 accipis in typo X accipe <hi rend="italic">PM</hi> betsabee <hi rend="italic">T</hi> bersabee <hi rend="italic">B</hi> bethsabee <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> -bee <hi rend="italic">cet</hi>. et filia <hi rend="italic">TN et</hi> (e <hi rend="italic">m3 in ras.) T</hi> ut filia <hi rend="italic">BD</hi> ant filia <hi rend="italic">Ctlt</hi>. <lb/>
            21 uel puteus <hi rend="italic">B\'})I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            spiritu sancto; Iesus enim plenus spiritu sancto regressus est <lb/>
            a Iordane. eadem etiam puteus iuramenti, hoc est religionis <lb/>
            et fidei. et bene puteus, quia flumina de uentre eius fluent <lb/>
            aquae uiuae. hanc ergo adsumens sibi deus uerbum copulam <lb/>
            fecit esse legitimam, quod mysterium etiam illae nuptiae <lb n="5"/>
            declararunt, quae sunt in Canticis canticorum, quibus Christo <lb/>
            ecclesia et spiritui caro nubit. et ideo circumcursabat et <lb/>
            . quaerebat ubique dei uerbum, quia uulnerata, quia nuda, quia <note type="margin"> E </note> <lb/>
            adultera in omnibus, etsi inmaculata in Christo quaerebat <lb/>
            caro misera redemptorem. 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p> hanc sibi Christus iunxit, ut inmaculatam <lb n="10"/>
            redderet, hanc sociauit, ut auferret adulterium. et <lb/>
            quia sub lege erat, moriendum fuit, ut liberaretur a lege, ut <lb/>
            per illam mortem uelut quoddam legis et carnis matrimonium <lb/>
            solueretur. mortua est igitur in Christo caro, ut nos mortificati <lb/>
            legi per corpus Christi, sicut apostolus dixit, essemus <note type="margin"> F </note> <lb n="15"/>
            alterius, qui ex mortuis resurrexit, et passiones cupiditatesque <lb/>
            carnis et cogitationes peccatorum, quae per legem erant <lb/>
            in membris nostris, in illa morte morerentur, nos autem <lb/>
            soluti a lege mortis quasi noua Christi copula in nouitate <lb/>
             spiritus resurgeremus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Et tamen qui legem in Christi carne soluerunt eamque <lb/>
            putauerunt esse uiolandam omnes iussu Dauid a bellatoribus <lb/>
            interempti sunt. quo indicio ostenditur id, quod in posteriora <lb/>
            docuerunt esse signatum, quod eorum qui Christum interfecerunt <lb/>
             nullus euaserit, idque euidentissime reuelatur, eos <note type="margin"> 727 A </note> <lb n="25"/>
            quos ante mortem adsumpserat Christus sicut Iudaeos perisse <lb/>
            paruulos et informes, eos uero quos post mortem adsciuit in <lb/>
            numerum filiorum regno esse seruatos. unde iuxta hoc

<note type="footnote"> 1 Luc. 4, 1 3 Ioh. 7, 38 14 Rom. 7, 4-6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 spu sco <hi rend="italic">pr. TN</hi> gratia sps sci <hi rend="italic">D</hi> sps sci <hi rend="italic">cet</hi>. 5 etiam <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. <lb/>
            6 declararunt <hi rend="italic">TN</hi> designarunt <hi rend="italic">cet</hi>. 7 nubet X <hi rend="italic">(T\' corr</hi>. ml nubit) <hi rend="italic">PM <lb/>
            8 dei uerbum ubique B\'1x 9 adulterata T 10 xps sibi B\'P*</hi> 11 sibi <lb/>
            sociauit <hi rend="italic">DP*</hi> 17 cognitiones <hi rend="italic">TNM</hi> cognitionis <hi rend="italic">D</hi> 22 omnesque X <lb/>
            (que <hi rend="italic">eras. in T\')</hi> 23 iudicio <hi rend="italic">DM</hi> in <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. 24 interfecerint <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> 25 ideoque <hi rend="italic">N</hi> 26 xps <hi rend="italic">TN</hi> ihs cet. 28 numerum <hi rend="italic">TN</hi> numero <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="396"/>
            mysterium conuenit quod primus in Iudaeis fuerit partus infirmus, <lb/>
            ut postea in Christianis fieret fructus aeternus. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> : Sed iam ad nuntium transeamus. nam in superioribus <note type="margin"> B </note> tractatus <lb/>
            nobis de illo inuidioso adulterio et homicidio Dauid <lb/>
            prophetae fuit decursisque mysteriis non solum nihil quod<lb n="5"/>
            condemnaretur sed etiam quod laudaretur inuenimus. nunc <lb/>
            tractatus incipit esse de nuntio, quem decursi psalmi titulus <lb/>
            iam saepe repetitus ostendit. sic enim est: psalmus Dauid <lb/>
            intellectus, cum uenisset ad eum Nathan propheta, <note type="margin"> C </note> <lb/>
            cum intrasset ad Betsabee.</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p>itaque et haec pars historiae<lb n="10"/>
            retexenda est, quae huiusmodi est. \'diues\' inquit (et pauper <lb/>
            intra unam erant ciuitatem. diuiti multa armenta, multae <lb/>
            oues, pauperi una ouis, quae de pane et uino pauperis <lb/>
            alebatur et in sinu eius requiescebat. uenit hospes ad diuitem, <lb/>
            diues neque de armento suo neque de gregibus suis aliquid<lb n="15"/>
            abstulit, sed unam ouem pauperis occidit. hoc ubi cognouit <note type="margin"> D </note> <lb/>
            Dauid \'morietur\' inquit \'uir ille et restituet quadruplum\'. <lb/>
            respondit illi Nathan: \'tu es\\ deinde aperuit ei caeleste <lb/>
            mandatum dicens mandasse dominum quod multa illi bona, <lb/>
            id est opes regias sublato de pastorum numero contulisset<lb n="20"/>
            quodque in eum suam misericordiam profudisset et ideo <lb/>
            quoniam peccato exasperasset dominum, abducenda eius <lb/>
            omnia, rapienda ab hostibus, depopulandam domum. tunc <lb/>
            ait ille: \'peccaui\' et respondit Nathan: \'quoniam peccasse te <note type="margin"> E </note> <lb/>
            confiteris, remittet tibi dominus peccatum, sed filius tuus qui<lb n="25"/>
            natus est ex Betsabee morietur\'. hoc filio aegrotante Dauid

<note type="footnote"> 8 Psalm. L 1 sq. 11 Reg. II 12, 1 sqq. 26 Reg. II 12, 16 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 partus infirmus fuerit X 2 ut <hi rend="italic">TN7</hi> et <hi rend="italic">T\'</hi> (v <hi rend="italic">s. ?) cet</hi>. 3 in superioribus <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> superioribus diebus <hi rend="italic">cet</hi>. 5 decursusque <hi rend="italic">N</hi> decursus itaque <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 enim psalmus est X 9 uenit <hi rend="italic">PM</hi> 10 <hi rend="italic">ėt</hi> 26 betsabee <hi rend="italic">T</hi> bersabee <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            bethsabee <hi rend="italic">uel</hi> -eę <hi rend="italic">cet</hi>. 11 retexanda <hi rend="italic">T</hi> retexenda (e <hi rend="italic">tert</hi>. in <hi rend="italic">ras.) N</hi> <lb/>
            14 requiescebat <hi rend="italic">T</hi> (re 8. <hi rend="italic">u.)</hi> 15 suo nec <hi rend="italic">BPM</hi> 17 moriatur <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            inquit] ait <hi rend="italic">B\'. om. B</hi> inquit... quadruplum <hi rend="italic">in ras. m3 T4 (in mg. ras.,<lb/>
             in qua uerba</hi> inquit <hi rend="italic">et</hi> restituet <hi rend="italic">adhuc dinosci possunt)</hi> in quadraplum <lb/>
            <hi rend="italic">T\'PM</hi> 18 illi <hi rend="italic">om</hi>. X 21 misericordiam suam <hi rend="italic">BIP</hi> 24 illi <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> 25 remittit <hi rend="italic">PM</hi> 26 est tibi ex <hi rend="italic">B\'P\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="397"/>
            fleuit, humi iacuit, cilicio se operuit, ieiunauit. ubi mortuum <lb/>
            cognouit, surrexit, lauit, cenauit, alios consolatus est\'. 
</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p> uidete <lb/>
            quam multa. primo omnium quod deus pius atque misericors <lb/>
            est et quae nobis aduersa contingunt pro pretio nostri erroris <lb/>
            excipimus. didicimus igitur captiuitatem pretium esse peccati; <note type="margin"> F </note> <lb n="5"/>
            haec enim decernitur poena pro crimine. deinde illud aduertimus <lb/>
            quod regum lapsus poena populorum sit. sicut enim <lb/>
            eorum uirtute seruamur ita etiam errore periclitamur. unde <lb/>
            optandum est nobis, ut regem gloriosum atque perfectum <lb/>
            habere possimus. nos ergo qui regem uolumus habere perfectum <lb n="10"/>
            dominum nolumus habere perfectum ? an uero illi <lb/>
            possunt uelle hominem esse perfectum qui deum nolunt esse <lb/>
            perfectum? illud etiam breuiter textus operatur historiae, ut <lb/>
            aduertamus quam cito ueniae spes secuta sit. non mediocre <lb/>
            autem quod Nathan denuntiauit ei, hoc est inferior propheta; <lb n="15"/>
            grauis enim uerecundia pudorque delictum ab inferiore <note type="margin"> 728 A </note> reprehendi. <lb/>
            uidetis quod culpa gratiam minuat. sciebat Nathan <lb/>
            quod Dauid nesciebat; adeo caligat animus obumbratus <lb/>
            quadam nube uitiorum. deinde hic est Nathan, qui in superioribus <lb/>
             Dauid acceptum domino prophetauit, ut doleret <lb n="20"/>
            eodem redargui teste peccatum, quo prophetante fuerat meritum <lb/>
            praedicatum. 
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed iam mysterium requiramus. duo inquit uiri erant in <lb/>
            una ciuitate, unus diues et alter pauper. quis est hic <note type="margin"> B </note>

<note type="footnote"> 19 Reg. 117,3 sqq. 23 Reg. II 12 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> X x <lb/>
            5 accipumis X igitur] enim <hi rend="italic">BT*</hi> 8 uirtute eorum <hi rend="italic">T</hi> Baluamur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 9 obtandum <hi rend="italic">T</hi> 10 uolumus (u <hi rend="italic">pr. in ras.) T\'</hi> dominum <lb/>
            n. habere perfectum <hi rend="italic">in mg. ml T, om. D</hi> 11 drti nolumus <hi rend="italic">N</hi> dum uo- <lb/>
            /. i: <lb/>
            lumus X 12 perfectum esse <hi rend="italic">T</hi> perfectum esse X perfectum <hi rend="italic">(om</hi>. esse) P <lb/>
            13 historiae operatur <hi rend="italic">li\'P\'</hi> 14 aequuta <hi rend="italic">N</hi> 16 delictum <hi rend="italic">TN</hi> delicti <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. inferiori X reprehendi <hi rend="italic">TXD</hi> deprehendi <hi rend="italic">cet</hi>. 17 uidetur X <lb/>
            culpam gratia <hi rend="italic">D</hi> 18 caligabat <hi rend="italic">D</hi> 20 ut doleret eodem <lb/>
            redargui teste <hi rend="italic">TN</hi> ut dolor esset grauior quod ab eodem redarguente <lb/>
            eius D ut dolor et (doleret <hi rend="italic">corr. m3 T\')</hi> eodem redarguit esse <hi rend="italic">BT\'</hi> ut <lb/>
            doleret eodem redarguente <hi rend="italic">PM et (in ras. min. spatit) B\'</hi> et ut doleret <lb/>
            ab eodem eius est redargutum P\' 24 ciuitate una D </note> <lb/>
             
<pb n="398"/>
            diues aut pauper nisi forte unus populus Iudaeorum, alter <lb/>
            populus Christianus? ille diues in lege, diues eloquiis dei <lb/>
            sibi creditis, diues prophetiis, diues oraculis: hic uero pauper. <lb/>
            sed nolite hanc refugere paupertatem, quam sequitur regnum <lb/>
            caelorum; scriptum est enim: beati pauperes spiritu,<lb n="5"/>
            quoniam ipsorum est regnum caelorum. bona paupertas, <lb/>
            quae quod habuerit non amittit. bona paupertas, quae si <lb/>
            thesauros non habet pecuniae, habet tamen thesauros scientiae <lb/>
            atque sapientiae. nolite, filii, quasi uilem despicere <note type="margin"> C </note> paupertatem; <lb/>
            iste pauper clamauit et dominus exaudit eum. <lb n="10"/>
            nolite quasi magnis inuidere diuitiis; diuites eguerunt et <lb/>
            esurierunt. sed si uultis habere bona, dominum quaerite; <lb/>
            inquirentes enim dominum non deficient omni bono. <lb/>
            ergo nolite recusare omnem pauperem. pauper erat Petrus et <lb/>
            quem donaret nummulum non habebat, sed pretiosiorem<lb n="15"/>
            omni pecunia donabat salutem. pauper erat ille Lazarus in <lb/>
            euangelio, sed ille qui ante in ostro diues iacebat et purpura <note type="margin"> D </note> <lb/>
            optabat post exitum uitae stillante digito pauperis refrigerari. <lb/>
            quamuis ille ostro superbus regio et purpuratis uestibus <lb/>
            uulnera pauperis diues fastidiosus horruerit, tamen in infernis<lb n="20"/>
            locatus optabat eo loci fuisse quo Lazarus. quo loco lectio <lb/>
            non uidetur pecuniarum diuitem pauperemque describere, sed <lb/>
            eum pauperem, qui pro fide et deuotione uulnera corporis <lb/>
            non horruerit, famem ieiuniumque tolerauerit. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p> Cum igitur haberet populus Iudaeorum in suis gregibus <note type="margin"> E </note> <lb n="25"/>
            plurimas copias hostiarum, tamen unam ouiculam, quam

<note type="footnote"> 5 Matth. 5, 3 10 Psalm. XXXIII 7 11 Psalm. XXXIII 11 <lb/>
            13 Psalm. XXXIII 11 14 Act. 3, 6 16 Luc. 16, 20 17 Luc. Ifv <lb/>
            19 et 24 </note>

<note type="footnote"> 1 iste diues <hi rend="italic">D</hi> alter <hi rend="italic">TN</hi> et alter <hi rend="italic">cet</hi>. 3 prophetiia y prophetis <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. uero <hi rend="italic">Onl. B\'P</hi> 4 fugere X 6 quoniam ... caelorum <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            8 thesauros <hi rend="italic">pro TN</hi> thesaurum <hi rend="italic">cet</hi>. quae sibi non habet thesaurol X <lb/>
            9 filii <hi rend="italic">om. B</hi> 10 exaudit <hi rend="italic">T</hi> exaudiuit <hi rend="italic">cet</hi>. 13 enim] autem <hi rend="italic">B</hi> deficient] <lb/>
            minuentur <hi rend="italic">B</hi> 14 paupertatem X 15 daret <hi rend="italic">DP\'</hi> 16 dabat <lb/>
            <hi rend="italic">B\'P\'</hi> donadabat <hi rend="italic">T\'</hi> erat <hi rend="italic">om. D</hi> 17 iacebat in ostro <hi rend="italic">BIP</hi> diues <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. x 19 ostro ille <hi rend="italic">B\'P\'</hi> 20 inferno <hi rend="italic">D</hi> 21 eo <hi rend="italic">(in ras.) T</hi> loco <lb/>
            <hi rend="italic">BDN</hi> loci esse quo X </note> <lb/>
             
<pb n="399"/>
            populus ille pauper habebat, eripuit gloriosae illi subiciens <lb/>
            passioni. uis scire quam ouem? sicut ouis ad uictimam <lb/>
            ductus est, qui pane pauperis alebatur et potu pauperis <lb/>
            utebatur et in sinu pauperis dormiebat. nostris enim utebatur <lb/>
             alimentis, in nostri pectoris gremio quiescebat. nam in <lb n="5"/>
            Iudaeorum sinu requiescere se non posse memorauit dicens: <lb/>
            filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p> et <note type="margin"> F </note> <lb/>
            uenit hospes, inquit, ad uirum illum diuitem. quis est <lb/>
            iste hospes nisi miserabile peccatum? etenim culpa in hunc <lb/>
            mundum tamquam hospes intrauit, aliena nostrae et peregrina <lb n="10"/>
            naturae. itaque non de suis gregibus hostiam obtulit, sed <lb/>
            accepit ouiculam pauperis et occidit illam. cuius quidem <lb/>
            passio licet ad sacrarium salutare profecerit, tamen uidetur <lb/>
            illi sui fuisse furoris augmentum et cibus culpae incentiuumque <lb/>
            peccati. denique ludas panem accepit a Christo et tunc <lb n="15"/>
            magis repletus est diabolo, quia non accepit ex fide, qui tam  <lb/>
            hospitali domino proditionem parabat. 
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p> et iratus est Dauid <note type="margin"> 729 A </note> <lb/>
            ad uirum illum. diximus quod propheta Iudaeorum populus <lb/>
            declaratur et ideo sub hac figura se ipse condemnat. dignus <lb/>
             est morte uir ille, qui fecit haec, et ouiculam restituet in <lb n="20"/>
            quadruplum, hoc est periturum populum Iudaeorum, sed <lb/>
            cumulatioribus bonis fruiturum populum Christianum, quia <lb/>
            praestabilior est praesentibus status, qui ex resurrectione <lb/>
            debetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>