<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2:31-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2:31-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile, nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non
<milestone unit="section" n="2"/>
mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae
<milestone unit="section" n="3"/>
parantes imperium, verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita
<milestone unit="section" n="4"/>
merebatur, evertit, crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est :
<milestone unit="section" n="5"/>
<q>Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios, iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus,
<milestone unit="section" n="6"/>
rusticos interemimus. cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt, credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis
<note n="n26.254.1">diceretur
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; disceretur P. </note>
<pb n="p.256"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
esse correctos. Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi.
<milestone unit="section" n="8"/>
habes trecentas auri libras de
<note target="n26.256.1"/>
Zenobiae capsulis., habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum
<milestone unit="section" n="9"/>
bonis, habes gemmas regias. ex his omnibus fac cohonestari templum ; mihi et dis inmortalibus gratissimum feceris, ego ad senatum scribam, petens
<milestone unit="section" n="10"/>
ut mittat pontificem qui dedicet templum.</q>
haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua
<milestone unit="section" n="2"/>
virtute contudit, interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii,
<milestone unit="section" n="3"/>
quasi ut esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita, nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi
<milestone unit="section" n="4"/>
legiones
<note target="n26.256.2"/>
obtinuit. princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente et
<note target="n26.256.3"/>
Gallis atque ubique
<note n="n26.256.1">de ins. by Salm.; om. in P.</note>
<note n="n26.256.2"> regiones P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n26.256.3"> so Peter; orientem P. </note>
<pb n="p.258"/>
terrarum victor
<note target="n26.258.1"/>
Romam iter flexit, ut de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non absque re est cognoscere qui fuerit
<milestone unit="section" n="2"/>
Aureliani triumphus, fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa
<milestone unit="section" n="3"/>
est victa et triumphata. fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur.
<milestone unit="section" n="4"/>
praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta,
<note n="n26.258.1">So Helm in Hohl's ed.; terrori uicto P, after which P has eripe me his, invicte, malis, evidently a repetition from Tyr. Trig., xxi v. 3. </note>
<pb n="p.260"/>
praeter captivos gentium barbararum. Blemmyes, Axomitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactriani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus ; Gothi, Alani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suebi,
<milestone unit="section" n="5"/>
Vandali, Germani, religatis manibus captivi, praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem, ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabatâ—praelati
<milestone unit="section" n="2"/>
sunt tituli gentium nomina continentes, inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem
<milestone unit="section" n="3"/>
in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, prae ferebantur coronae omnium civitatum aureae
<milestone unit="section" n="4"/>
titulis eminentibus proditae. iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant.
<milestone unit="section" n="5"/>
denique vix nona hora in Capitolium
<milestone unit="section" n="6"/>
pervenit, sero autem ad Palatium, sequentibus diebus
<note n="n26.260.1">poteras cesserunt P. </note>
<pb n="p.262"/>
datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque
<note target="n26.262.1"/>
et acciperet et posteris suis
<milestone unit="section" n="2"/>
dimitteret, nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacer-
<note n="n26.262.1">So Peter; et unusquisque P, Hohl. </note>
<pb n="p.264"/>
dotia composuit, Templum Solis fundavit et pontifices
<note target="n26.264.1"/>
roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris.
<milestone unit="section" n="4"/>
His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum rediit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore quo Zenobiam superavit
<milestone unit="section" n="5"/>
gloriosissime iam vicerat, bellum indixit, sed cum iter faceret, apud Caenophrurium, mansionem quae est inter Heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est. </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi
<milestone unit="section" n="2"/>
edisseram. Aurelianus, quod negari non potest, severus,
<milestone unit="section" n="3"/>
truculentus, sanguinarius fuit princeps, hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea
<note n="n26.264.1">pontifices P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, dei. by Purser; porticibus Scaliger, foll. by Peter and Hohl. </note>
<pb n="p.266"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
causa, iam primum in odium suorum venit, incidit autem, ut se res fataliter agunt, ut Mnestheum quendam, quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod nescio quid de eo
<note target="n26.266.1"/>
suspicatus esset.
<milestone unit="section" n="5"/>
Mnestheus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis iis quibus Aurelianus vere irascebatur cum iis de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si
<milestone unit="section" n="6"/>
viri sint, subvenire. hi
<note target="n26.266.2"/>
cum exarsissent, timore qui merebantur offensam, dolore innocentes, quod
<note target="n26.266.3"/>
beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto loco iter facientem principem subito adorti interemerunt. </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt
<milestone unit="section" n="2"/>
ii a quibus interemptus est. sane Mnestheus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque
<note n="n26.266.1">eo Peter, Hohl; quo P, 27, def. by Purser. </note>
<note n="n26.266.2"> hi
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; hic P, Peter. . </note>
<note n="n26.266.3"> quod ins. by Salm. and Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.268"/>
significant, ubi et in columnis divo Aureliano statuae
<milestone unit="section" n="3"/>
constituae sunt, senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen populus Romanus, qui vulgo dicebat
<milestone unit="section" n="4"/>
Aurelianum paedagogum esse senatorum, imperavit annis sex minus paucis diebus, ac rebus magnis gestis inter divos relatus est.
<milestone unit="section" n="5"/>
Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est tacere non debui, nam multi ferunt Quintilium, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium.
<milestone unit="section" n="6"/>
verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum 1; cumque contra eum contionaretur nec a militibus audiretur, incisis sibimet venis die vicesimo imperii sui perisse.
<milestone unit="section" n="7"/>
Quidquid sane scelerum fuit, quidquid malae conscientiae vel artium funestarum, quidquid denique </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit, hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Vaballathi filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit.
<milestone unit="section" n="2"/>
Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum
<note n="n26.268.1">eum derelictum Peter; ea delectum P. </note>
<pb n="p.270"/>
Felicissimo rationali auctore, quod acerrime severissimeque compescuit, septem tamen milibus
<note target="n26.270.1"/>
suorum militum interemptis, ut epistula docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat:
<milestone unit="section" n="3"/>
<q> Aurelianus Augustus Ulpio patri, quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit, monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
hi compress i sunt septem milibus
<note target="n26.270.1"/>
lembariorum et ripariensium et castrianorum et Daciscorum interemptis. unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam.</q>
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tetricum triumphatum correctorem
<milestone unit="section" n="2"/>
Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. Templum Solis magnificentissimum constituit. muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope
<note n="n26.270.1">militibus P. </note>
<pb n="p.272"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
milia murorum eius ambitus teneant, idem quadruplatores ac delatores ingenti severitate persecutus est. tabulas publicas ad privatorum securitatem
<note target="n26.272.1"/>
exuri in
<milestone unit="section" n="4"/>
Foro Traiani semel iussit, amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est de exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis
<milestone unit="section" n="5"/>
meminit, fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut
<milestone unit="section" n="6"/>
eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. in Templo Solis multum auri gemmarumque constituit.
<milestone unit="section" n="7"/>
cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque eam
<note target="n26.272.2"/>
Daciam, quae nunc duas Moesias dividit.
<milestone unit="section" n="8"/>
Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo
<note target="n26.272.3"/>
facilius eos posset
<milestone unit="section" n="9"/>
occidere, addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis.
<note n="n26.272.1">seueritatem P, </note>
<note n="n26.272.2"> eam sugg. by Peter, Purser (cf. Eutrop., ix. 15); suam P. </note>
<note n="n26.272.3"> quo om. in P. </note>
<pb n="p.274"/>
</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere, et senatus sanctioris gravitas probat
<milestone unit="section" n="2"/>
et exercitus prudentis auctoritas; occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de iis faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant.
<milestone unit="section" n="3"/>
verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores
<milestone unit="section" n="4"/>
eos quos senatus elegerit, denique id tertio factum est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices ii permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus in locum Arellii Fusci delectus est.
<note target="n26.274.1"/>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>