<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2:21-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2:21-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum
<note n="n26.232.1">libri; si Baehrens, Peter 2 ; libris P. </note>
<pb n="p.234"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
paene solveretur imperium, et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus.
<milestone unit="section" n="3"/>
nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera
<milestone unit="section" n="4"/>
incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacriflciorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset.
<milestone unit="section" n="5"/>
Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae
<milestone unit="section" n="6"/>
mollius fuerant curanda compescuit. interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset
<milestone unit="section" n="7"/>
vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit
<milestone unit="section" n="8"/>
imperium, timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum
<note target="n26.234.1"/>
talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum,
<milestone unit="section" n="9"/>
sed mala ratione curantem. his actis cum
<note n="n26.234.1">perodiendum Salm., Hirschfeld, Hohl; perfodiendum P, Peter. </note>
<pb n="p.236"/>
videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit, nec tamen
<milestone unit="section" n="10"/>
pomerio addidit eo tempore sed postea, pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam
<milestone unit="section" n="11"/>
locupletaverit. addidit autem Augustus, addidit Troianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt
<note target="n26.236.1"/>
tributae. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale
<milestone unit="section" n="2"/>
tenebat imperium, iter flexit, multa in itinere ac magna bellorum genera confecit, nam in Thraciis et
<note n="n26.236.1">nomini sunt Salm., Peter; nominis P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.238"/>
in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabaudem cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit.
<milestone unit="section" n="3"/>
atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum
<milestone unit="section" n="4"/>
fecit eamque nullo certamine obtinuit, multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque
<milestone unit="section" n="5"/>
virtutem pauca libanda sunt. nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur:
<milestone unit="section" n="6"/>
<q>Canem in hoc oppido non relinquam.</q>
tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
patriam suam prodente civitas capta est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria
<milestone unit="section" n="2"/>
mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his :
<q>Canem," inquit, "negavi in hac urbe
<milestone unit="section" n="3"/>
me relicturum ; canes omnes occidite.</q>
grande prin-
<note n="n26.238.1">i.e., the Goths, who invaded the country south of the Danube in the summer of 271. On the spoils and captives taken by Aurelian see c. xxxiii. 3-4 and xxxiv. 1. He commemorated the victory by assuming the name Gothicus Maximus and by coins with the legend Victoria Gothica; see Matt.-Syd. v. p. 303, no. 339. It was probably at this time that the districts north of the Danube were evacuated; see note to c. xxxix. 7. </note>
<note n="n26.238.2">Meanwhile the Palmyrenes were driven out of Egypt by Probus, according to Prob., ix. 5. This happened after 11 Mar., </note>
<note n="n26.238.271">(of which date there is a papyrus dated in the joint reign of Aurelian and Vaballathus) and before 29 Aug., 271, after which there are no Alexandrian coins of Vaballathus. </note>
<pb n="p.240"/>
cipis dictum, grandius militum factum 1; nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur accepit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Epistula de Heraclammone :
<q>Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi, ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli quod eum milites occiderunt; neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae
<milestone unit="section" n="5"/>
non pepercit, solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit, divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur.</q>
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Taceri non debet res quae ad famam venerabilis
<milestone unit="section" n="3"/>
viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse ; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum
<note target="n26.240.2"/>
deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur
<note n="n26.240.1">factum Gruter, Peter; uocatum P. </note>
<note n="n26.240.2"> uerum editors; uir P1; uirum P corr. </note>
<pb n="p.242"/>
subito adstitisse, atque haec Latine, ut homo Pannonius
<milestone unit="section" n="4"/>
intellegeret, verba dixisse :
<q>Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque
<milestone unit="section" n="6"/>
in multis eius imaginem viderat templis, denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem.
<milestone unit="section" n="7"/>
haec ego et a gravibus viris comperi et
<note target="n26.242.1"/>
in Ulpiae Bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii
<milestone unit="section" n="8"/>
magis credidi, quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit, quae qui velit nosse, Graecos legat
<milestone unit="section" n="9"/>
libros qui de eius vita conscripti sunt. ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit,
<note target="n26.242.2"/>
breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea quae miranda sunt omnium voce praedicentur. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine
<note n="n26.242.1">et
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; om. in P. </note>
<note n="n26.242.2"> fauori usque quaque placuerit P corr.; favoriuscuerit P1; favor nos iuverit Peter. </note>
<pb n="p.244"/>
obtinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque
<milestone unit="section" n="2"/>
clementior fuit. pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium
<milestone unit="section" n="3"/>
apud Emesam magno certamine, cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime
<milestone unit="section" n="4"/>
parta victoria, recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad Templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus.
<milestone unit="section" n="5"/>
verum illic eam formam numinis repperit
<milestone unit="section" n="6"/>
quam in bello sibi faventem vidit. quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est.
<milestone unit="section" n="2"/>
Epistula ipsius exstat ad Mucaporem missa, in qua
<note n="n26.244.1">Septimius Zabdas (Zaba, see Claud., xi. 1), who had commanded in the battle near Antioch, after abandoning the city to Aurelian, fell back to the south along the Orontes to Emesa (Homs), where the great battle of the war was fought. Zenobia's troops, 70, 000 strong, greatly outnumbered the Romans, and her cavalry drove the Roman horse from the field, but her infantry was badly defeated by Aurelian. The defeated remnants of the Queen's army took refuge in the city, but the hostility of the towns-folk forced her to retreat across the desert to Palmyra, 90 miles distant, leaving behind a great amount of treasure. </note>
<pb n="p.246"/>
de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem
<milestone unit="section" n="3"/>
fatetur:
<q>Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque hostium quantum si vir a me oppugnandus esset, illa
<note target="n26.246.1"/>
conscientia et timore longe
<milestone unit="section" n="4"/>
deteriore. dici non potest quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum ; nulla pars muri est quae non binis et ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur.
<milestone unit="section" n="5"/>
quid plura? timet quasi femina, pugnat quasi poenam timens, sed credo adiuturos Romanam rem publicam vere
<note target="n26.246.2"/>
deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam pro- mittens, quarum exemplum indidi :
<milestone unit="section" n="7"/>
<q>Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque quos societas tenet bellica.
<milestone unit="section" n="8"/>
sponte facere debuistis id quod meis litteris nunc habetur, deditionem enim praecipio impunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam ubi
<milestone unit="section" n="9"/>
te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. gemmas, aurum, argentum, sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur.</q>
<note n="n26.246.1">illa Editor ; in P, Peter. </note>
<note n="n26.246.2"> uere Petschenig; uir P ; ueros Salm., Peter. </note>
<pb n="p.248"/>
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam eius fortuna poscebat, credo ad terrorem; nam eius quoque epistulae exemplum
<milestone unit="section" n="2"/>
indidi:
<q>Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te hoc quod poscis litteris petiit. virtute faciendum est quidquid in
<milestone unit="section" n="3"/>
rebus bellicis est gerendum. deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse
<milestone unit="section" n="4"/>
quam in qualibet vivere dignitate, nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus, pro nobis
<milestone unit="section" n="5"/>
sunt Saraceni, pro nobis Armenii. latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt, quid si igitur illa venerit manus quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas.</q>
<milestone unit="section" n="6"/>
Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. nam illa superior Aureliani Graeca missa est. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His acceptis litteris Aurelianus non erubuit sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit; neque quicquam vir fortis reliquit quod aut imperfectum videretur
<milestone unit="section" n="2"/>
aut incuratum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem poten-
<note n="n26.248.1">Otherwise unknown. </note>
<note n="n26.248.2">These were probably not very numerous, for the old enemy of the Romans, Sapor L, was nearing his end; he died in the autumn of 272, after making his son Hormizd I. king in his stead. </note>
<pb n="p.250"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
tissiraam vicit. victa igitur Zenobia cum fugeret camelis, quos dromedas vocitant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis est capta atque in Aureliani potestatem deducta.
<milestone unit="section" n="4"/>
Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior
<note target="n26.250.1"/>
atque insolentior
<milestone unit="section" n="5"/>
egit ea quae ratio temporis postulabat, tunc illatae illae
<note target="n26.250.2"/>
vestes, quas in Templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc
<note target="n26.250.3"/>
genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini
<milestone unit="section" n="2"/>
comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens :
<q>Sume purpuram, qualis apud nos
<milestone unit="section" n="3"/>
est.</q>
sed hoc falsum fuit.
<note target="n26.250.4"/>
nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisierunt tale genus
<note n="n26.250.1">superbior Salm., editors; superior P. </note>
<note n="n26.250.2"> illatae illae Purser; illae P; allatae Peter; illatae Eyssenhardt, Hohl. </note>
<note n="n26.250.3">tunc Peter; tum P. </note>
<note n="n26.250.4"> sed
<gap reason="omitted"/>
fuit
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.252"/>
purpurae nec tamen invenire potuerunt, dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam
<milestone unit="section" n="2"/>
poscentium. sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulierem reservavit, ut populi Romani oculis esset
<milestone unit="section" n="3"/>
ostentui, grave inter eos qui caesi sunt de Longino philosopho fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur, quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta.
<milestone unit="section" n="4"/>
Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus rediit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco
<note target="n26.252.1"/>
fertur :
<q>Superest, patres conscripti, ut me
<milestone unit="section" n="5"/>
etiam Carpisculum vocetis.</q>
carpisclum enim genus
<note n="n26.252.1">ioco Cornelissen, Hohl; loco P; e loco Peter. </note>
<pb n="p.254"/>
calciamenti esse satis notum est. quod cognomen deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armeniacus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.
<note target="n26.254.1"/>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>