<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praefectus urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit,
<milestone unit="section" n="2"/>
ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad Hortos Varianos instituit et in eo
<milestone unit="section" n="3"/>
praecipue de vita principum, cumque ad Templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me quis vitam eius in litteras rettulisset,
<milestone unit="section" n="4"/>
cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem
<pb n="p.194"/>
gemitus sui vir sanctus per haec verba profudit:
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Ergo Thersitem, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt; divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? deus
<milestone unit="section" n="6"/>
avertat hanc amentiam, et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus, etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent.
<milestone unit="section" n="7"/>
quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem ut tibi ex Ulpia Bibliotheca et libri
<milestone unit="section" n="8"/>
lintei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut
<milestone unit="section" n="9"/>
est, quatenus potes, in litteras mittas.</q>
parui, mi Ulpiane,
<note target="n26.194.1"/>
praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea quae
<milestone unit="section" n="10"/>
digna erant memoratu in unum libellum contuli, tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Uipia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit.
<note n="n26.194.1">So Mommsen ; parrumipiane P; parui Tiberiani Peter. </note>
<pb n="p.196"/>
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintilium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentitum, prodente quin etiam in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens
<milestone unit="section" n="2"/>
iocando praeterea,
<note target="n26.196.1"/>
<q>Scribe, " inquit, "ut libet, securus quod velis dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores.</q>
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi.
<milestone unit="section" n="2"/>
ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale contingunt, ut
<milestone unit="section" n="3"/>
dent posteritati de locorum splendore fulgorem, nec tamen magnorum principum in rebus
<note target="n26.196.2"/>
summa sciendi
<note n="n26.196.1">praeterea P, Lessing, Hohl; propterea Cas., Peter. </note>
<note n="n26.196.2"> in rebus Peter; uiribus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.198"/>
est ubi quisque sit genitus, sed qualis in re publica
<milestone unit="section" n="4"/>
fuerit, an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus
<milestone unit="section" n="5"/>
inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit? </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Atque, ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis.
<milestone unit="section" n="2"/>
matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis sui
<note target="n26.198.1"/>
in vico eo in quo habitabant parentes fuisse dicit;
<milestone unit="section" n="3"/>
habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem,
<q>En imperatoris patrem.</q>
ex quo constat illam mulierem scisse fatalia.
<milestone unit="section" n="4"/>
idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem
<note n="n26.198.1">sui Mommsen; aui P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; lacuna after parentes assumed by Peter. </note>
<pb n="p.200"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
occidere noluisse. his accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator obtulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur.
<milestone unit="section" n="6"/>
addit etiam illud, quod vinctum fasciola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit,
<milestone unit="section" n="7"/>
quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
in latere uno "ave " et 1 in alio coronam, multa superflua in eodem legisse me
<note target="n26.200.2"/>
memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris aurei.
<milestone unit="section" n="2"/>
fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut
<milestone unit="section" n="3"/>
res monstravit, imperii, nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum, quod in honore eius
<milestone unit="section" n="4"/>
pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret, et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit, sed ubi comperit,
<milestone unit="section" n="5"/>
semet ad suum transtulit, data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eo habitu quo colebatur ab eo templo in quo mater eius 1"aue" et in alio Hohl; auetrinalio P1; "aue imperator" Peter 2. 2 me ins. by Lessing, v. Winterfeld, Hohl; om. in P and by Peter.
<note n="n26.200.1">Pliny (Nat. Hist., xxix. 72) tells of snakes kept as pets in Rome. The snake was, in fact, regarded as the symbol of the genius of the owner of a house, and is often found at Pompeii painted on the wall of the shrine of the household-gods along with the figures of the Lares and Penates. </note>
<note n="n26.200.2">For a similar " omen" see CI. Alb., v. 9. </note>
<note n="n26.200.3">It had been forbidden by M. Aurelius; see Mare., xxiii. 8. </note>
<pb n="p.202"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerat sacerdos, donatus eidem etiam elephantus praecipuus, quem ille imperatori obtulit, solusque omnium privatus Aurelianus elephanti dominus fuit. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ac gratia viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi
<milestone unit="section" n="2"/>
cupidus, nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat " manu ad ferrum, " ut si forte quaereretur quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur " Aurelianus manu ad ferrum " atque cognosceretur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Privati huius multa exstant egregia facinora, nam erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesidiariis
<milestone unit="section" n="4"/>
solus adtrivit, refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas in
<note target="n26.202.1"/>
Aurelianum tales componerent,
<note target="n26.202.2"/>
quibus diebus festis militariter saltitarent:
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Mille mille mille decollavimus. unus homo mille decollavimus. mille bibat
<note target="n26.202.3"/>
quisquis
<note target="n26.202.4"/>
mille occidit, tantum vini nemo habet quantum fudit sanguinis.</q>
<note n="n26.202.1">in om. in P. </note>
<note n="n26.202.2"> componerent
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, editors; om. in P. </note>
<note n="n26.202.3">bibat Bücheler, Hohl; uiuat P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter. </note>
<note n="n26.202.4"> quisquis Basore; qui P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter. </note>
<pb n="p.204"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit, </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
tacenda esse non credidi, idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub
<milestone unit="section" n="2"/>
corona vendiderit. unde iterum de eo facta est cantilena ;
<q>Mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, mille Persas quaerimus.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Hic autem, ut supra diximus,
<note target="n26.204.1"/>
militibus ita timori fuit ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit.
<milestone unit="section" n="4"/>
solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet. quae res ingentem timorem omnibus fecit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Huius epistula militaris est ad vicarium suum data huius modi:
<q>Si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine, nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat, uvam nullus auferat, segetem nemo deferat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. de praeda hostis, non de
<note n="n26.204.1">diximus om. in P. </note>
<pb n="p.206"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
lacrimis provincialium victum
<note target="n26.206.1"/>
habeant, arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia, vestis nova vestem veterem excludat. stipendium in balteo,
<milestone unit="section" n="7"/>
non in popina habeat, torquem, brachialem, anulum adponat. equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum
<milestone unit="section" n="8"/>
communiter curent. alter alteri quasi miles,
<note target="n26.206.2"/>
nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit vapulet.</q>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Inveni nuper in Ulpia Bibliotheca inter linteos libros epistulam divi Valeriani de Aureliano principe scriptam, quam ad verbum, ut decebat, inserui.
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli, culpas me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus, ne tu
<note target="n26.206.3"/>
id diutius iudicabis, si bene scieris
<milestone unit="section" n="3"/>
quantae sit Aurelianus severitatis ; nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora.
<milestone unit="section" n="4"/>
testor autem omnes me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius, si quid ille fecisset, cumâ— ut est natura pronus ad ludicraâ—levius cogitaret.</q>
<note n="n26.206.1">uictum ins. by Novák; om. in P and by Hohl; habeant replaced by uiuant by Peter.</note>
<note n="n26.206.2"> miles Obrecht, Peter 1; in P. </note>
<note n="n26.206.3"> ne tu P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, def. by Baehrens and Hohl; nec tamen Peter. </note>
<pb n="p.208"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
haec epistula indicat quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Eiusdem Valeriani alia est epistula, quae laudes illius continet, quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis sunt decreta, exemplum epistulae :
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei publicae viris multo maiora deferre compendia quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendatâ—debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum, â—sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis
<milestone unit="section" n="3"/>
sui gradum nemo plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re publica communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint
<milestone unit="section" n="4"/>
munera, quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni
<milestone unit="section" n="5"/>
totius exempli, et tamen nihil praeter ea possum
<milestone unit="section" n="6"/>
addere tanto viro ad muneris gratiam ; non
<note target="n26.208.1"/>
patitur sobrie et bene gerenda res publica, quare Sinceritas
<note n="n26.208.1">non ins. by Peter ; om. in P. </note>
<pb n="p.210"/>
tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet,
<note target="n26.210.1"/>
quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum,
<milestone unit="section" n="7"/>
herbarum
<note target="n26.210.2"/>
holerum quantum sat est. sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. reliqua per praefectos aerarii praebebuntur.</q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse
<milestone unit="section" n="2"/>
videantur, sed curiositas nihil recusat, habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias
<note target="n26.210.3"/>
ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta,
<note n="n26.210.1">adiciet Gruter, Madvig, Peter 2; adficiet P, Peter 1. </note>
<note n="n26.210.2">herbas P. </note>
<note n="n26.210.3"> uacarios P. </note>
<pb n="p.212"/>
usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret.
<milestone unit="section" n="3"/>
tunc enim
<note target="n26.212.1"/>
Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset, quare eum statuit ad rogare. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest epistulas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum :
<q>Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Llpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem. nunc tuâ—cum alium non
<note target="n26.212.2"/>
requirere potuissemâ—suscipe bellum a parte
<milestone unit="section" n="2"/>
Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. fac quicquid potes, multa non dico. in tua erit potestate
<milestone unit="section" n="3"/>
militiae magisterium. habes sagittarios Ituraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quin-
<note n="n26.212.1">cum P. </note>
<note n="n26.212.2"> So Editor; tecum P ; lacuna assumed by Peter 2 after tu, cum; te cum
<add>non meliorem</add>
Hohl. </note>
<pb n="p.214"/>
quaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares
<milestone unit="section" n="4"/>
quadringentos ; habes legionem tertiam Felicem et equites cataphractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Charioviscus.
<milestone unit="section" n="5"/>
commeatus a praefectis necessarius in omnibus
<milestone unit="section" n="6"/>
castris est constitutus, tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea ubi carrago sit hostium, et vere scire quanti qualesque sint, ut non in vanum
<note target="n26.214.1"/>
aut annona consumatur aut tela iaciantur,
<milestone unit="section" n="7"/>
in quibus res bellica constituta est. ego de te tantum deo favente spero quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res publica, neque enim minor est,
<milestone unit="section" n="8"/>
in cuius locum vicemque
<note target="n26.214.2"/>
te legi. consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani
<milestone unit="section" n="9"/>
sperare te convenit sumptu publico. levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re publica
<milestone unit="section" n="10"/>
viventes pauperes sunt, et nullorum magis.</q>
his quoque litteris indicatur quantus fuerit Aurelianus ; et re vera,
<note target="n26.214.3"/>
neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Litterae de consulatu :
<q>Valerianus Augustus Aelio Xiphidio praefecto
<note n="n26.214.1">uanum Madvig, Peter 2; uinum P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<note n="n26.214.2"> uicemque Cas., Cornelissen, Hohl; fidemque P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, Peter. </note>
<note n="n26.214.3"> So P, 27, foll, by Hohl ; a puero Peter 2. </note>
<pb n="p.216"/>
aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus, ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Atra decem, stragula Maura
<milestone unit="section" n="2"/>
decem, porcos centum, oves centum, convivium autem publicum edi iubebis senatoribus et
<note target="n26.216.1"/>
equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum quae ad tantum principem pertinerent,
<milestone unit="section" n="4"/>
quaeso ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono: </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, prae- sente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio
<note target="n26.216.2"/>
Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Anchario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad
<note n="n26.216.1">et om in P. </note>
<note n="n26.216.2"> Nummio Fasti Cons., Hohl; Nemmio P; Memmio Peter. </note>
<pb n="p.218"/>
Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus
<milestone unit="section" n="2"/>
Augustus dixit:
<q>Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti, abundamus per te praeda, abundamus gloria et iis
<milestone unit="section" n="3"/>
omnibus quibus Romana felicitas crescit, cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum,
<milestone unit="section" n="4"/>
sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces ; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.</q>
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et
<note n="n26.218.1">Made of gold with a decoration in the form of a battlement, presented to the man who first scaled the enemy's wall. </note>
<note n="n26.218.2">Made of gold with a decoration in the form of a rampart, presented for forcing a way into a hostile camp. </note>
<note n="n26.218.3">Made of gold and adorned with the beaks of ships, presented to the man who first boarded an enemy's ship. </note>
<note n="n26.218.4">See Marc, xii. 8 and note. </note>
<note n="n26.218.5">Frequently presented as a mark of distinction (so also Prob., v. 1.) </note>
<note n="n26.218.6">See note to Gord., iv. 4. </note>
<note n="n26.218.7">Originally carried by the triumphant general on the day </note>
<pb n="p.220"/>
equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias
<milestone unit="section" n="3"/>
ageret res publica et canscientia mea. at tu plus fecisti, ago ergo
<note target="n26.220.1"/>
gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat, et deus certus,
<milestone unit="section" n="4"/>
ut et senatus de me sic iudicet.</q>
agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit
<milestone unit="section" n="5"/>
atque hac oratione usus est :
<q>Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam
<milestone unit="section" n="6"/>
caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum.
<milestone unit="section" n="7"/>
iube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum, nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis.</q>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut
<milestone unit="section" n="2"/>
solebat, impleta, memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum
<note n="n26.220.1">ego P. </note>
<pb n="p.222"/>
esse Crinito a Valeriano ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto,
<milestone unit="section" n="3"/>
Et quoniam superius epistulam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim
<milestone unit="section" n="4"/>
rem quasi frivolam eloquendum putavi: vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus
<milestone unit="section" n="5"/>
frugi hominibus, factum est enim ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet.
<milestone unit="section" n="6"/>
perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus.
<note target="n26.222.1"/>
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintilio quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus
<milestone unit="section" n="2"/>
fecerat pacem, hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum,
<note n="n26.222.1">relinquemus von Winterfeld; relinquimus P, editors. </note>
<pb n="p.224"/>
alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato.
<milestone unit="section" n="3"/>
sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda,
<milestone unit="section" n="4"/>
per quos in litteras missa sunt. illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Exstat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Flavius Claudius Valerio Aureliano suo salutem, expetit a te munus solitum nostra res publica, adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante
<milestone unit="section" n="3"/>
fugerunt, omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos, totumque limitem in tua potestate constituo; solitam en nobis ede virtutem, tecum erit etiam
<milestone unit="section" n="4"/>
frater Quintillus, cum occurrerit. ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo, misi sane equos decem, loricas duas et cetera quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem publicam in integrum reddidit atque ipse statim,
<note n="n26.224.1">i.e., the Eruli, thus called because they came from the shores of Lake Maeotis (the Sea of Azov); on their invasion see Claud., vi.-xi. Aurelian seems to have distinguished himself in the course of this war (see also c. xvii. 5), and after a serious disaster to the cavalry toward its close (Claud., xi. 6-8) to have been appointed by Claudius to the command of the whole cavalry (c. xviii. 1) and thereupon to have avenged the previous defeat. </note>
<note n="n26.224.2">These names were never borne by Claudius and Aurelian; see note to Claud., i. 1. </note>
<pb n="p.226"/>
ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit. cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent.
<milestone unit="section" n="2"/>
Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam
<milestone unit="section" n="3"/>
victoriam rettulit, accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem, nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paven-
<pb n="p.228"/>
tibus cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant
<milestone unit="section" n="5"/>
provenirent. quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent.
<milestone unit="section" n="6"/>
facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit.
<milestone unit="section" n="7"/>
Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas: </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit :
<q>Referimus ad vos, patres conscripti, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio
<milestone unit="section" n="2"/>
continetur. scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis exstitit motus, eos semper inspectos, neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit
<milestone unit="section" n="3"/>
auctoritas.</q>
tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita locutus est:
<q>Sero nimis, patres conscripti, de rei publicae salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda
<pb n="p.230"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius, meministis enim, patres conscripti, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis, inserviendum deorum inmortalium praeceptis,
<note target="n26.230.1"/>
recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem ut opus non sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus
<milestone unit="section" n="5"/>
non deos colat, non de dis inmortalibus speret, quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis est.
<note target="n26.230.2"/>
ut vir fortissimus
<milestone unit="section" n="6"/>
adiuvetur. agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite,
<note target="n26.230.3"/>
velatis
<note target="n26.230.4"/>
manibus libros evolvite, fata rei publicae, quae sunt aeterna, perquirite, patrimis matrimisque pueris carmen indici te. nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos arvis Ambarvalia indicemus.</q>
<note target="n26.230.5"/>
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
post haec interrogati plerique senatores sententias
<milestone unit="section" n="2"/>
dixerunt, quas longum est innectere. deinde
<note n="n26.230.1">insermendum
<gap reason="omitted"/>
praeceptis ins. from
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
by Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<note n="n26.230.2"> deorum
<gap reason="omitted"/>
est ins. from
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
by Hohl; dei, the rest om. in P and by Peter. </note>
<note n="n26.230.3"> construite
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; constuite P; constituite editors. </note>
<note n="n26.230.4"> uelatis Salm.; uetanis P1; ueteranis P corr. </note>
<note n="n26.230.5"> patrimis
<gap reason="omitted"/>
indicemus ins. from
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
by von Winterfeld and Hohl; om. in P and by Peter. </note>
<pb n="p.232"/>
aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum
<milestone unit="section" n="3"/>
est senatus consultum, itum deinde ad templum, inspecto Libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est.
<milestone unit="section" n="4"/>
Epistula Aureliani de Libris Sibyllinisâ—nam ipsam
<milestone unit="section" n="5"/>
quoque indidi ad fidem rerum:
<q>Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse Libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo
<milestone unit="section" n="6"/>
deorum omnium tractaretis. agite igitur et castimonia pontificum caerimoniisque sollemnibus iuvate principem
<milestone unit="section" n="7"/>
necessitate publica laborantem. inspiciantur Libri; si
<note target="n26.232.1"/>
quae facienda fuerint celebrentur ; quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo sed libens offero, neque enim indecorum est dis iuvantibus vincere, sic apud
<milestone unit="section" n="7"/>
maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta, si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi, est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam reperio esse quam cupio.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>