<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2:7-9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2:7-9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><head>Victorinus Iunior</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus
<milestone unit="section" n="2"/>
ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus
<note target="n24.78.1"/>
est inscriptus ;
<q>Hic duo Victorini tyranni siti sunt.</q>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><head>Marius</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Victorino, Lolliano et Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum
<milestone unit="section" n="2"/>
imperavit, de hoc quid amplius requiratur ignoro, nisi quod eum insigniorem brevissimum fecit imperium, nam ut ille consul, qui sex meridianis horis consulatum suffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco :
<q>Consulem habuimus tam severum tamque censorium ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit,</q>
de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visus est imperare, tertia interemptus est.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Mamurium,
<note n="n24.78.1">titulus Cas.; imus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.80"/>
nonrmlli Veturium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est, nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum
<note target="n24.80.1"/>
fortiores fuisse, cum in digitis
<milestone unit="section" n="5"/>
nervos videretur habuisse non venas, nam et carra venientia digito salutari reppulisse dicitur et fortissimos quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. multa
<milestone unit="section" n="6"/>
duorum digitorum allisione contrivit, occisus est a quodam milite, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux
<milestone unit="section" n="7"/>
esset
<note target="n24.80.2"/>
vel cum imperium cepisset, addidisse verba
<note target="n24.80.3"/>
dicitur interemptor:
<q>Hic est gladius quem ipse fecisti.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
Huius contio prima talis fuisse dicitur :
<q>Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius
<milestone unit="section" n="9"/>
mihi omnes testes estis, sed dicat quisque quod vult. utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate,
<milestone unit="section" n="10"/>
depeream. ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant,
<milestone unit="section" n="11"/>
enitar
<note target="n24.80.4"/>
denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris quae adiacent gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut
<note n="n24.80.1">impellendum
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; implendum P. </note>
<note n="n24.80.2"> dux esset Cas., Eyssenhardt, Hohl; duxisset P corr., Peter. </note>
<note n="n24.80.3"> uerba Editor; uerbo P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; uero Salm., Peter. </note>
<note n="n24.80.4"> enitar Petschenig, Hohl; in Italia P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, foll, by lacuna Peter. </note>
<pb n="p.82"/>
<milestone unit="section" n="12"/>
specialiter in nobis ferrum timeant, vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam
<milestone unit="section" n="13"/>
scierit tractare nisi ferrum, quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim.</q>
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><head>Ingenuus</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tusco et Basso consulibus cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei publicae a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator,
<milestone unit="section" n="2"/>
qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset, causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei publicae necessarius et militibus, quod imperantes vehementer
<milestone unit="section" n="3"/>
movet, acceptissimus, sed Gallienus, ut erat nequam et perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos
<note n="n24.82.1">The correctness of this date has been questioned, for Aurelius Victor (Caes., 33, 2) places the revolt of Ingenuus after the capture of Valerian, i.e. in 260. It occurred, however, shortly before the revolt of Postumus, and there is reason to believe that this was in 258 or 259; see note to c. iii. 2. </note>
<note n="n24.82.2">At Mursa (mod. Eszek) or at Sirmium (Mitrovitz) in Pannonia; see Aur. Victor, Caes., 33, 2; Eutropius, ix. 8, 1; Zonaras, xii. 24. </note>
<pb n="p.84"/>
tam milites quam cives asperrime saeviit. nec quemquam suae crudelitatis exsortem reliquit, usque adeo asper et truculentus ut plerasque civitates vacuas a
<milestone unit="section" n="4"/>
virili sexu relinqueret, fertur sane item Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse
<note target="n24.84.1"/>
atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret.
<milestone unit="section" n="5"/>
Exstat sane epistula Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. quam ego idcirco interposui ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet :
<milestone unit="section" n="6"/>
<q>Gallienus Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere
<milestone unit="section" n="7"/>
potuisset, perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque impuberes sine reprehensione nostra
<milestone unit="section" n="8"/>
occidi possent, occidendus est quicumque male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum
<milestone unit="section" n="9"/>
patrem et fratrem. Ingenuus factus est imperator, lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>