<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2:4-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2:4-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><head>Postumus Iunior</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quod a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a
<milestone unit="section" n="2"/>
Gallis sumpsisset imperium, fuit autem (quod solum memoratu dignum est) ita in declamationibus disertus ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><head>Lollianus</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia
<note target="n24.72.1"/>
Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset
<milestone unit="section" n="2"/>
imperium, fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem
<milestone unit="section" n="3"/>
de suis viribus tenuit, interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius
<note n="n24.72.1">Gallia ins. by Paucker, Peter, </note>
<note n="n24.72.2"> Hohl; om. in P and
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.74"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
filium contulisset imperia, et Lollianus quidem non nihilum rei publicae profuit, nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae
<note target="n24.74.1"/>
Postumus per septem annos in solo barbarico aedificaverat, quaeque interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in
<note target="n24.74.2"/>
statum veterem reformavit. deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est.
<milestone unit="section" n="5"/>
Ita Gallieno perdente rem publicam in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adsertores
<milestone unit="section" n="6"/>
Romani nominis exstiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum
<milestone unit="section" n="7"/>
Germanis daretur facultas, qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani
<milestone unit="section" n="8"/>
nominis finitum esset imperium. Lolliam autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata; virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><head>Victorinus</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victo-
<note n="n24.74.1">quae
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; om. in P. </note>
<note n="n24.74.2"> in
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; om. in P. </note>
<pb n="p.76"/>
rinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit.
<milestone unit="section" n="2"/>
cumque adhibitis ingentibus Germanorum
<milestone unit="section" n="3"/>
auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus.
<milestone unit="section" n="4"/>
De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem
<milestone unit="section" n="5"/>
optimus imperator, a multis multa sunt dicta, sed satis credimus Iulii Atheriani partem libri cuiusdam
<milestone unit="section" n="6"/>
ponere, in quo de Victorino sic loquitur :
<q>Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem
<milestone unit="section" n="7"/>
vel Severum, sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium
<milestone unit="section" n="8"/>
iudicio meruisse puniri.</q>
ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.
<note n="n24.76.1">i, e., Cologne. </note>
<note n="n24.76.2"> See c. xxxi. </note>
<note n="n24.76.3">Not otherwise known and probably an invention of the biographer's. </note>
<note n="n24.76.4">See note to c. iii. 1. </note>
<pb n="p.78"/>
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><head>Victorinus Iunior</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus
<milestone unit="section" n="2"/>
ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus
<note target="n24.78.1"/>
est inscriptus ;
<q>Hic duo Victorini tyranni siti sunt.</q>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><head>Marius</head><p><milestone unit="section" n="1"/>
Victorino, Lolliano et Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum
<milestone unit="section" n="2"/>
imperavit, de hoc quid amplius requiratur ignoro, nisi quod eum insigniorem brevissimum fecit imperium, nam ut ille consul, qui sex meridianis horis consulatum suffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco :
<q>Consulem habuimus tam severum tamque censorium ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit,</q>
de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visus est imperare, tertia interemptus est.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Mamurium,
<note n="n24.78.1">titulus Cas.; imus P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
. </note>
<pb n="p.80"/>
nonrmlli Veturium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est, nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum
<note target="n24.80.1"/>
fortiores fuisse, cum in digitis
<milestone unit="section" n="5"/>
nervos videretur habuisse non venas, nam et carra venientia digito salutari reppulisse dicitur et fortissimos quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. multa
<milestone unit="section" n="6"/>
duorum digitorum allisione contrivit, occisus est a quodam milite, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux
<milestone unit="section" n="7"/>
esset
<note target="n24.80.2"/>
vel cum imperium cepisset, addidisse verba
<note target="n24.80.3"/>
dicitur interemptor:
<q>Hic est gladius quem ipse fecisti.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
Huius contio prima talis fuisse dicitur :
<q>Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius
<milestone unit="section" n="9"/>
mihi omnes testes estis, sed dicat quisque quod vult. utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate,
<milestone unit="section" n="10"/>
depeream. ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant,
<milestone unit="section" n="11"/>
enitar
<note target="n24.80.4"/>
denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris quae adiacent gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut
<note n="n24.80.1">impellendum
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; implendum P. </note>
<note n="n24.80.2"> dux esset Cas., Eyssenhardt, Hohl; duxisset P corr., Peter. </note>
<note n="n24.80.3"> uerba Editor; uerbo P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
; uero Salm., Peter. </note>
<note n="n24.80.4"> enitar Petschenig, Hohl; in Italia P,
<foreign xml:lang="grc">*s</foreign>
, foll, by lacuna Peter. </note>
<pb n="p.82"/>
<milestone unit="section" n="12"/>
specialiter in nobis ferrum timeant, vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam
<milestone unit="section" n="13"/>
scierit tractare nisi ferrum, quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>