<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2:22-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2:22-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices
<milestone unit="section" n="2"/>
respondisse
<note target="n19.356.2"/>
Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam.
<milestone unit="section" n="3"/>
quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus
<milestone unit="section" n="4"/>
victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium
<milestone unit="section" n="5"/>
transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam
<milestone unit="section" n="6"/>
machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset,
<note n="n19.356.1">propugnatio Salm., Peter; oppugnatio P.</note>
<note n="n19.356.2">pondisse P; spopondisse Edit. princ. </note>
<pb n="p.358"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. verum nihil profecit, nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores
<milestone unit="section" n="2"/>
reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum
<milestone unit="section" n="3"/>
in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra
<milestone unit="section" n="4"/>
Maximinum de tenderent, effectum denique est ut
<milestone unit="section" n="5"/>
obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium
<milestone unit="section" n="6"/>
Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis
<milestone unit="section" n="7"/>
Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missi etiam Romam capita sunt eorum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum.
<note n="n19.358.1">See Max.-Balb., x. 1. </note>
<note n="n19.358.2">The Legio II. Parthica; see note to Carae, ii. 7. </note>
<note n="n19.358.3">Another version is given in c. xxxii. 5. </note>
<note n="n19.358.4">Especially the Pannonian and Thracian soldiers, who had made him emperor; see Herodian, viii. 6, 1. </note>
<pb n="p.360"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos.
<milestone unit="section" n="3"/>
post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere
<note target="n19.360.1"/>
traductus refectisque
<note target="n19.360.2"/>
militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes.
<milestone unit="section" n="4"/>
Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus
<milestone unit="section" n="5"/>
cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi
<note target="n19.360.3"/>
comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos
<milestone unit="section" n="6"/>
autem esse Maximinos, statim
<note target="n19.360.4"/>
dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe
<note target="n19.360.5"/>
ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa
<milestone unit="section" n="7"/>
et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari.
<milestone unit="section" n="8"/>
deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus
<note n="n19.360.1">propere Peter1, Jordan; p~ P; pretio Peter2.</note>
<note n="n19.360.2">refectisque Peter; fecistisque P.</note>
<note n="n19.360.3">qui ubi P, Novák; atque ibi Peter. </note>
<note n="n19.360.4">quare statim P, Peter; quare dei. by Eyssenhardt and Novák.</note>
<note n="n19.360.5">urbe Damsté; urbem P, Peter. </note>
<pb n="p.362"/>
actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>