<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2:21-33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2:21-33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius
<milestone unit="section" n="2"/>
saeviens quadrato agmine Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame
<milestone unit="section" n="3"/>
urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere
<milestone unit="section" n="4"/>
dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed
<note target="n19.354.2"/>
odium tacitum in tempus distulit, quod
<milestone unit="section" n="5"/>
loco suo statim prodidit, plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset.
<note n="n19.354.1">Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue
<add>duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instantibus contra praetorianos</add>
<del>per</del>
populum; cf. Gord., xxii. 8. </note>
<note n="n19.354.2">sed Peter; et P. </note>
<pb n="p.356"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio
<note target="n19.356.1"/>
defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices
<milestone unit="section" n="2"/>
respondisse
<note target="n19.356.2"/>
Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam.
<milestone unit="section" n="3"/>
quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus
<milestone unit="section" n="4"/>
victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium
<milestone unit="section" n="5"/>
transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam
<milestone unit="section" n="6"/>
machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset,
<note n="n19.356.1">propugnatio Salm., Peter; oppugnatio P.</note>
<note n="n19.356.2">pondisse P; spopondisse Edit. princ. </note>
<pb n="p.358"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. verum nihil profecit, nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores
<milestone unit="section" n="2"/>
reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum
<milestone unit="section" n="3"/>
in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra
<milestone unit="section" n="4"/>
Maximinum de tenderent, effectum denique est ut
<milestone unit="section" n="5"/>
obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium
<milestone unit="section" n="6"/>
Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis
<milestone unit="section" n="7"/>
Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missi etiam Romam capita sunt eorum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum.
<note n="n19.358.1">See Max.-Balb., x. 1. </note>
<note n="n19.358.2">The Legio II. Parthica; see note to Carae, ii. 7. </note>
<note n="n19.358.3">Another version is given in c. xxxii. 5. </note>
<note n="n19.358.4">Especially the Pannonian and Thracian soldiers, who had made him emperor; see Herodian, viii. 6, 1. </note>
<pb n="p.360"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos.
<milestone unit="section" n="3"/>
post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere
<note target="n19.360.1"/>
traductus refectisque
<note target="n19.360.2"/>
militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes.
<milestone unit="section" n="4"/>
Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus
<milestone unit="section" n="5"/>
cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi
<note target="n19.360.3"/>
comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos
<milestone unit="section" n="6"/>
autem esse Maximinos, statim
<note target="n19.360.4"/>
dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe
<note target="n19.360.5"/>
ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa
<milestone unit="section" n="7"/>
et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari.
<milestone unit="section" n="8"/>
deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus
<note n="n19.360.1">propere Peter1, Jordan; p~ P; pretio Peter2.</note>
<note n="n19.360.2">refectisque Peter; fecistisque P.</note>
<note n="n19.360.3">qui ubi P, Novák; atque ibi Peter. </note>
<note n="n19.360.4">quare statim P, Peter; quare dei. by Eyssenhardt and Novák.</note>
<note n="n19.360.5">urbe Damsté; urbem P, Peter. </note>
<pb n="p.362"/>
actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest scire quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus
<milestone unit="section" n="2"/>
Maximinus. iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud
<milestone unit="section" n="3"/>
Ravennam Maximum reliquisset, et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit,
<q>Maximinus
<milestone unit="section" n="4"/>
occisus est.</q>
ita et nuntius praeventus et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et
<milestone unit="section" n="5"/>
consensu indicaverunt. soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt. </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Senatus consultum hoc fuit: Recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit senatus:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q> Hostes populi Romani
<note target="n19.362.1"/>
di persequuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat, qui senatui mortem minatus est, ut
<note n="n19.362.1">So P, Peter1;
<add>senatus</add>
hostes, populi E.
<add>hostes</add>
Kellerbauer, Peter2. </note>
<pb n="p.364"/>
merebatur, occisus est. qui senatui vincula minatus est,
<milestone unit="section" n="4"/>
ut debebat, interemptus est. sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus, praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, di te servent. praesentem annum consules vos ornetis. in loco Maximini Gordianus sufficiatur.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit:
<q>Patres conscripti, eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumphales decernimus, statuas equestres decernimus, tropaea de-
<milestone unit="section" n="6"/>
cernimus.</q>
post haec misso senatu supplicationes
<milestone unit="section" n="7"/>
per totam urbem decretae, victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus. MAXIMINUS IUNIOR </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De1 huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverunt
<milestone unit="section" n="2"/>
de eo concipere, proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam pervenire t, si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam.
<note n="n19.364.1">de om. in P. </note>
<pb n="p.366"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime
<milestone unit="section" n="4"/>
in imaginibus ipsius pueri, qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret: Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit, talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.
<milestone unit="section" n="5"/>
grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus, habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum.
<milestone unit="section" n="6"/>
Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata
<milestone unit="section" n="7"/>
exstant, manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum
<pb n="p.368"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
rerum persecutor estx) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum
<note target="n19.368.2"/>
prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor, praeter vestes auratas et omnes regias
<note target="n19.368.3"/>
ceteraque insignia sponsaliorum. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille
<milestone unit="section" n="2"/>
resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates,
<milestone unit="section" n="3"/>
grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab
<milestone unit="section" n="5"/>
illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla
<milestone unit="section" n="6"/>
mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac
<milestone unit="section" n="7"/>
largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat:
<q> Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat.</q>
<milestone unit="section" n="8"/>
et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in
<note n="n19.368.1"><add>qui</add>
h. r. persecutor est Lenze; h. r. persecutores P;
<add>ut</add>
h. r. persecutor est Petschenig, Peter2.</note>
<note n="n19.368.2">cum ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n19.368.3">omnes regias P, Damsté, Lenze; gemmis ornatas Peter. </note>
<pb n="p.370"/>
luco, qui est inter
<note target="n19.370.1"/>
Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii
<milestone unit="section" n="9"/>
mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur
<q>caliga Maximini.</q>
<milestone unit="section" n="10"/>
quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem
<note target="n19.370.2"/>
pertineret, sed redeam ad filium. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem
<milestone unit="section" n="2"/>
suam Theocliam dare, in haec verba:
<q>Mi mater, si Maximinus senior, dux noster et quidem optimus, non aliquid in se barbarum contineret, iam ego
<milestone unit="section" n="3"/>
Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem, sed timeo ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scholasticus et ad Graecas munditias
<milestone unit="section" n="4"/>
eruditus esse videatur, haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messallam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem
<milestone unit="section" n="5"/>
futurum.</q>
haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus dicere.
<note target="n19.370.3"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistulam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse
<note n="n19.370.1">inter om. in P.</note>
<note n="n19.370.2">rem P, Peter3; patrem Kellerbauer, Peter 2.</note>
<note n="n19.370.3">So Peter; quod dicere P, dei. by Petschenig. </note>
<pb n="p.372"/>
imperatorem, ut videret, vel in pictura vel in veritate,
<milestone unit="section" n="7"/>
qualis esset iunior Maximinus in purpura, fuit autem talis epistula:
<q>Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem
<milestone unit="section" n="8"/>
imperatorem habuisse.</q>
usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolemaeorum, usus est et argentea, usus et clipeo geminato inaurato et
<milestone unit="section" n="9"/>
hasta inaurata, fecit et spathas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas.
<milestone unit="section" n="10"/>
Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit, reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit, posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae
<milestone unit="section" n="2"/>
magnitudinis facta est. scutum eius sub sole arsit, lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo
<pb n="p.374"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
iisdem nominibus futuros, lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a
<milestone unit="section" n="4"/>
plurimis visa est. filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Horaericos
<milestone unit="section" n="5"/>
omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos, ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius
<milestone unit="section" n="6"/>
Alexandri accepit, cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a
<milestone unit="section" n="7"/>
mulionibus carrucariis deturbatus est. nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit,
<q>Longe est, ut mihi iste succedat.</q>
erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus. </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio, mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit
<q>Maximini, Maximini, Maximini,</q>
neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim
<milestone unit="section" n="2"/>
dicere voluisse
<q>Succurrite.</q>
canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui
<milestone unit="section" n="3"/>
sunt deprehensi, lupi
<note target="n19.374.1"/>
quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam
<note target="n19.374.2"/>
se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae
<milestone unit="section" n="4"/>
deserta a civibus venienti Maximino patuit, longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim,
<note n="n19.374.1">lupi urbem P; urbem del. by Peter.</note>
<note n="n19.374.2">quam Damsté; qua P, Peter. </note>
<pb n="p.376"/>
ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sepulchra eorum nulla exstant, in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, vel umbra pulchri oris
<note target="n19.376.1"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
videretur, denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par maeror erat,
<milestone unit="section" n="3"/>
quod et filii pariter portaretur, addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. in quibus fuerunt Balbinus et Maximus,
<milestone unit="section" n="4"/>
quos contra eum principes fecerunt, idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et prae-
<milestone unit="section" n="5"/>
tectum praetorio ipsius et filium eius occisum, nec desunt historici qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Praetereundum ne illud quidem est quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum
<milestone unit="section" n="2"/>
deessent nervi ad sagittas emittendas. quod aliquando
<note n="n19.376.1">umbra pulchri oris Haupt, Peter2; umbrae pulchrioris P, Peter1. </note>
<pb n="p.378"/>
Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. Sane quod nullo in loco tacendum est, cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserunt Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non vidisse: Latini scriptores non Maximum sed Pupienum contra Maximinum apud Aquileiam
<milestone unit="section" n="3"/>
pugnasse dixerunt eundemque vicisse, qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Pupienus
<milestone unit="section" n="4"/>
qui Maximus, quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum crearet.
<note target="n19.378.1"/>
<note n="n19.378.1">crearet Peter3; creat P; quod
<gap reason="omitted"/>
creat dei. by Eyssenhardt and Peter1. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>