<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
item adclamata quae supra, item imperator dixit:
<q> Antoninorum nomen
<note target="n18.192.2"/>
vel iam numen potius quantum
<note target="n18.192.3"/>
fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem,
<milestone unit="section" n="2"/>
quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso
<note target="n18.192.4"/>
deterior fuit quod cum illis moribus
<milestone unit="section" n="3"/>
Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen
<note n="n18.192.1">degentem Gruter, Peter; digerentem P.</note>
<note n="n18.192.2">nomen om. in P.</note>
<note n="n18.192.3">quantum Baehrens, Peter2; quam P.</note>
<note n="n18.192.4">si hoc ipse P. </note>
<pb n="p.194"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
incurrit.</q>
item adclamatum ut supra, item imperator dixit:
<q> Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie
<note target="n18.194.1"/>
Antoninum dici, per hanc pestem tantum
<note target="n18.194.2"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
violari nomen.</q>
et cum diceret, adclamatum est:
<q>Di mala prohibeant. haec te imperante non time- mus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti
<milestone unit="section" n="6"/>
crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus,
<note target="n18.194.3"/>
bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus.</q>
<milestone unit="section" n="7"/>
item imperator:
<q> Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut
<note target="n18.194.4"/>
nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.</q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
et cum diceret, adclamatum est ut supra, item
<milestone unit="section" n="2"/>
dixit:
<q>Si enim Antonini nomen accipio, possum et
<milestone unit="section" n="3"/>
Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani.</q>
et cum diceret, adclamatum est:
<q> Quomodo Augustus, sic et Antoninus.</q>
et imperator:
<q> Video, patres
<note n="n18.194.1">inpie Petschenig; inte P; inepte Peter.</note>
<note n="n18.194.2">tantum P corr.; tactum P1; sanctum Salm.,, Peter.</note>
<note n="n18.194.3">ornabis. id certe scimus Baehrens, Petschenig; ornauisti. certe sumus P; ornabis. certe praesumimus Peter.</note>
<note n="n18.194.4">ut Peter; aut P. </note>
<pb n="p.196"/>
conscripti, quod vos moveat
<note target="n18.196.1"/>
ad hoc nobis nomen
<milestone unit="section" n="4"/>
addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen
<note target="n18.196.2"/>
omnes velut quadam adoptione
<milestone unit="section" n="5"/>
aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus
<note target="n18.196.3"/>
Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum
<milestone unit="section" n="6"/>
in Bassiano, ridiculum in Aurelio.</q>
et cum diceret, adclamatum est:
<q> Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant
<note target="n18.196.4"/>
verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus
<milestone unit="section" n="7"/>
qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus
<milestone unit="section" n="8"/>
dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.</q>
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Alexander imperator dixit:
<q> Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias
<note target="n18.196.5"/>
et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
Post haec adclamatum est:
<q> Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni
<note n="n18.196.1">moueat om. in P.</note>
<note n="n18.196.2">nomen om. in P.</note>
<note n="n18.196.3">primus Peter; saepius P.</note>
<note n="n18.196.4">di
<gap reason="omitted"/>
faueant Flor. Cusanum (see Mommsen, Ges. Schr., vii. p. 301); om by P and Peter. </note>
<note n="n18.196.5">plurimas gratias sed P corr.; plurimas sed P1; plurimas et Peter. </note>
<pb n="p.198"/>
praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
et cum saepius dicerent, Alexander Augustus:
<q>Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem
<milestone unit="section" n="4"/>
vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero
<milestone unit="section" n="5"/>
post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.</q>
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
post haec adclamatum est:
<q>Aureli Alexander Auguste, di te servent</q>
et reliqua ex more.
<milestone unit="section" n="2"/>
Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent
<milestone unit="section" n="3"/>
acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro
<note target="n18.198.2"/>
vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam
<milestone unit="section" n="5"/>
Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod
<note n="n18.198.1">accipiam Peter; accepi P.</note>
<note n="n18.198.2">uiro ins. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.200"/>
illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt
<note target="n18.200.1"/>
aliquid quod
<note target="n18.200.2"/>
videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>